Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

. SANCTORUM PATRUM& Paulus non comedisset, dixit ei Antonius. Surcge, Ora,& dormi. Ille autem mensa relicta sic secit.

Media autem nocte excitauit eum ad orationcm,& usque ad horam nonam produxit orationes. Mensa autem rursus apposita, cum & rursus ceci-- nisi et & orasset,sero vesipere sederunt ad comedendum, Cum ergo comedisset magnus Antonius num paxa inusium,aliud non tetigit.Senex autem

comedes tardius,adhuc tenebat paxam id tu quod ceperat. Expectabat ergo Antonius donec persecisset, dicat ei.Comede Patercule, etiam ahu unupaxamidiu. Dicit ei Paul'. Si tu comedas ego quo -

da. Dicitci Antonius. Mihi sufficit.Sum enim momac 1. & inibi sufficit.. Na ego quoque volo fieri monachus..Surgit rursus, & facit duodeci orationes. de psallit duodeci psalmos. Et post orationes primi somni parti dormiunt α rursus expergiscvtur ad psallendu a media nocte ad die usq;. Deinde misit eu ad obeundam solitudinem,dicens ei: Veni Jauc post tres dies.Cum hoc autem factum esset,&quidam fratres ad eum venissent, obseruabat Paulus Antonium quidna vellet cum facere. Is autem dixit ei. Tacens ministrastatribus . neque aliquid gustaveris donec fratres fuerint iter ingressi. Postquam autem tertia iam impleta esset hebdomada ex quo non comederat Paulus, fratres cum rogabant, a de causa taces 'Dicit ei Antonius, aid ces 'colloquere cum fratribus .ille vero est collocutus. C lim aliquando ei fuisset allata urna mellis. ' dixit

112쪽

HisTORIA si dixit ei Antonius. Frange vas. & mel effundatur. Sic aute fecit. Et ei rursus dicit, Colligerursus mel

concha,ne sordes aliquas inseras. Et rursus iussit eum aquam haurire toto die. Et rursus cum vestE eius dissoluisset, iussit consuere. Tantam denique hic vir possedit obedientia,ut ei etiam data sit gratia diuinitus, nempe ut eliceret daemones. Postquaergo vidit senem magnus Antonius, prompte eueste ad omnia secutum in vitae exercendae ratione,

ei dicit. Vide frater, si sic in dies potes, mane mecii. Dicit ei Paulus. An quid mihi possis amplius ostendere,nescio. Nam ea quae vidi ego quoque facio facile & citra laborem, Deo mihi opem serente.Tunc ei dicit Antonius alio die. In nomine lesu, ecce factus es monachus. Cum autem satis superque compertum haberet in omnibus magnus debeatus Antonius,esse admodum persectam anima

Christi seruum, ut qui esset admodu simplex: post

certos menses,Dei gratia opem serente beato Antonio, facit ei deinceps cellam ad tres vel quatuor lapides a sua cella. Et dicit ei. Ecce Christi virtute opem ferente tu factus es monachus. mane dein- ce' seorsum,ut etiam facias periculum daemonii. Cum ergo anno uno per se habitasset Paulus simplicissimus , α gratia dignatus est aduersus daemones & aduersus omne genus morbos , se persecte gerens in virtute exercitationis. odam ergo die adolescentulus qui supra modum grauiter v xabatur a daemone, allatus est ad beatu Antoniti,

habens principalem saeuissimum daemonem , qui L iij etiam.

113쪽

etiam ipsum coetu maledictis & probris inseque

batur. Cum igitur adolescentem obseruasset magnus Antonius, dicit iis qui eum ducebant. Nonast hoc meum opus . na contra hunc ordinem daemonum, nempe principalem,nondum sum donatus gratia. sed haec est Pauli gratia Simplicis. Abies ergo magnus Antonius ad probatissimum Paulum,ipsos quoque deduxit,& dicit ei. Abbas Paule, Elice hunc daemonem ab hoc homine, ut sanus ad sua redeat, & Dominum glorificet. Dicit ei Paulus.Tu vero quid'Dicit ei Antonius.Non est mihi ocium est aliud quod agam.& relicto illic puero,

reuersus est magnus Antonius in suam cella. Cuna ergo surrexisset innocens senex, & essicacem fudis set orationem, dicit prouocans daemoniacum. Dixit abbas Antonius, Egredere ab homine. Daemon autem cum probris ac maledictis exclamabat dicens.Non egrediar improbe nugator senex. Accepta itaque pelle sua ouilla, verberabat eum in temgo,dicens . Egredere. dixit Abbas Antonius. Daemon autem maledictis insequebatur Paulum &Antonium. Helluones isti in senectute. Veternos. insatiabiles.qui propriis nunquam sunt contenti.

