Antonii Bernardi Mirandulani Institutio in uniuersam Logicam. Eiusdem Ant. Bernardi in eandem Commentarius. Item, Apologiae Libri 8

발행: 1545년

분량: 435페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

quodno est hic de illis disiciendi locus. Sat habeo, doctrinam eam

quae traditur ex cognitione finis, non a Galeno solum dici resolusuam, uerum etiam multis locis ab Aristotcle. His paulo altius re petitis, no modo ut Iacomelli argumentum,quod ex Lustratio sum psit,dis Iolueremus, sed ut multa praeterea quae ad euertendam hanc

opinionem afferuntur quae quidem si recte perpendantur,sicile est intelligere,nihil eam infirmaro redargueremus: simul, quantu hoe

loco liceresiostenderemus, quemadmodum secundum Posteriorulibrum exponendum esse putaremus. reliquum est, ut ad ipsum a gumentum iam ueniamus. Cum autem respodeamus, Aristotelem

sic intelligendum esse, ut diximus, illoru fuerit, labefa tare eas quas attulimus expositiones: quanΦ existimamus, satis nos demostrasse ea quae necessaria essent ad illud argumentum, nempe quaesita me dium aliquod quaerere, quod est aut demonstratio,aut definitio. Tan tum igitur abessse putamus,ut illud ipsum argumentum eorum

opinionem communiat, ut nostram etiam maxime confirmet. ostendit en im agendum esse de definitione, propterea quod omnis qua stio quaerit mediu,per quod sciatur quod necessario est uel demonis stratio,vel definitio,ut probatum est.

ducto subdit Iacomellus, Aristotelem secundo P

i steriorum libro agere de definitione,non ut est definitio. sed medium: itam insert,eam illum non tractare ut prima '--1rium instrumentum: praeterquam quod hoc suis ipsius'

uerbis dissoluit, praeterea a seipso dissentit. Nam si secundo Poster. libro non tractatur definitio, ut simplicia explicat, itaqper se expliarat enim simplicia per se, siquide est oratio quae explicat ipsum quid est) nusquam in Logica tractatur, duobus enim omnino locis intipse etiam putat) in Logica de definitione agitur, in Topie.& secundo Posteriorum libro,ut superius dictum est. At in Topicis agi non

potest,ut simplicia explicat: agitur ergo I I. Poster. lib. Sed cum ipse neget,de illa agi M. Poster. lib. nusquam de ea agitur in Logica. Se eum igitur plane pugnat, qui & ait & negat eam in Logica tractari, ut simplicia explicat.Dissoluit autem hoc ipse argumetum id quod de superioribus argumentis dictum est. Praeterea ex illa eius posstione apparet, non modo non sequi duo illa quae contra me sese colligere dixit,sed hoc ut plane suam ipse opinionem euertat. Quod quidem ostendimus eadem ratione probando, modum cognoscendi esse subiectum. in singulis enim partibus quas ipse conumerauit,

estit Aristoteles de modis cognoscend specialibus & contractis Nam lib. Prior. egit de syllogisimo simpliciter,i. Poster. lib. de syllogismo demonstrativo, M. aute de definitione, uti supra ostendimus initio quarti capitis,his uerbis: Quomodo aute oportet uenari in eo

quod quid est praedicantia, ut etiam homo iste fatetur. In Topie. de syllogismo Dialectico, eo modo intelligendo,quo ipseintelligit: in Elenchis

