장음표시 사용
61쪽
empli causa nescientes,hanc figuram,quae fit in se nicirculo habe re tres angulos: discamus id ex praecedente illa cognitione, omnem triangulum habere tres angulos. Quo quidem in genere,antequam consectus esset syllogismus, uere illud dici potuit, nos aliquo modo scire, uidelicet per ipsum uniuersale praecognitum: Sc aliquo modo non scire uidelicet hanc figuram habere tres angulos, quod ignora remus eam esse triangulum. Ita J minime a ratione abhorret, si dicatur disci id, quod aliquo modo sciretur. Abhorreret quidem certe,uquod addiscitur, hoc ipsum cognitum fuisset eo ipso modo, quo discitur. Ex qup sane concludendum uidetur, scire non esse reminisci. sed id quod ignoraretur,addiscere. Talis igitur erit eius definitio.
Cire unum quod p complexorum simpliciter, est cogno
scere illud per causam,propter quam est: at exploratum habere, eam esse illius cauiam: neque fieri posse, quin ab illa causa existat. Quare cuius simpliciter est scientia, id nullo pacto potest aliter se habere: quod autem non potest aliter se habere,hoc ipsum prosecto necessarium est. Demonstratio est stulogismus per quem sciuntur complexa. De omni dicitur praedica, tum illud, quod Sc in omnibus, sc semper inest: nec in alio quidem inest,in alio uero non inest: aut alias inest, alias non inest.ut,omnis cygnus est albus. Per se dicitur esse id, quod inest omni Libiecto fecitndum naturam, quod in ipsius subicisti definitione ponitur, ut homo est animal. Per se etiam dicitur, quod de omni subie sto nunciatur secundum naturam ita, ut subiectum ipsum ponatur indefinitione praedicati. Atque hic sane dicitur secundus modus per se,ut homo est risibilis. Universale uocatur id quod inest omni subiectio, quatenus ipsum
est,uel primo, ut triangulus habet tres angulos. His ita constitutis caetera enim quanquam sunt cognitu necessa ria,tamen omittenda duximus,quod essent manifesta) necessarib illud consequitur, ut demonstratio sit ex ueris, ex necessarijs, ex his quae dicuntur de omni per se 8 prim ὁ,ex propriis, causis,eXPri Oribus,m immediatis,ex perpetuis,ex incorruptibilibus, ex notiori bus, non solum quod ad nos, sed etiam quod ad naturam ipsam attinet. Quae omnia facile ostendi posse arbitror. Ac primum quidem, demonstrationem esse ex ueris, quod haec communiora sunt, ita ostendemus. Si demonstratio esset ex falsis.
eum dictum sit, illam facere scire, alim faceret scire: sed falsum non potest sciri illud enim quod non est, non potest sciri esse: Falsium
autem non esse,perspicuum est ergo demonstratio non est ex salsis, itaque est exueris. Deinde cum expositum sit, steri non posse,ut id quod proprie sesturialiter se habeat, itaque esse necessarium: redie dicitum est,demonstrationem non solum ex ueris constitui oportere, sed etiam ex ueris quae
62쪽
quae sunt necessaria: quia si non esset ex necessarhs, esset ex continis gentibus : ex contingentibus autem non saceret scire necessarium: igitur non potest esse ex contingentibus. Probatur autem quod assumptum est,ad hunc modum. Contingentia possunt corrumpi nocessariis manentibus .at contingentibus corruptis, necessarium non
potest sciri per ipse contingentia. quod enim semper est, non potest sciri per id quod non est. nam quod non est, non potest facere ut aliis quid sit: ergo neque ut sciatur , quia scire aliquid est cognoscere eius cauum, propter quam est. ergo demonstratio, si esset ex contingentibus, non faceret scire necessarium. at positum est, eam facere scire neces larium: ergo est ex necessariis. Neque uero mea quidem lenistentia hoc absurdum quisquam effugere potest, si dicat, Per modium contingens sciri tum, cum non est corruptum. nam quod a cidit medio corrupto, hoc idem euenit, si fieri potest, ut corrumpa tur. Itaque demonstratio erit ex propositionibus de omni,quia omne praedicatum de omni est necessarium. Praeterea,cuin id quod proprie scitur,sciatur simpliciter,ia propter quid,conscquens est, ut de monstratio sit ex propositionibus,in quibus uel praedicatum