id est vobis commune nobiscum es id in nos exercetis tyrannidem ξ Tande dicit ei Paulus. Aut exibis, aut abeo ut id dicam Christo.1sque faciet ut sit tibi vae. At Iesum quoque probris & maledictis insectabatur immitis ille daemo,clamans, No exi bo .Ea de causa indignatus Paulus aduersus daemonem,egressus est e suo hospitio in ipso puncto meridiei.

114쪽

tio cum fornace Babylonio. Stans ergo sanctus senex taquam columna super petram, sic orat Christum, dicens.Tu vides lesu Christe qui suisti crucifixus sub Pontio Pilato, me non descensurum ex hac petra,neque esurum nec bibiturum donec moriar, nisi me nunc audieris, & hunc daemoncm ab homine eieceris, S aspiritu immundo ipsum tib raueris. Adhuc cum Iesu loquente simplici & humili Paulo,priusquam ipse preces perfecisset,exclamauit daemon dicens. Recedo,recedo.vi egredior.& per tyrannidem expellor. discedo ab homine. non amplius ad eum accedo. Pauli simplicitas &humilitas me expellit. neque scio quo abea. Protinusque exiit daemo,& mutatus est in maximu dracone circiter septuaginta cubitorum . receditque reptas in mare rubrum, ut impleretur quod dictu

est per sanctum spiritum .F1dem quae demonstratur iustus an nunciabit.Et rursus alibi. Super quem respiciam,inquit Dominus,nisi super mansuetum Uu.ss.& humilem & trementem verba meariolent enim

humiliores daemones eiici ab hominibus fide principalibus . principales rursus daemones sugari ab humilibus. Haec sunt miracula sancti Pauli simplicis & humilis aliaque plura & his maiora. Hic vocatus est simplex a tota fraternitate.

VITA ABBATIS PACHO N.

Vidam Pachon nomine cum peruenisset ad xxix: annum septuagesimum, seilebat in Scete. Accidit

115쪽

sa SANCTORUM PATRUM Accidit autem ut ego vexatus ab astectione foeminae cupiditatis,cogitationibusque & visis nocturnis, serre difficiliter. Cumque parum abesset quin propter hanc tentatione exirem e solitudine,qubdme Laec animi perturbatio ageret vehementissime, vicinis quidem meis rem non exposui. sed neque meo magistro Eulogio.sed latenter veniens in solitudinem, quindecim diebus versatus sum cu Patribus senescentibus insolitudine, qui erat in Sce- te. Inter quos incidi etiam in sanctum virum pactionem. Cum ergo inuenissem eum sinceriorem& magis versatum in exercitatione, ausus sum ei meum animum aperire. Dixit autem mihi ille san- et u s.Ne tibi videatur res aliena. Hoc enim non tibi accidit ob delicias ociumque & negligentiam. Nam & mores tibi serunt testimonium, & penuria eoru quae sunt necessaria , & quod nulla sit hic tibi consuetudo cum sceminis . sed potius hoc tibi accidit ab aduersario ob studiumvirtutis.Est enim triplex hostis qui impellit ad fornicationem. Aliquando enim nos caro in uagit luxurians, &quae nimis laute & delicate est curata. Aliquando autein nos insurgunt motus animi propter cogitationes. Aliquando autem ipse quoque daemon in nos exercet tyrannidem propter inuidiam. Nam ego quoque multa obseruans, hoc inueni. Ecce me, ut vides, hominem senem. Cum iam quadragesimum annum degam in hac cella,cura gerens meae salutis, & ad hac aetatem peruenerim,tentor Usque