302쪽

Plenchis, de syllogisno Sophistico. Quod si in singulis his partibus

agit Aristoteles de modis cognoscendi cotractis, ut de subiectis prismariὶs &adaequatis illud necessario sequitur,ut in ipse Logica abs lucillime iumpta, tan is subiectum primum, quod* attributionis uocant, ita tuatur cognoscendi modus, non partiarius, quomodo ipse loquitur, sed simplex,communis ,& absolutus: id quod ex illa eius politione, quam ipse indubitata uocat, ita plane sequitur, ut nullus iam dubitandi locus relinquatur. eius autem suppositio haec suit, In ter totum uniuersale,& partes eius subiectivas, illud interesse,quod ipsum totum a partibus disserentia aliqua,uel essentiali, uel acciden atalieotrahitur. Quod si indubitata est eius positio, ut ipse ait: certum item est,atque4ndubitatum, quod nos diximus: itaque ipse patitur telis uulnera saeta suis. Idcirco enim libello nostro diximus,fieri non posse ut syllogismus simpliciter subiectum esset Logicae, quod non comprehenderet definitionem quae per se tradiaretur: ne* modus sciendi,qui non comprehenderet syllogismum Dialecsticum, sed eo gnoscendi modus,qui omnia comprehenderet quar per se tracti arentur in Logica. Ex quibus ut hoc loco eodem utar quo ipse,ordine duo contra eius sententiam colligo. Quorum alterum est,Philosophum in aliqua parte Logicae de definitione, tanquam de praecipuo sibiecto disseruisse,ut ipsemet fatetur,atque a nobis ostensum est. Alterum, uniuersiae Logicae subie stum statui non possitieum quem ipse eomminiscitur syllogismum, aut si mauult argumerationem, sed modum cognoscendi, quod tamen ille negauit. Ita pater, ad dissol-

sinitionem uero per se tra stari a Logico, satis ex his qua 1. tractatu scripta reliquit, in telligi potest. argumentatur enim sic: Logici munus eue,considerare syllogismum absolute sumptum: liam ad eundem pertinere syllogismum Demonstrativum,Dialc B cum,Sophisticum. has enim este ipsius syllogismi species.

Nos contra. Logici munus est considerare orationem, cuius spo Re is

dies sunt, definitio, demostratio, syllogismus Dialeelicus. ergo eius, ram' dem est considerare definitionem, Sc reliquas species . Valet autem consequentia ex illo quarti libri Primae philosophiae loco, quem ipse citauit, eandem uidelicet esse&totius S partium theoriam. Quod si dicat,orationem no considerari per se,sed quatenus ad sylIogismum resertur: ego contra, syllosismum no cuia siderari per se, seci quatenus ad demonstrationem resertur. ex illo enim ignoti nihil discimus.Cum igitur ex eius dictis eliciatur definitionem per se tra v. .ctari in Logica,eandem rursus non tractiari per se:aut a seiplo dissen his opiniocat necesse est,aut erere nulla sit eius ratio. iv x- .liem etiam secu pusnat, enumerans syllogismos speciales. resertenim inter eos syllogismum illum, de quo libro Priorum agit Ari stoteles. Quod declarant haec ipsius uerba. His sublestis sic argumentorun partibus his omnibus serino exi νε

303쪽

stit de syllogismis specialibus, R iam contractis, hoc ex Aristotelis lib. sine totrouersia habere post imus. Primo enim Prior. lib. de sybra logismo scilicet agitur,secundum eius formam,ut ex progressu suo D constat se tracturum fatetur,& Postea de demonstratione. Et l. cap.

DI.Topicorum, numerat quatuor syllogismi species, & syllogismum,i Dialecticum in eo negotio sibi quaerendum statuit. N in principio primi Elenchorum fatetur,se de sophisticis syllogismis distexturum. . Igitur si in his partibus de syllogismis sit contractis, ut de subiectis v primari js Scadequatis sermonem habet Aristoteles, sequi id opor- te ut in Logica ipsa absolutissime sumpta, syllogismus non partiari us,sed qui simplex,communis at absolutus appellatur,ueluti su lectum primum,& quod attributionis appellant,statuatur. Resert igitur syllogismuillu, de quo agit Aristoteles in lib. Prior. in syllogismos speciales: sed paulo ante cum de lib. Prioraoquere si dixit,eius lib. subiectu esse syllogismum simpliciter, seu secudbm se mam sumptu. In II l. autem tractatu appellauit syllogismu absolute sumptu eum,cui species sunt, demostratio, syllogismus Dialecti Os,8c syllogismus Sophisticus,qui quidem no potest esse,nisi is dev IJkaidi quo lib. Prior. agitur. Ex eius ergo dii iis sequitur,ut syllogismus is, sim Nisi s quo eo ipso libro agitur,sit specialis syllogismus,idem no sit spe his Vsψ' ei ille. elaesi item sit absolutus. ae non sit ab istutus. Quod quidem nihil aliud est, nisi plane pugnantia loqui,maximeQ contraria. Praeterea in uerbis citatis dixit, syllogismum simplicem communem ,&absolutu esse Logicae primu, quodU attributionis vocant subiecti. At syllogismus is,de quo lib. Prior. agit, est simplex & ab solutus,quia cui ex eius uerbis cdstat) no habet materia: item comunis, propterea quod comprehendit syllogismum d emonstrativum. Vii. Dialecticum. N Sophisticum. ergo est subiectum in Logica, cuius quidem cum contrarium dixerit,nihil hac in re quo sibi constat. Item oratio ea, in qua positis quibusda, sequitur aliquid aliud ne, cessario,est syllogismus qui est subiectum in uniuersa Logica:habec enim huiusmodi syllogismus definitionem,quae alia esse non potest nisi haec, non enim edet syllogismus absolute sumptus. At syllogismus,de quo libro Prior. agitur,est oratio, &c. ergo est subiectum in Logica . Sed hoc ipse negauerat,perperam igitur locutus est.