sit camn propria subiecti,uel subiectum praedicati. Nam si non esset ex huiusmodi propositionibus, non faceret scire simpliciter, & propter quid: quia scire simpliciter,& propter quid, est cognoscere aliquid per causam propriam. At cognoscere aliquid per id in quo subi ctum,non est propria causa praedicati,uel contra,non est cognoscore per cauum propriam: itaque non est scire simpliciter, neque proopter quid. Quare si demonstratio non esset ex huiusmodi proposi,tionibus,non faceret scire simplicite et propter quid:contra quam positu est. Ergo rectae diximus illam constare ex huiusmodi propositionibus, ex quo quid est sequitur, ut sit ex necessu's simpliciter: quoniam ea in quibus uel praedicatum est cause propria subiecthuel subiectu praedicati,ita se habent,ut sint necessaria simpliciter. Quo, niam uero demonstratio est ex necessarijs simpliciter, haec autem ut constat sunt per se, quatenus ipsa sunt, Zc primo demonstratio est ex eis quae sunt per se, quatenus ipsa sunt, & primo. Itaque in ipsa demonstratione oportet medium inesse minori extremitati propter ipsam, Sc maiorem extremitatem inesse medio propter ipsum.Nam quod inest alicui, quatenus ipsum est, inest etiam propter ipsum: ergo demonstratio erit ex proprisss. quia quod inest alicui propteri um, & primo, hoc illi uni, & non ath inest: quod* ita inest, diciatur proprie inesse. Ex causis etiam dicitur esse demonstratio,quia cui dictum est uere scimus tum, cum causes cognitas habemus. Item ex prioribus, quoniam cause est prior essedita. Praeterea disium est, demonstrationem esse ex immediatis. quia si esset ex mediatis, necessarium esset illa demonstrari. quod enim per demonstrationem scitur, id sciri non potest sine demonstratio, ne.Sic autem in infinitum procederetur, ac priora essent ignota: in
63쪽
finita enim percipi non posssunt. At ignoratis prioribus,ignorantur N posteriora. ergo demonstratio non faceret scire. At positum est, illam facere scire: ergo neccile est elli exiria mediatis. Cum uero ut dicitum est ex uniuersalibus constet, quae sunt Scperpetua, & incorruptibilia, neces Iarib constat etiam ex ipsis perpetuis,& incorruptibilibus. Caeterae particular a nobis infra explicabuntur.
si quo melius ea quae dieia sunt, intelligantur, non erit
fortasse alienum docere, quid sit principium demonstrationis. Principium igitur demonstrationis est, propositio immediata: haec autem propositio dicitur ea,qua nulla est prior secuduin naturam, id est, inter cuius praedicatum&sub, iectum, nullum intercedit medium secundum naturam. Haec autem in duas partes diuiditur, in pronunciatum quod uocant,seu dignitatem, Sc inpositionem. Dignitas, seu pronunciatum est, principiudemonstrationis, quod nullo modo demonstrari potest: necesse tamen est, ut ab eo sciatur, qui uult discere aliquid. ut quicquid enunciat,id aut veru esse,aut falsium. Positio dicitur esse id,quod nec domonstrari potest, nec necesse est ab eo teneri, qui uult aliquid discere. quae quidem positio diuiditur in suppositionem & definitionem. Suppositio uocatur positio, quae exprimit aliquid aut esse,aut noesse. id et , quae est au t aflirmativa, au t negativa. Definitio est,quae non declarat aliquid esse,uel non esse, sed apprehenditur simplici apprehensione,nec enunciat aliquid de aliquo:atque idcirco definitio dicitur cisse principium demonstrationis, quod scilicet potest es la principium demonstrationis,noqubd re ipsa fit. Nam principium dcmoni irationis est, propositio immediata: propositio autem est oratio uel affirmativa, uel negativa alicuius de aliquo. Definitio utaro ut patet ex iis quae dicta sunt neque assirmative, neque negative enunciat aliquid de aliquo. itaque re ipsa definitio non esst principium demostrationis, sed uocatur principium, quia potest esse principium: ac tum quidem est, cum non est definitio. Quare principium demonstrationis, cum diuisum est in dignitatem, & inpositionem,diuisum est & in id quod re ipsa huiusmodi est,et in id quod Potcntia tale est. non