in hodiernum diem. & iurauit dicens. Iam duodecim

116쪽

nisTORIA si decim annis postquam transegi annum quinquagesimu , nullam diem nec noctem intermisit quam e no inuaserit. Cum itaque suspicatus essem Deua me recessisse, quandoquide tanta in me daemon uteretur potestate,potius delegi mori absque ratione , quam Vitio affectioneque corporis me turpiter gerere. Egressusque a cella mea, & obiens solitudinem, inueni spelunca hyaenae. In quam speluncam me nudum immisi toto die, ut serae egrestae me deuorarent. Postqua autem fuit vespera,prout scriptu,, est. Sol cognouit occasum suum .Posuisti tenebras, ,, & facta est nox. In ipsa transib ut omnes bestiae syl ,, uae. Catuli leonum 1 ugientes ut rapiant oc quςrant ,, a Deo escam sibi. Egressae ergo serae in illa hora, &masculus &foemina, me a pedibus ad caput usque odorati sunt, circunt ingentes. Cumque expectare fore ut deuorarer,a me recessesunt. Clim ergo illic tota nocte iacuissem,non fui deuoratus. Existimas ergo Deum omnino mihi parsisse, surrexi . Rursus vero in cellam redij. Cum aute se paucis diebus co-tinuisiti daemon , me est adortus vehementius qua antea,vt parum abfuerit quin blasphemare.Transformatus enim cu esset in puellam Aethiopissam, quam in mea iuuentute videra aestate spicas legentem, ea mihi visa est meis insidere genibus . meque

usque adeo comouit ut putarem mecu ea coluisse.

Furore ergo percitus impegi ei colaphv. eaque sic

evanuit. Hoc aute mihi crede dicenti. Biennio non potera ferre manus meae foetorem. Cum ergo hac

de causa pusilli & abiecti animi euasissem, & debet me

117쪽

m SANCTORUM PATRvM me omne spem abiecissem, egressiis sum percrrans vastam solitudine: & iiiveni paruam aspide. cum accepissem, ea admoueo meis genitalibus, ut vel sic morsus morerer.& cum eius caput virilibus applicasset Ti,ut quq mihi suissent causa tentationis, ne sic quide morsus sum gratiae prouidentia. Post

haec autem audivi voce dicentem mihi in mea cogitatione. Abi Pachon,decerta. Ideo enim permisi in te tanta exerceri potestate, ne tibi esset elatior &arrogatior spiritus, perinde ac ipse postes hanc superare affectione: seJ tua agnosceres imbecillitate, & in tuae vitae instituto nunqua haberes fiduciam, sed recurrcres ad Dei auxiliu. Si caute admonitus.& confirmatus, ad cella sum reuersus. & deinceps sedens cu fiducia, & nullam belli cura gerens, reli quos dies egi in pace. Daemon aute cu cognouisset meam eius despicientia, pudore deinceps affectus, ad me non accessit amplius. His verbis cu ad lucta aduersus Satana me confirmasset, & ad bellum instruxisset, & aduersum daemone fornicationis me parasset ac docuisset, dimisit,iubens ut forti animo me gererem in omnibus.

VITA ABBATIS STEPHANI.

L Tephanus quidam Libs genere, sedit sexa-λ ginta annos ex trasuerso Marmaricς & Ma reotae .ls cum suisset summe versatus in exercitatione,& esset discernendi potestate praeditus, hanc gratia est consecutus,ut quicunque cum con- niret, a quacunque cruciaretur molestia, is molestia.

118쪽

lestia vacuus ab eo recederet.Fuit autem is quoque notus beato Antonio. Peruenit aute etia aci nostra usque tempora.Atque ego quide cum eo non sum versatus propter viae longitudine. Sanctus autem Ammonius & Euagrius qui eu conuenerunt, narrauerunt se eu inuenisse in talem prolapsum aegritudinem in ipsis locis testiculoru, & penis summu vicerasse cancru,qui φαγέδανα dicitur. Eum,aiebat, inuenimus dii a quod a medico curaretur. & manibus qui de operabatur,& palmae ramos contex bat, & nobiseu etiam loquebatur.reliquo aute corpori mansi adhibebat chirurgus. Erat autem Dei gratia,ea praeditus patientia,ut perinde affectus videretur, ac si corpus alterius secaretur. & cum eius membra rescinderentur, non secus ac si essent pili insensiles, ita mansit immutabilis: ta insigniter &admirabiliter erat a Deo instructus. Clim nos autem,inquit, partim angeremur, partim Vero terreremur , quὁd tanti viri talis vita in tantum morbuincidistet,& tales medicoru exectiones,nostras autem cogitationes stasisset beatus Stephanus: dicebat nobis.Ne ex hac re offendamini o filij. Nihil enim quod Deus facit, ad malu unqua facit, sed ad