Vod autem dicit in primo argumento, II I. cap. atque in eius dissolutione, id maxime sauet opinioni nostrae. Nam cum dicat definitionem esse bonum, & habere ra tionem appetibilis, sui que gratia in Logica quaeri, non

-- B'no aut demonstrationi deseruit, concedit antecedens,

definitionem scilicet bonum esse, & appetibilis rationem habere, sui* gratia in Logica quaeri. Necesse est enim ut sit antecedens hoc, si recte consideretur dissolutio: nihil enim ad rem saceret illa dicere, ocuS,

304쪽

i osticus, Sc quae sequuntur. Sed hoc est quod netauerat,er osci Vm cum dissidet. Deinde negat,quod ex eo ultimo sequitur, definitionem non con fio. siderari, ut syllogismo aut demonstrationi usui est. Primae enim, inquit, rationis tuae assiimptionem admittimus: sed .. quod ex ea deducis, prorsus negamus. licet enim definitio bonum αquoddam sit, & appetibilis rationem habeat, nihilo secius Logicus cieam cosiderat,non ea duntaxat ratione, ut simplicia explicat, uerum taut utriq3 syllogismo necessariam uim praestat. Quod si Logicus considerat definitionem, non ea duntaxat ra tione, ut simplicia explicat,considerat illam ut simplicia explicat,etsi alio modo. Sed considerare definitionem ut explicat simplicia, est considerare eam ut explicat quid est. Quid est enim,ex quaesitis omnibus unum est simplex: siderare autem eam ut explicat quid est, est considerare eam quatenus est definitio definitio enim est ora tio quae explicat quid est ergo ex ris quae homo iste cocessit, sequbtur,ut Logicus cosideret definitionem, ut est definitio.at hoc ille ne gabat: ergo redactus est ad metam redargutionis,cum ex anteceden i K. te, tum ex dissolutione argumenti. Praeterea,si definitio aliter consideratur,ut explicat simplicia,at ut accommodatur utrique syllogismo,duobus modis consideratur. Ita placo melius ipse dissoluit argumenta omnia quae superius con/ Dnoliat ira nos attulit, quibus conatus est ostendere, definitionem non considerari per se, quod consideratur demostrationis causa. Nos enim concedimus antecedens, eam scilicet considerari demonstrat onis eois causa. at cum insert,non considerari per se: negamus argumentum, ης propterea quod ex eis quae dixit, utro modo consideratur, ac suas ipse rationes penitus euertit. Ne illud modo ex his quae iste dixit, consequitur, ut definitio consideretur per se, uerum etiam ut consideretur per accidens, quatenus est medium. Nam si consideratur, ut explicat simplicia,ex eis quae dicta sun t, consideratur per se: u t autem syllogisino deseruit,per accidens. utroque enim modo non po

test per se considerari. nam duo essent subiecta aequalia unius libri, quod fieri nullo modo potest. Cum igit definitio per se explicet simplicia, per accidens autem sit medium, consideratur per ac 'id eos ut

medium,hoc enim illi plane accidit: siquidem fit propositio tum, cudefinitionis naturam amisit. At posuit Iaco melius,eam non consi αderari,ut medium per accidens: a seipso igitur dissentit. Secum etiam pugnat,cum in distolutione secudi argumenti coim cedit,definitionem explicare quid est: paulo post aut negat, illam ex sua ipsius natura utile esse. Nam si instrumenta cognoscendi ob hae unam causam utilia sunt,quod cognitioncm tradunt eoru quae quaeruntur: Definitio aut ut ipse fatetur explicat quid est,quod quide ut constat ex his quae supra diximus aliter sciri non potest, definutio ex sua natura utilis est. At cum ipse nesauerit utilem esse, tra V 2 ι tamen ex eius dictis sequitur,secum plane dissidet. Praeterea

305쪽

Praeterea a seipso discrepat in his quae dixit. Nam si definit b,

num est, rationem p appetibilis habet, ne* honestu bonum cst, aut ωῖν iustum,consequens est,ut bonum sit utile per se. At ipse negauit, uti sim opimo lem esse:assirmat igitur,et negat idem de eodem.itacp tecum pugnat. αβ ' inaccedit, ut si bonum est,utile sit simpliciter. tradit enim Aristoteles i. Rhetor .lib. idem esse bonum,& utile simpliciter.' Videtur item pugnantia loqui. nam cum concellerit, definiti

' nem quaeri in Logica sui gratia concessit enim illud primum ante

cedens aut stustra quaeritur,aut non frustra. si seu stra,inanis est Lo gica: sin minus, propter aliquam utilitatem, quam ex natura sua habet,quaeritur .ltat a seipso dissentit Iacomellus. . xiii Praeterea si desinitio natura sua non sit utilis, propterea non do beat per se considerari,neque ipsa Logica per se tractabitur, neq; de monstratio, neqi syllogismus Dialecticus: non enim sua natura sint

utilia. Siquidem Logica ut ipse ait non reserenda est in illa problomata, quae utiliasunt adeligendum, aut fugiendum tantuni, ne in illa quae utilia sunt ad sciendum tantum: sed in ea quae sunt admini culantia,quaeq; non propter se quidem quaeruntur, sed aliorum gratia,ut per haec aliquid aliud cognoscamus. At quae huiusmodi sunt. natura sua n5 sunt utilia. ea enim quae natura sua utilia sunt, sunt per se utilia, non quod adminiculentur modo: ergo non debent per se xii is considerari,contra quam ipse asseruit. Igitur secum pugnat.

Praeterea aduersiatur Alexandro,cui tamen aduersari nefas esse arbitratur. is enim in primo Primae philosophiae libro, textu octoage M simo secundo: Bonum est, inquit,suapte natura utile. Quod si de finitio bona est, ut ipse fatetur, suapte natura est utilis. quod tamen cum neget,ab Alexandro dissentit. . Ipsum autem secum pugnare, eo maxime constrmatur, quod ait,in Logica duobus modis considerari definitionem, S quatenus explicat simplicia,& quatenus utrique syllogismo usui est. nam si na tura sua non est utilis, considerari non potest, ut explicat simplicia esset enim natura sua utilis. quemadmodum demonstratio natura sua dicitur utilis,quod explicat complexa. At dixit, in Logica conmderari, ut explicat simplicia: ergo natura sua est utilis. quod tamen cum negauerit,secum plane dissidet. . Illud item dubitari non potest, quin maxime salsum sit, intellectu apprehendere simplicia, ut formet complexa, cundem intelligere quid est,ut formet complexa, n5 per se. intellectus enim percipit res ut sunt: essentia autem per se est, ut patet ex septimo Primae psilosophiae libro,textu septimo,ubi ait Aristoteles:

Quiditas est id quod dicitur unumquodque per se, non propter alia.

Quin accidentia magis sunt propter essentia, sequuntur enim ob persectione essentiae. Intellectus ergo no percipit essentiam propter alia,sed ut est in se, itaq; non percipit simplicia, ut ex ipsis fiant complexa. Si tamen hoc interdum intellectus faciat, per accidens sacit,

non per se.nam simplicia sunt prius in se, quam ad aliud reserantur quicquid

306쪽

quicquid enim ad aliud refertur,praesupponit absolutum: siquidem relatio est accidens,quod consistit in absoluto.

Uod etiam tertio argumento dissoluendo asserti no mi 'nores dubitationes habet, in reliquae habuerint dissolii tiones. ait enim, Aristotclem I. Poster. lib.uerbis illis, Siquidem erit alim modi ciendi, dicendum posterius: ran5 intellexisse notionem, qua definitio prstat, sed cognitione principiorum,quam dicit Aristotelem cocessisse exactissima esse scientia. Fatemur autem nos, Aristotelem uerbis illis,alius modus,non intcllexisse notionem, quam definitio praestat, quae notio nihil aliud est nisi scientia: scientia autem non est sciendi modus, sicuti uia non est terminus uiae, sed eum tamen arbitramur uerbis illis significare deta nitione. Quare uidetur homo iste,res ipsas plane perturbare & com fundere,qui modo argumentatur de instrumeto, quem sciendi mo dum appellat: modo de scientia,quae instrumento coparatur, quam etiam modii sciendi uocat: ac deni ipsum argumentu dissoluens. de scientia loquitur, quae instrumento coparatur. Ita, quod ignoram,quid nam esset scientia,&sciendi modus, in has ambiguitates, ae

mea quidem sententio errores illapsus est. Ut situr meliore sensu nos Aristotelis uerba exponamus, censemus illu Aristotclis locum interpretandum esse de definitione. definitio en im explicat quid est, ac diuersa est a demostratione,ex quo fit ut alius sit sciendi modus. De ipsa aut definitione loqui stotelem,ex eis quae supra diximus, luce clarius patet: ubi ostendimus, quiram Il. Posterio. lib. perti ainctentur. Satis etiam intelligi potest ex his quae eo ipso loco scribit αristoteles. Uerissimum est enim,quod homo iste ait,no satis sensum illum,quem ipse assert, ne* superioribus, ne n sequentibus uerbis accommodari, quippe qui nec illis ipsis uerbis, ex quibus elicitur, admodum quadret,sed magis ea, ut diximus,euertat. Sensui qui indem illi, quem nos sequimur, maxime respondent, &quae p. codunt, & quae insequuntur. Cum enim definissi Aristoteles scire sim pliciterino Sophistico modo, quod est per accides, eskper causam cognoscere, exesu sit & scire per causam remota: quod quide non est simpliciter scire,& cognitionem principiorum, quae non comparatur per causam, ut ex his patet, quae in calce primi Posteriorum lubri.& secundo disseruit. Non exclusit autem scire per definitio. renem, quod quidem est scire simpliciter, non Sophistico modo,& re per causiam,&quoniam illius est causa, & non contingit aliter se ha- α bere. Cum igitur illa definitione scientiae non excluderetur scientia ea quae definitione comparatur, ibi loqueretur Aristoteles de sicuentia, quae habetur demonstratione, nequis sorte dubitaret, de qua ipse scientia eo loco ageret, utrum de scientia tantum, quae demonstratione comparatur, an de alia quapiam scientia: respondet, Si re periatur alius modus sciendi per causam, praetcr demonstrationem, dicetur

307쪽

2sE AN T. BER NARDI MIRAND.

dicetur posterius, ostendit* hunc esse uerborum illorum sensum. quod subiunxit: Dicimus autem per demonstrationem scire. quasi dicat,disputabimus post,an alia sit. cientia, quae non demonstratio necomparetur, nunc enim loquimur de ea scientia, quae per demonstrationem habetur. ita* patet,optime inter se cohaerere, quae ant cedunt,& quae insequuntur. Illud etiam a ratione alienu est,quod subdit Iacomellus,antiquos cecidisse in eam foueam sic enim ipse loquitur ut existimarent,omonium esse scientiam, S nullius esse icientiam, qubd putarunt omnia sciri per causam. ita enim scribit Aristoteles:

is QuibuIdam igitur propter id quod oportet prima scire, non m D detur Ufescientia,quibusdam esse quidem, atqui omnium demonstra tionem esse.

Ait igitur Aristoteles aperte,eos in illas opiniones adductos esse, quod necesse esset,ut ipse ostenderat, principia sciri: quod quidem, ut patet, aliud est ab eo quod dicit lacomellus. itaque discrepat ab Aristotele. Magis etiam cum illo dissidet, cum scribit, principiorum esse scientiam exaestissimam. Aristoteles enim secto Ethicorum libro,capite septimo: M Quia uero, inquit, scientia de universalibus existimario eri, erri de his quae sunt ex nec sitare, sunt autem principia demon Irabili , , er totius scientis: nam cum natione eri Icientia principiν eius quod D Diripotest, ne cientia vlip erit, nes ars,neque prudentia. Nam,i quod scisile, idem demonNnubile: illae vero sunt circa ea quae aliteri, se habere possunt e vientia borum eri. nam sapientis eri de quia

M busdam demon inutionem habere. Si eryo in quibus rebus Icimus, D nec vn uam fallimur circa illa quae recipiunt, aut non recipiunt ali ter se habere, cientia cir prudentia eri, Cr sapientia,Cr intellectus. D Nullus uero horum trium recipit esse. Dico autem tria,prudentia, sapientiam Oientiam. restae, Cr intellectus mincipiorum sit. Hoc idem in calce I I. Poster. lib. Iuce clarius hisce uerbis ostendit: is Quoniam autem,inqui circa intelligentiam/abitvum, in quibus is verum dicimus,ab, quidem siemper veri junt,abj autem recipiuntsi is sitatem,ut opinio er natio,vera autem semper scientia et intellectus, is er nihil sit certius sciemtia,quam intellectus, principia demonstrari tionum notiora sunt, scientia autem omnis cum ratione est, rinciari piorum quidem scientia non viis erit. Quonia autem nihil verius co M tin)it esse scientia, qu- intellectus, intellectus vlip erit principio G rum ex bis considerantibus, er quod demon Inutionis principium nox, eri demonstratio, uare nep scientiae scientia. Si igitur nullum aliud

γγ siri nu . Praeter scientiam,habemus verum intellectus utiquescientiae . l fu π erit, er Principium principi' utique erit.

ita. i. Posterilib. in fine ide plane cofirmat,& HLPrimae philos. Itb.

308쪽

Insuper quonam pacto ipsorum principiorum scientia erit 'quod

enim unumquodp ipsorum erit, T nunc plane cognoscimus. nam vi - tur iob er aliae artes,vi coEnitis. Ex his igitur,quos recitauimus, locis, facile intellio i arbitror, principium non esse exactissimam illam scientiam , quod proprie eo ἡrum est intellei his. Neque illud obstat quod loco ab ipso citato di,

xit Aristoteles, , n ς Nos autem dicemus,nes omne cientiam demonstrativam epe, fedimmediatorum indemon Irabilem. Dubium enim no est,quin scientiam latius acceperit,pro quacum notitia Sc cognitione, non proprie. Cuius rei illud est argumento,

quod quidem nullo modo dissolui potest,quod secum pugnaret Aristoteles. Cum enim citatis locis, ubi proprie de cognitione principiorum agiliapertissime ostenderit, ipsorum principiorum non esse scientiam, qui potest hic dicere eoru esse scientiam nisi exponamus, quomodo quidem ipsi exposuimus, cui sane expositioni, praeter ea quae modo dicta sunt, illa maxime fauent,quibus Aristoteles demo strauit, principia magis credi.nam usus est uerbo credere. Quoniam autem oportet, inquit, credere, racire rem in huiuwo di habendosellogisimum, quem vocamus demonstrationem, eri autem eebre eo quod haec sunt, ex quibus e tollogismus: necesseeri,nonsitam is

praeco nostere principia,aue omnia,aut quindam, sed etiam magis.

semper enim propter quod eri unumquodp,σ illud maFis eri. utro pter quod amamus,illud amatum magis eri. Quare siquidem scimus perprim credimus,sila scimus magis, credimus quoniam pro pter illa er posteriores. Et paulo post, alia etiam ratione allata,sic conclusit: Magis enim necesse eri credere principijs,aut omnibus, aut qui busdam,quώ concla lani. Deinde subiunxit,

Debentem aute haberescientiam per demonstrationem, noJolum oportet principia magis cognoscere, Cr massis credere ipsis , quam

et quod demonstratur dnes, aliud ipsis credibilius esse, nep notius oppositis principi s,ex quibus stollogismus contruriae deceptionis: o uidem oportet simplicuerscientem non immutabilem y . Quod si Aristoteles ostendens principia magis sciri,ex quoortus

est error ille antiquom,utitur uerbo Credere, & cognoscere, dicen dum est,eu non proprie locutu esse, cum dixit, principia credi, Y co. nosci: cum item,principia sciri. si enim principia proprie icirentur, accepisset cognitionem pro scietia,quae quidem latius sumitur, oc ab ipsa scientia distinguitur. Sed rationes eae quas attulimus,ostendunt ipsorum principiorum non esse proprie scientiam: ergo cogimur dicere, Aristotelem non proprie locutum esse,cum dixit,ipsorum principiorum esse scientiam.

U Quoniam

309쪽

Quoniam uero apud hunc hominem plus habent auctoritatis expositores, quam Aristoteles, R ipsa ratio, ut intelligat suos illud idequod nos,dixisse, recitabimus D. Thomae uerba, qui ex illo Aristo.

telis loco eundem sensum,quem nos,elicit.

Sciendu tamen, inquit, quod hic Aristoteles large accipit scientia ,, pro qualibet certitudinali cognitione,& non secundum quod scieriari ita diuiditur contra intellectum, prout dicitur. scientia est concluso

is num,intellectius principiorum.

Quod si Aristoteles uult, principioru proprie non esse scientia, ipse aute scribit,illorum esse exactis bina scientiam,dissidet cum Aristote, te. Ac si illud veru est quod quide ita esse apparet principiorum noesse scientiam propriὸ, ibi autem loquitur Aristoteles deicientia proprie, rio potuit intelligere uerbis illis, Siquidem & alius modus sciendi dicendum posterius, scientiam principiorum. -- re Prsterea a seipso discrepat, qui cu dixisset, se secundum Aristotelis sis opinione,notitiam principioru exaetissima scientiam cocessisse,sub M iunxit: Imo ipsa scientia insigniore. Quod si ex eius sentetia notitia prin cipioru est insignior scietia,ipsoru est intellec ius Probatur autecosequentia ex dieiis ab Aristotele in II. Poster.&VI. Ethic. lib. lociscitatis. quod culta sit, principiorum no est proprie et exacte scientia. Ita lacomellus, cu sibi minime constat, tum sua tollit expositionem. Illud etiam nisi mea me fallit opinio)declarat,iaco melluliae in re decipi,quod Aristoteles eu dicat,ii reperiaturalius modus sciendi,dicendu posterius, no potest intelligere scientia propterea quis modus

sciendi aliquid no eit id quod scitur, ut modus sciendi quid est non est ipsum quid est,neet modus sciedi si est quia est,&rpter quid est, est aut ipsum si est, aut quia est, aut propter quid: sed ab his distinguitur,quemadmodu uia a termino uiae. Nam modus sciendi quid i ix

est definitio: ipsum quid est aut est illa cognitio,quae habet definitione,ut costat ex dest nitione definitionis, quae quide definitur esse oratio,quae explicat quide Modus aute sciendi illa tria est demonstra' tio: siquide demonstratio est syllogismus, quo tria illa discunt. Fieri ergo no potest, ut Aristot. uerbis illis intelligat scientia principioru cla ut ex M. Poster. lib patet principiti scientiae non est scientiae: cognitio aute principiorum est principi u scientie,est enim inrellectus clut ex loco citato liquet,est principi u scientiae: igit talis cognitio no est scientia. Ita p improbanda est ea, quam Iacomellus attulit,expolitio.

Uod aut quarto loco argumentatus est,id uideἱ perpera dissoluere. Na si syllogismus simpliciter tradiatur demo strationis causa,ut se dixisse scribit,itecp caetera quae sunt in Logica .ipse per se tractari no potest. Nam quod in aliqua facultate coiideratur propter aliud,id per se considerari non posse, plane perspiculi est. ex quo sequitur, ut syllogismus simpliciter no possit esse illius facultatis subiectu: praesertim cu neget ipse,definitio

nem per se c5siderari,qubd ut ipse scribit respicit demon stratione.

Perperam

310쪽

Perperam ergo uidetur mihi illud argumentum dissoluere. nam cum dicat,sese concedere, demonstrationem in Logica subicetu esse ultimum,ac omnium praestantissimum,scd non tale,quale ego quae ro, quod quidem iuniores appellant adaequatum ,& attributionis, quod non omnia,quae in ipsa Logica tractantur,eo modo illa resipiciant,quomodo species genera aut partes subiecti tuae totum suu uniuersale. Cum haec inquam dicat,uibetur mihi bellus hic homo pe inde facere,ac si cui quis depositum repetenti Angelicam salutatione recitet. Nihil enim aliud insert,nisi demostrationem no es le adaequa

tum subiectum,sed syllogismum simpliciter: quod quidem nihil plane ad argumentum pertinet,quod ipse dissolucre conatur, quo argumeto nos usi sumus in prooemio nostri libclli,est autem huiusmodi. syllogismus simpliciter tractatur in Logica dcmon strationis causa, non per se,nec tamen quicquam obstat,quo minus tractetur etia poese: ergo perperam cocluditur ratio illa, Definitio in Logica conside ratur ob demonstrationem, ergo no per se. quod tamen ipse intulit. Quoquo modo igitur dicat, semper uidetur pugnantia loqui, ma x v ii. xime* contraria. Quod si dicat,sese illud dixiste, demonstrationem suae Luesse ultimii, at*omnium praestantissimum subiectu, non adaequa tum, Sc attributionis,ut ostenderet, syllogismum per se considerari,S esse subiectum tame considerari etiam proter demonstrationem: hoc non minus contra illum facit. Idem enim licebit de definitione di xl xi ἡcere, illam uidelicet, quanqua demonstrationis causa tractetur,tanae νηπι u. per se etiam pertractari. Quod si uelit diuersitatis rationem aflcresidicat .aliter referri syllogismum simpliciter ad demonstrationem,aim ipsam definitionem ,hoc facere nullo modo potest. nam cu magis re

seratur syllogismus ad demonstration magis sit propter ipsam demonstratione,quam definitio,minus per se potcst considerari. Consequentia autem patet. nam si hoc ipsum, quod aliquid ad aliud restaratur, tollit consideratione per se,quod magis refertur, id minus per se iasiderari poterit. Probatur,quod antecedit: nam syllogismus, ut syllogisimus, ad demonstratione refertur, sicuti ex his quae supra dicta sunt costat,qubd demonstratio est syllogismus. At definitio, ut definitio,non refertur ad demonstratione, quin desinit esse definitio

tum, cu ad ipsam demostrationem refertur: sua enim amittit natura,

quippe quae dicit aliquid de aliquo. Syllogismus igitur magis ordinatur ad aliud: siquide quod ordinatur, ut tale est, magis ordinatur, quam quod per accidens ordinatur. Ita p patet,minime a stoeri posse illana,quam diximus, diuersitatis rationem.

Huc accedit,quod syllogismo,ut syllogismus est,& a materia ab

strahit,n5 utimur ad finem Logicae consequendis,propter quem in uenta est ipsa Logica: quia cu Logici finis sit extrinsecus, ut dubia cognoscamus,uel ut ipse ai0ut discernamus uerum a falso,ad hunc ip/liam finem consequendum utimur syllogismo, ut est aut demonstra/tiuus,aut dialecticus. Sequitur ergo, stilosi simum illum per se considerari non posse,quippe qui nihil ut patet ad finem per se affert. B a Praeterea

SEARCH

MENU NAVIGATION