enim omnis positio re ipsa est principium,cum definitio sit positio. Sed de hac re in quinto nostrae Apologiae libro, pluribus disseruimus. Neque uerb absurdum est, si id quod est potentia aliquid, dicatur esse illud ipsum quod est potentia. nam quod uel potentia uel re ipse uidet, uidens dicitur cflentem V quiescere tam id cui quies iam inest,quam id quod quiescere potest. Si uerb ullum suerit ex his principiis,quod amplitudine sua transiliat genus subi crum, de quo aliquid probare uolumus, accommodandu erit illi ipsi subiecta,ut ex proprietatibus demonstrationis facile intelligi potest
64쪽
ni in uero id quod scire quia appellatur, ab eo quod
dicitur propter quid, dissert, & satis super* iam dicitum uidetur este de ipso scire propter quid, es de demonstratione quae est illius causa, consentaneum est rationi, si uolumus perficere omnia instrumenta, quibus sciuntur complex uel a priori, uel aposteriori, ut agamus etiam de scire quod appellatur
quia, & de demonstratione quae essicit huius inodi scire. sed ante de finiendum est, quid sit. Scire igitur quia, est cognoscere aliquid
uel per causam remotam, ex qua modo aliquo necessario pendet: uel per incetum necessarium, siue reciprocet, siue sit minoris ambi tus. Quod cum ita esse, Sc ex communi hominum loquendi more,&ex ipsa rei ueritate concedendum sit, haud dubium esse potest, quin lateri oporteat, neces Iarium esse, eam demonstrationem quae inicit huiusmodi scire, este syllogismum ex ueris, ex necessariis, ex causis remotis, uel este stibus, ex perpetuis Sc in corruptibilibus, ex prioribus & notioribus. aliter enim non faceret scire, contra quam
positum est. Quemadmodum autem hoc sequatur, patet ex qs quae didia sunt. Atque hoc ipsum scire quia,disserta scire propter quid, aut in eadem scientia, aut in diueris. In eadem scientia biseriam:uel per effectum, uel per causam remotam. Per esse tum: ut, Quicquid non scintillat prope est, planetae non scintillant, ergo prope sunt. hic enim syllogismus neque est propter quid, neque per causam, sed per emium. nam planetae non sunt nobis propinqui, quod non scintillant: sed quia prope sunt, idcirco non scintillant. v re si ita dixerimus, Quod est prope non scintillat, planetae sunt pro pe, ergo non scintillant: hic erit syllogismus per causam, atque ita dicetur propter quid . Neque hoc absurdum uideri debet. fieri enim potest, ut ex eis quae inter se conuertantur, aliquando id quod non est cause, sit ipsemet causa notius . sicut etiam fit in his quae
non conuertuntur . Scire autem quia , per causam remotam dis
fert ab ipso scire propter quid,hoc modo. Nam si ita dicamus, utequid respirat est animal, paries non est animal, ergo non respirat: hic est syllogismus per causam remotam. Quod si ita dicamus,omisne respirans habet pulmonem, paries non habet pulmonem, titur non respirat: est syllogismus propter quid. etenim non habere pulmonem, est cause, cur paries non respiret: propterea quod habere pulmonem, est cause respirandi. omne enim habens pulmonem respirat. In diuersa uero scientia scire quia, & scire propter quid, hoc inter se disserunt, quod in una scientia scitur quia, inautera propter quid. Atque hae quidem scientiae ita se necessarib ha bent, ut una sit sub altera sic, ut ea quae declarat quia, fit sub ea quae explicat propter quid: ut Per ecstiua sub Geometria, Musica sub Arithmetica . Nam Geometria tradit propter quid, complurium rerum, quae sunt in ipse Perspectiva,principia. Arithmetica itemd 3 complurium,
65쪽
complurium, quae sunt principia in Musica, ac propterea subalte nat utraque tibi cam, cuius principiorum causam aperit. Sed de his N in Commentario nostro, 3c in Apologia satis diei uin est. Si uero id cuius scientiam consequi uolumus, fuerit ex iis quae ut in pluribus eueniunt, necesse erit, principia, quibus illud ipsum declaratur, quae quidem media appellantur, esse item ex iis quae ut in pluribus
eueniunt, huiusmodi* ratiocinationem communiori uocabulo de monstrationem uocabimus.
Rius, & notius, duobus inter se distinguimodis, nemo
est, credo, qui dubitet. alterum enim, quod ad naturam attinet, prius 8c notius dicitur: alterum, quod ad nos. Quod ad nos autem attinet, priora & notiora dicuntur Helius: quod ad ipsam naturam, causae. Nihil tamen obstat, quominus aliquando idem sit, & nobis, & naturae notius. aliter enim uerae tollerentur demonstrationes: siquidem dictum est in utroque demonstrationum genere illas esse ex prioribus, & notioribus, siue quod ad nos tantum attinet, ut demonstrationes quia: siue quod ad nos,& quod ad naturam simul,ut demonstrationes simpliciter.Propositiones autem, ex quibus una aliqua conclusio discitur,dicuntur esse illa ipsa conclusione notiores: propterea quod quoties est aliqua assectio accidentalis, quae duabus rebus non proprie conu niat, Muni quidem propterea conueniat, quod alteri prius conu nititunc his conditionibus diligenter consideratis, uidebimus illam aflectionem magis semper conuenire causae, quam essessivi. Quod quidem euenire in omni demonstrationum genere, ratione eorum quae diicuntur,plane perspicuum est.
uero iam explicata sit natura, Sc assectiones demonstrationis, didium sit etiam, illam esse syllogismum,tres' autem sint syllogismorum figurae,oper rectum est de l clarare,quae figura, qui ipsius figurae modus maxime siciat scire, quo persectiorem absolutiorem ipsius demonstratio nis cognitionem consequamur. Prima igitur figura, primus cp illius modus hac in re longe caeteris praestat: cuius quidem rei illud argumento est,quod Mathematicae facultates, quae sciendi ratione facile inter omnes excellunt, in hac figura, R in hoc modo praecipue de
monstrationes constituunt. Praeterea scire propter quid,est maxime
scire: in prima autem figura potissimum fiunt demonstrationes propter quid,ut patet, si recte consideretur: emo prima figura,atque huius primus praecipue modus, facit maxime scire. Id etiam ex eo con firmari poste uidetur, quod scientia ipsius quid est, uno omnium
consensu, est maxima hanc autem scientiam existere tantum ex prisma figura,illud facile declarat,quod neque in secunda figura est conclusio assirmatiua,neque in tertia uniuersalis, quod quidem maximeo necessarium
66쪽
IN LIB. POSTER. ANALYT. INSTITUTIO. 43
necessarium est,cum huiusmodi scientia Sc assirmativa sit, & uniuer salis. Quod si quaerat aliquis, quo id pacto fieri possit, cum in definitione, quae facit scire quid est, non dicatur aliquid de aliquo: quod autem scitur per definitionem, non possit sciri per demonstratio nem: unius enim rei, quatenus una est, non potest esse nisi una scien tia . cum item definitio neque uniuersalis sit,iaeque affirmativa, ut si pra di stum est: prima uero figura efficiat sesentiam ipsius quid est, quae quidem scientia est uniuertilis,&assirmativa. Dicimus, prumam figuram concludere,verbi gratia, animal rationale inesse omni homini, ut praedicanim, cum scilicet ignotum est, quod mox conmderantibus intelligitur esse substantia hominis, ut in Apologiano stra disseruimus. Quare prima figura dicitur efiicere scientiam O,sius quid est, quae quidem scientia est uniuersalis, & affirmativa, quod scilicet huius cognitionis occasioncm praebet ex conclusione uniuersali,& aTrinatiua: non quod re uera essiciat talem scientiam, de talis scientia sit uniuersalis, & aflirmativa, ob eas quas attulimus rationes. Ita enim demonstratio sese habet ad scientiam ipsius quid est,ut sensus ad scientiam. Huc etiam accedit, quod secunda & tertia figura redigitur ad primam, ut ex necessitate uideatur concludere, atque ita faciat scire. Prima uero non redigitur ad ipsas,neque eis plane quicquam indiget, ut faciat scire,quemadmodum illae pri, ma indigent. ex qua quidem re persipicuum est, eam maxime facere
scire. id enim quod per se ipsum habet aliquid, dicendum est magis habere, quam illud quod accipit ab eo. Multa uero alia dici potuerunt, quae tamen nos idcirco omisimus, quod ab instituto nostro, qui breuitatem, quantum rei natura patitur, sequi statuimus, ualde erant aliena.
vo Ni AM Logicae sacultati illud inprimis pro
positum est, ut doceat, quonam pactio confician tur omnia sciendi instrumenta: haec autem uto, stensium est in exordio sunt duo,Demonstratio,& definitio: cum satis iam egerimus de demon l stratione, propter eam, quam in Apologia diximus,causam,etsi natura demonstratio est posterior definitione,consequens est, ut definitioncm tanquam alterum sciendi instrumentum,Pertraet u S. Caeterum, quia eius natura ec asse stus redie plicari non possunt,nisi ea ratione, qua explicauimus naturam Scaflectus demonstrationis, uidelicet ex finis cognitione, necessarium
67쪽
est ponere definitiones huiusmodi quae erunt uti positiones, si prius
tamen alia quaedam , quae maxime sunt necessaria, docuerimus.
Eorum igitur quae sunt, alia sunt uniuersalia, alia singularia, ut superioribus quoqi libris fatis pro nostrae Institutionis ratione explicatu est. Universale dicitur illud cns, quod de pluribu S enunciatur,ut homo. Singulare,quod de nullo esterri potest, ut Socrates,Plato. Umueriale autem ita multas distribuitur partes. nam aliud dicitur ei Iegenus aliud di sterentia, aliud species, aliud proprium,aliud accidens: quae omnia propter eam, quam demonstrauimus, causam, de
finienda sunt. Genus dicitur illud uniuersale,quod de pluribus spe cie disterentibus pariter enunciatur, in eo quod quid est, ut animat: quod dicitur de homine,de asino,de boue,& caeteris huiusmodi at
que eodem modo uniuersaliter explicat horum omnium quid est,ital commune est eoru genus. Diximus autem eodem modo efferri de omnibus illis, quia aliter non esset uerum genuS. Verum enim g nus necessario est univocum. In eo autem quod quid est,ponutur ea
quibus explicari oportet ipsum quod quid est eius rei, quae definit. Disterentia appellat uniuersale illud,quod de pluribus, uel specie, uel numero disterentibus, eodem modo praedicatu duntaxat in eo quod quale quid, ut rationale. Dictum est autem in eo quod quale quid, quia re uera praedicantur in quid. Dicuntur uero praedicari in quale, propterea quod significant formam, quae se habet instar qualitatis,ratione materiae,quae per genus resertur. Species est illud uniuersiale, quod aeque de pluribus numero disserentibus dicitur in eo quod quid est,ut homo dicitur enim de Socrate,de Platone,& reli quis id genus. Proprium simpliciter uocatur illud uniuersale, quod de pluribus,uel specie,uel numero tantum disserentibus esseritur, nec explicat quod quid est, soli* inest, & semper,ac uicissim de illa re praedicatur,cuius est proprium: ueluti hominis proprium est, natum esse ad percipiendam Grammaticam. nam si homo sit, est id etiam quod natum est ad percipiendam Grammaticam. ac rursus,si id sit quod natum est ad percipiendam Grammaticam, est homo. Accidens dicitur esse illud uniuersese,quod eidem eorum, de qui bus dicitur, potest & inesse, & non inesse, ut sedere. contingit enim alicui eidem,& inesse,& non inesse. Atque haec quidem definitio ui detur accidenti duntaxat separabili conuenire. Quod si communior accidentis definitio tradenda sit, ita fortasse redie definietur. Accidens est illud uniuersale,quod quidem praedicari potest: sed non ex plicat substantiam eius rei, qua de praedicatur, quemadmodum g nera Sc disterentiae: neque uicissim illa ipsa res de illo praedicatur,si cui propria simpliciter. Atque haec mihi quidem definitio uidetur
comprehendere non minus inseparabile accidens, quam separabile: ut nigredo dicitur esse accidens corvi.
Materia est causa quae secundum se non est hoc aliquid,sed est potentia, R inest Forma est causa,qua unumquod dicitur esse hoc aliquid.
68쪽
ETeiens est causa,unde motus. Finis est caula,cuius gratia caetera fiunt. Scire simpliciter unumquod incomplexorum, est cognoscere illud per causam, propter quam est, cognoscendo illam esse ueram eius causem,neque fieri posse quin ab illa causa existat. Definitio,cuius naturam, assectiones , siue ea quae assectionum uim obtinent, hoc loco declaraturi sumus, ut sciamus ipsas etiam definitiones conficere, consectas iudicare:est oratio, quae id quod definitur, explicat quid sit. Quare necesssario constat ex genere Proximo , R ex disterentia proxima: uel ex genere remoto, Sc reliquis omnibus usque ad disterentiam, quae reciprocantur cum re quae
definitur. Nam quae probe declarant quid est, sunt sola genera,&disserentiae . definitio autem cuti patet) constat ex eis quae declarant quid est, igitur est ex huiuscemodi. Quocirca necessse est, ut sit
etiam ex causis. tunc enim scimus, cum causas cognitas habemus. itaque constat ex materia & forma. nam causae quae sunt intrinse cus, iunt materiaia forma, ut ex carum definitionibus perspicuum est. Definitionem autem esse ex causis, quae sunt intrinsecus, fico
stendi potest. Quod explicat uere quid est alicuius rei, dicitur esse illi intrinsecus: definitio uera,est ex eis quae uere explicant quid est: igitur est ex eis quae sunt intrinsecus. Maior propositio hinc mani, sesta est: quia id quod est idem, quod aliqua una res, omnino dici tur inesse illi intrinsecus: quod autem explicat quid est alicuius rei, uere dicitur esse idem quod illa ipse res. aliter enim non explicaretuere,quid sit illa res. Ergo id quod explicat quid est alicuius rei, inest illi intrinsecus. His ita constitutis, illud inferri licet, genus 8c disserentiam esse idem modo aliquo, quod est materia 8c forma. ea enim ex quibus constat definitio, sunt tantummodo materia Sc serma. siquidem hae
unae constituunt desininim. Genus autem, Zc disterentia,sint ea ex
quibus ut ostensum est constat definitio . ergo sunt idem quod materia Sc serma. Sed cum genus 8c disserentia non sint omnino idem quod materia& forma, propterea quod hae non praedicantur in recto, neque possunt ostendere cui ita dicam identitatem ipsius definiti, id quod exigitur, necesse est ob ea quae dicta sunt, ut in de
finitionibus, quibus explicari debet rei identitas, sint materiae Scsermae exemplaria. Sed cum disserentia perspicue formam reserat, consequeris est,ut genus, quamuis sumatura forma, quae est princi pium 8c essendi, Sc cogno endi, tamen reserat materiam, Sc sit eius exemplar. Genus igitur, R disserentia, ut significetur rerum identitas,quam non potest significare ne* materia,Necp forma, sumuntur in definitionibus, prout locu obtinent materiae dc sermae, sunt ea rum exemplaria. Quod cu ita sit, patet, definitionem c5stare ex causis eskndi. materia enim & sorma ut ostendimus sunt causae eLsendi,& per consequens genus Sc disserentia, quae sunt earum exemplaria. Sed definitio non potest esse ex huiusmodi causis, cum suntd s coniundiae:
69쪽
contuitiata: quia tunc sunt idem quod definitum. idem autem priprie non dicitur sui ipsius causa. Igitur cum definitio dicitur esse ex causis ipsius definiti, dicitur elli ex iis quae erant causae, antequam
Dicitur item esse ex prioribus, quia causa est prior effectu: Zc ex notioribus, non solum quod ad naturam attinet, quia sunt causae, sed etiam quod ad nos: quoniam per illas uere discimus, & cognoscimus. Hanc etiam ob causam dicendum uidetur, definitionem non fieri ex translatis: quoniam ea quae translate dicuntur,obscura sunt. ut si quis definiat,scientiam esse rem, quae excidere atque amitti non potest. Necp item ex nominibus, quar u sitata non sunt. obscurum est enim omne insolens uerbum: ut si oculum definiamus esse umbricilium,S medullam ossigenam. Nec etiam ex causis,quae non proprie dicuntur: ut si lex definiatur ecte mensura uniuersalis,& ima go quaedam eorum quae natura iusta sunt. haec enim obscurioraui, dentur etiam translatione, quippe quae aliquo modo tamen rem de
clarat, atque aperit per similitudinem: siquidem ab aliqua semper si militudine ducitur. In hoc aute quod proxime allatum est exemptu, nulla plane uidetur inesse similitudo, quare lex ita dicatur: quocirca obscure admodum dicitur. Neque item ex eis debet esse definitio, ex quibus non eliciatur, intelligatur* contrarium definiti: ut si es bum definiatur, ex illius autem definitione non manifesta sit nigri quoque definitio,non erit haec uera ipsius albi definitio. Necp etiam ex eis quae si per se proserantur,no pateat cuius rei definitio sit. Nam si statuamus,animal rationale esse definitionem holminis, necesse est, simulatque hoc prolatum sit, appareat,esse ipsius hominis definitio nem. aliter enimuerario erit definitio. Ex his quae dicta sunt,illud consequi uidetur, ut definitio no possit esse ex negationibus, nisi priuatiuae sint: ut siquis definiat,Caecu esse cum qui nihil cernit,cuius tame alioqui proprium est cernere. Necy ex specie,tanquam ex disterentia: ut si conuicium definiatur esse iniuria cum illusione . illusio nem enim dicimus esse iniuriam quandam: quocirca illusio non potest poni in definitione conuicit, cum sit ipsius iniuriae species. Nee etiam definitio potest confici ex ths quibus idcira stequenter significatur: res enim definita uideretur saepius esse illa ipsa res, per quam definita esset. quod quidem ex eis quae dicta sunt, patet esse a6su dissimum. Nec item potest esse ex iis quae insunt omnibus, quae quidem q nulla re id quod definitur separant. necesse est enim genera distinguere rem quae definitur, ab omnibus iis quae non con tinentur eodem genere. Neque item per oppositum definietur oppositum: ut bonum, quod malo est oppositum, per malum. nam cuopposita simul natura sint, definitio no posset esse ex prioribus, nisi opposita essent rcla tua. cu enim eoru essentia sit in ordine ad aliud, fieri non potest, ut essentia unius percipiatur ab p altcrius cognitione, cum alteru necessario percipiatur ex alteriuS definitione,quo continctur ut ita dicam eius essentia. Neque etiam definitio erit ex
70쪽
eisdem: ut siquis definiat, solem es Ie stellam, quae die appareat. qui enim diem dicit,is solem quoque nominat, quoniam dies est radiorum solis efffusio super terram: quocirca qui radiorum solis estu fio nem dixit,diem etiam ducit. ex quo sequitur, ut qui solem dicit, diem
etiam dicat. Neque ilcm cx eis quae ex eodem genere diuerso diuiduntur. no enim definiendum cst, imparem numerum es Isi qui uno parem superet, aut ab eo superetur. simul enim ex eodem genere di uerso diuiduntur. Neque erit ex inferioribus: non enim redie de finitur, bonum esse uirtutis habitum, cum uirtus sit bonum quod.dam: quare qui uirtutem, idem bonum quoque dicit. Neque etiam erit ex eis quae admittunt magis et minus, non admittente illare quae definitur. oportet enim uel utrunq3 admittere, uel certe neutrum,cudefinitio idem plane sit quod definitum. Neque item ex cis quae magis quidem & minus recipiunt,at non simul ut si quis definiat,amo rem csse concupiscentiam coitus. non enim uerum est semper, qui plus amet,hunc etiam magis coitum concupiscere: quod quidem omnino consequeretur,si recta suisset amoris definitio. Multa prae
terra suillent ab ipsis definitionibus excludenda. sed quoniam ex his quae dicta sunt, reliqua satis facile intelligi posse uideretur,hreuitatis caula omittenda duximus. Multa etiam ex his quae connumerata sunt, omitti potuissent, ut quae se inuicem sequuntur, atque aliJs mutuo pcndent. Sed quo res plenius, dilucidius. explicaretur,non misti facienda esse statuimus. Caeterun ,orationes quae non ex huiusmodi generibus differen tyscp,&causis ut docuimus conse stae sunt, tamen dicuntur aliquo modo declarare quid est, communiori uocabulo definitiones appcllantur, quemadmodum etiam de demonstrationibus a postoriori dictum est, proprie autem descriptiones uocandae sunt. Quae tamen definitiones, aut si mauis, descriptiones, inter se differunt: quod aliae sunt persectiores aliae minus persedita, atque eiusdem etiaret plures possunt esse huiusmodi definitiones. Quod longe aliter euenit in ea quae simpliciter est definitio, quemadmodum etiam inde monstratione simpliciter euenire,ex eis quae dicta sunt, facile intelligi potest. Haec nos, quae ad definitio nem pertinerent, idcirco pluribus exposuimus, quod cognitionem definitionum, quibus ipsum quid est explicatur, maxime necessariam esse, caetcris* omnibus cognitionum generibus pristare iudicauimus.
Vod si quid nobis definiendum sit,illud primum quae
rendum est,nisi perspicuum sit,sub quo ex decem genoribus sit res ea quam definire uolumus: si tamen est ex his, quae decem illius generibus continentur. Ocinde pergemus diuidere usq; ad disserentiam eam quae cum re,quae definienda sit, conuertatur. aut inuento,sub quo res erit genere generalissimo,uti uocant: omissis omnibus ηs quae diximus,tanquam manifestis,