bonum fine.Fortasse enim membra merentur supplicium. & melius est ea hic dare poenas, qua post

excessum ex hoc stadio. Cum nos ergo sic est hortatus, & verbis confirmauit ad tolerantia, qdisca uit ad fortiter serendas afflictiones. Haec aute narraui, ne videatur nobis alienu, quando viderimus aliquos sanctos incidisse in tales calamitates.

119쪽

SANCTORUM PATRUM

DE VALENTE QUI EXCIDIT.

XXXI.

Vit quid a Valens , genere quidem Palaesti- nus, mete aute Corinthius. Corinthiis enim vilita inflationis tribuit sanctus Paulus. icum venisset insolitudine, ipse quoque plures annos habitauit nobiscu. Εὁaute processit supcrbiae ut deceptus sit a dς monibus.Ex eo enim quod ipse paulatim deciperetur, secit ut ipse de se magnifice

ac praeclare sentiret,ian quacum eo versarentur an

geli. Q da certe die,ut narrabat,ctim operaretur in tenebris, acum dimisit qua consuebat sportam. Quam cum ipse no inuenisset, daemon et secit la-padem , &inuenit acum. Hoc nomine rursus in-ssatus magnificam de se induit opinione, & usque adeo elatus est, ut etia conteneret ipsam sacramentorum c5munionem. Cum aute Christus Domi . nus eius esset misertus, sic prouidit ut eius detrimentum cito fieret manifestu uniuersae fraternitati. Accidit ut quida venietes hospites afferrent ad se ternitate bellaria in ecclesia. Porrὁ autem cum eas accepisset sanctus Macarius presbyter noster, misit ad viati quenque in cellam circa manipulum. inter quos etiam ad Valentem. Cum aute accepisses Valens,eu qui attulerat contumelia affecit, S verberauit,& ei dicit. Abi & dic Macario. Non sum te deterior, ut tu ad me mittas benedictiones. Cum cognouistbergo sanctus Macarius eum esse seductu accessit uno die postea ad eu exhorta du. & ei dicit. Valens,illusus es .desine. Postqua aute non audiuit

eius

120쪽

eius admonitiones, recessit. Cu ergo certo sbi persuasistet daemon, eu eius deceptioni naaxime fidem habuisse,abit,& figura Seruatoris induit. 5 noctu accedit in phantasmate, mille angelis lampadas tenentibus, & rotam igneam, in qua visus est sis ura exprimere Seruatoris .unusque eu pr cedit & aicit. Christus dilexit tuti institutu, tuamque vivendi libertatem & confidentia.& venit ut te videat. Egredere ergo e cella. dc nihil aliud seceris, nisi cui procul eu videris, procubens cum adora, de ingredere in tuam cella. Egressus ergo cum vidissct apparatu

lampadum, circiter a stadio procul Antichristiani

adorauit. Alio itaque die adeo fuit emotς metis, ut ingrederetur ecclesia, & fraternitate cogregata di ceret. Ego non habeo opus comunione. Christum enim vidi hodie. Tunc patrcs euanno Vno Vinxerunt, & in serreos copedes coniecerunt, SI curaruta precibus, eitisque conleptione, vitaque austeriore detrahentes eius persuasione. nam, ut dicitur, sunt contrarioru contraria medicam eta. Necesse est autem eoru quoque qui sunt tales vitam in hoc libro inserere,ad securitatem eoru qui incidunt. sicut etiasanctis plantis accessit lignit paradisi, nepe cognitio boni & mali. ut si quando contigerit eos in aliqua re se recte gerere non se efferant & se iactent de virtute. Nam saepe quoque virtus efficitur occasio prolapsionis, quando non recto scopo facta fuerit. Scriptum est enim, Vidi iustum pereuntem in su a iustificatione.id quoque est vanitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION