Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sANCTORUM PATRUM clim repente exclamasset,per omnes sensus aquam emisit. de cum rursus destisset, rediit ad eam in qua prius erat mensuram .& tradidit eum patri, cum vnxisset oleo sancto: & cum aquam in sudisset,praecepit ne quadraginta diebus carnes tangeret, nec vinum. & sic cum curauit. Eum aliquando subierunt cogitationes vanae gloriae, quae cu e cella eiiciebant, & suggerebant ut honesto consilio & iusta de causa Romam veniret pro beneficio eorum qui aegrotabant. valde enim in eu operabatur gratia aduersus spiritus.Postquam autem longo tempore non obediit,valde agitabatur. Cades verὁ in limine cellae,foras pedes emisit,& dicit.Trahite &vellite 5 daemones. Ego enim non abeo meis pedibus. iurans fore ut iaceat usque ad vesperam. & nisi

eum excutiant,nota esse auditurum. Cum aute diu procubuisset , surrexit. Cum nox autem aduentasset ei rursus exhibuere negocium.& cum duorsimodiorum sportam implesset arena, & imposuisset humeris, peruadebat totam solitudinem. Huic occurrit Theosebius Cosmetor genere Antiocho

nus,& ei dicit. Quid portas Abba 3 Cede mihi onus, S ne vexeris. ille autem dixit, Vexo eum qui me vexat. nam cum sit remissus & ignauus, suggerit mihi peregrinationes. Clim autem diu perna uisset,ingressus est cellam contrito corpore. Narra

uit autem nobis Dei quoque seruus Paphnutius,

praeclari huius sancti discipulus,quὀd cum quoda

die sederet in aula sanctus Macarius,&Deum ali queretur,hygna acceptum suum catulum qui erat

caecus,

92쪽

HISTORIA rs caecus attulit ad Lilinum Macarium: & cum ca pite pulsasset ostium aulae, ingressa est,eo adhuc sie- uente,& proiecit catulum ad eius pedes. Cum autem accepisset catulum sanctus Macarius,& spuisset in eius oculos, orauit, & statim vidit. & cum mater eum laetasiet & accepisset, ita exiit. Die autesequenti pellem magnae ovis attulit ad sanctu Macarium. & cum sanctus vidisset pellem, haec dixit hyaenae. Undenam hanc habuisses, nisi ouem alicuius deuorasses 8 od ergo proficiscitur ab iniuria,ego a te non accipio. Hyaena autem humi inclinato capite, genu flectebat ad pedes sancti, & ponebat pellem.Ipse autem ei dicebat. Dixi me non

accepturum,nisi iuraueris te non amplius offensu ram pauperes comedendo eorum oues. illa vero ad

hoc quoque capite suo annuit, ut quae sancto assentiretur Macario. Tunc accepit pellem ab hyaena. Beata aute Christi ancilla Melana dixit mihi se illa pellem accepisse a Macario illo,quod appellabatur munus hyaenae. Quid vero mirum est apud viros mundo crucifixos, si hyaena beneficio affecta, ad Dei gloriam & honorem seruorii eius, id sentiens ad eum munera attulerit λ Na qui in Daniele Propheta mansuefecit leones huic quoque hyaenae largitus est intelligentiam. De eo autem dictum est , quod ex quo fuit baptizatus,humi non spuerit,cuessent sexaginta anni ex quo fuerat baptizatus .Forma autem eius erat huiusmodi. Oportet enim me

quoque tibi hoc significare, Christi serve, ut qui

hoc sciam optime,ctim mea paruitas ci fuerit tem

I pore

93쪽

SANCTORUM PATRUM pore aequalis. Erat autem eius forma satis minuta ac mutila & rara, pilos solu habens in labro. in- etiam in suprema parte genae habebat paucos. Napropter ingetes labores exercitationis, ne pili qui dem et enati sunt in genis . Ad hunc sanctum Macarium cum quodam die ventilem,&essem animo valde anxius,dico illi: Abba Macari, Vmd faciam,

quoniam me affligui cogitationes,mihi dicentes. . Nihil facis.recede hinc.Respodet mihi dicens sanctus pater Macarius. Dic tu tuis cogitationibus . . Propter christum custodio parietes. Haec o studio se 5e amantissime Christi serve, ex multis & magnis signis & certaminibus incliti & virtute prae diti Macarijsignificatii. Hic Macarius nobis nam rauit .erat enim presbyter,se obseruasse tempore comunionis Chrihi sacramentorum, se Marco exemcitatori nunquam dedisse oblationem , sed ei Angelum dedisse ex ara : solum autem se vidiste digitumanus eius qui dabat.

VITA ABBATIS MARCI.

IVm esset autem hic Marcus iunior, dicebat

memoriter Vetus & nouum testamentum ,

eratque insigniter mitis, & summe teperas. oda ergo die clim satis och habere in cella mea, in extrema ia eius senectute ad eum venio, & ostio eius cellae assideo.Quem ego,ut pote qui essem adhuc rudis,existimabam esse supra hominem, sicut erat: & auscultabam quidnam diceret vel faceret.

Is autem

94쪽

egisset, & dentes amisisset,secu pugnabat, & cum diabolo,& dicebat. id vis deinceps id est, male senex. Ecce iam & vinum bibisti, & oleutetigisti. Quid vis deinceps est,uorax in

contumelia te ipsum afficiens λ Et diabolo dicens , Recede a me diabole, cosenuisti mecum in dissensionibus. Iniecisti mihi imbecillitatem corporis. Fecisti me bibere vinum, & sumere oleu, me reddens voluptarium. A dhuc ne tibi aliquid debeo λApud me nihil inuenis quod velis diripere. Rece de a me deinceps inimice hominum. Ac veluti se prouocans & irritans,secum loquebatur, dicendo. Adesdum o nugator,in canicie vorator, & helluo in senectute. trandiu ero tecum

VITA ABBATIS MOSIS, QUI FUIT EX LATRONIBVS.

Vit quidam Moses nomine, Aethiops ge- χnere niger,seruus cuiusda qui gerebat rem publica.quem propter morum improbitatem &latrocinis crimen proiecit eius Dominu S. Dicebatur enim etiam usque ad caedes progredi: cogor enim dicere facta eius improbitatis , ut postea ostendam virtutem eius poenitentiae. Narrarunt ergo aliqui eum suisse praesectum magnae cateruae latronum. Cuius inter caetera latrocinandi

opera,hoc quoque fertur, quod infesto & vindi-

I ij ctae cupido

95쪽

SANCTORUM PATRUM cupido animo erat in pastorem,qui ne rem aliquam effectam redderet,ei fuerat impedimento, dum cum canibus gregis noctu abiret. -- cii vellet occidcre, obibat locum in quo eius oves habebant stationem . Ei autem significatum est ipsuesse trans Nilum. 5 cum fluuius illo tempore inundaret, Sc plus quam mille passus pateret latitudine,ensem tenens mordicus, & tunicam quaerat

indutus imponens suo capiti, natando sic transmisit fluuium. Dum autem tranataret, potuit pastor se abscondere alicubi infodiens. Cum ergo Mosi

. coeptum no successisset, occisis quatuor egregiis arietibus, & catena alligatis, Nilum rursus trana- uit: & cum in paruam quanda villam venisset, e coriavit arietes: & cum quae erat carnis optima co-

ab medisset, & pelles pro vino venum dedisset: cumrplba is R saltia octodecim ebibisset, illinc ad quinquaginta lapides est prosectus,ubi habebat collegium. Hic

erestriarL princeps latronu In sero tandem casu aliquo qui ei sti emti 4 qi acciderat compunctus, tradidit seipsum monasterio: & ad tantam processit poenitentiam quantam res ipsae indicarunt. Inter caetera aute dicitur,quὁd cum quatuor latrones in eum in cella sedentem irruissent,ignorantes eum esse Mosem , beatus Moses eos tanquam saccum paleae ligatos, dc humeris imposuit,& ad statrum portauit ecclesiam, dicens. Quoniam no licet mihi alicui facere iniuriam, inueni autem eos me aggressos, quid de iis iubetis fieriZHoc modo autem comprehensia sancto Mose, Deo confessi sunt. Et cum cognouissent eum esse Mosem,

96쪽

num ,Christum eo nomine glorificantes,illi quoque mundo renunciarunt propter eiuS poenitentiam,& euaserunt monachi probatillimi. sic cogitates.Si hic qui tatu valebat viribus, latrocinia parui faciens ,sic Deum timet: quid nos adhuc nostra salutem differimus Beatum autem Mosem sic enim oportet eum vocare deinceps adorti sunt mones, ad fornicatoriae intemperantiae impellentes eum consuetudine.qui usque adeo ab ipsis suit ictatus, sicut ipse narrauit, ut parum abfuerit quineum ab instituto dimouerent. Cum autem accesssset ad magnum Isidorum,qui sedebat in Scete, tertio ad eum retulit de bello tornicationis. Cui respodit sanctus: Ne conturberis o frater. sunt principia: & ideo te vehementius inuaserui, priore re- qtiiretes cosuetudine. Sicut eni canis cu assueuerit in macello ossa rodere, no recedit acosuetudine.sed si fuerit clausu macellu, S: nemo ei dederit, fame enectus non amplius accedit. Sic tu quoque, si permanseris in tuae continentiae exercitatione,morti

ficas mebra tua quaesut supra terra,& excludes ab ingressu ingluvie quae parit inteperatia,aegre seres daemon, ut qui cibos non babeat qui accendat a te recedet. Cum ergo secessisset Cristi seruus Moses,& ab illa hora seipsu ictu sistet in cella, maxima inoibus exercebatur toleratia,maxime aute in abstin Aia a cibis. ut qui nihil aliud se meret praeter panis sicci uncias XII. plurimu operas, & quinqua ginta orationes quotidie perages. Porro aute qua

I iij uis suum

97쪽

SANCTORUM PATRUM uis suum liquesecisset corpusculum, permansit tamen inflamatus,& praecipue in somnis. Cum autesurrexisset,conuenit quendam alium monachum

sanctum probatissimum,& ei dicit, id faciam

Abbas ' Rationi meae tenebras offundunt somnia animi,ut qui eis ex veteri cosuetudine delecter. Diacit ei ille sanctus.N on cohibuisti mente tuam a visis quae in eis versatur:ea de causa haec sustines. Facergo quod dico. Dede te paulatim vigiliae,& ora sobrius:& ab his cito liberaberis.Cum hoc aute monitum audiisses vir praeclarus , tanquam ab eo qui

erat arti sex experientia:in cellam reuersus, dixit se, quod quidem sua sciat conscientia,tota nocte non dormiisse non orationis praetextu genu flexisse, ut somni fugeret tyrannidem. Cum annis ergo sex masisset in cella,totas noctes stans in medio cellae,& Deum orans assidue,& no claudens oculos, no potuit intemperantem vincere cupiditate .Re vera enim no potest vere calligaricupiditas. Cum enim

seipsum liquesecisset laboribus,turpem illam assectionem n6 potuit subigere. Post haec alia sibi suggessit rationem asperae vitae agendae.Egrediens hic pugil Satanae varie enim cu eo decertauit nocti bus abibat ad cellas monachorum qui se exercendo consenuerant in laboribus, & per se aquam nopoterant amplius importare.& accipiens hydrias eis nescientibus,illas aqua implebat.Habent enim in illis locis aquam certa distantem longitudine.

Alij quide ad duos lapides: Alij vero ad quinque:

Alij vero ad dimidiu.Vna ergo nocte qua hoc faciebat

98쪽

ciebat, daemon qui eum obseruauerat,no amplius ferens athletae sortitudinem,cum ipse se inclina siet in puteum, Ut unius monachi impleret hydriam, clauam quandam ei impegit in lumbos:& eum in eo loco reliquit iacentem mortuum, nihil omnino sentientem,neque quid, neque a quo id passus sit. Cum ergo alio die venisset quidam monachus ad aquam hauriendam ,eum illic inuenit iacente, im qui animo.Is autem id renunciauit magno Isidoro presbytero Scetae. i abiens cum aliquot aliis,eu

accepit,& tulit in ecclesiam. ille vero anno toto aegrotauit,Vt vix corpus eius & anima conualuerit.

Tunc dicit illi magnus Christi Sacerdos Isidorus.

Cessa deinceps frater Moses,contendere cum Daemonibus:& ne siccisinsultaueris .Est enim modus quoque sortitudinis in exercitatione. Is autem illi dicit. No cessabo cum eis pugnare, donec mihi cessauerit phantasia somniorum. Tunc ei dicit factus Isidorus Presbyter.In nomine Domini nostri Iesu Christi. ab hoc temporis articulo cessarunt turpia tua somnia. Bono deinceps & fidenti animo communica sacram ctis.Ne enim gloriareris,ut qui tua exercitatione vicisses affectionem , ideo vehemeter in te sua exercuit potestatem, ad tuam utilitatem , ne incideres in animi elationem. His auditis reuersus est in cellam quiete deinceps attendens moderato instituto ἴxercitationis . Post duos autem vel tres menses rogatus a beato Isidoro presbytero exercitator Moses, Nunquid amplius ei molestiam .

exhibuisset spiritus ,re odit. Ab illa hora qua mihi precatus

99쪽

i SANCTORUM PATRVM hi precatus est Chiisti seruus, nihil mihi accidit eiusmodi. Dignatus est autem hic sanctus gratia

aduersus daemones: adeo ut sicut nos muscas hyeme contemnimus: ita,atque adeo amplius,hic magnus Moses contemneret daemones. Haec est vita

quam egit Moses Aethiops, qui ipse quoque numerabatur inter magnos. Obit ante septuaginta quinque annos natus in Scete, cu factus est pres, byter,relictis septuaginta quinque discipulis.

ons est in Aegypto,abducens in vasta Scetes solitudinem, qui appellatur Pherme. In hoc monte sedent circiter quingenti homines qui exercentur. Inter quos fuit etiam quidam nomine Paulus, monachus optimus, qui toto suo tempore hac egit vita.Nu qua opus attigit. nec Vllum suscepit negocium .nil unquam accepit ab aliquo, praeterquam quod posset in ipso die comedere.Fuit autem eius opus & exercitatio orare perpe tu θ. Hic habebat trecentas preces expressas & prae stitutas,totidem habens in sinu calculos,& in unaquaque oratione iacies unum calculum.Is cum ac

cessisset ad factu Macariu qui dicitur politicus,eius couentedi gratia, & propter spiritalem utilitate, ei dicit. Abba Macari valde affligor. coegit euChristi seruus dicere causam propter qua molestia afficiebatur. Is vero ei dicit.

100쪽

DE VIRGINE QVE FACIEBAT

septingentas orationes. N quodam vico habitat quaeda virgo, quae XXIII iltricesimum annum iam exercetur. De qua multi mihi narrarunt,quὀd praeter sabbatu& dominicam nullo alio die vescitur.sed toto tempore trahens hebdomadas, &post quinque dies

comedens,facit septingentas orationes. Hoc cum didicissem, meipsum reprobaui, quod vir creatus his viribus corporis,non potuerim facere plus qua trecentas orationes .Ei respodet sanctus Macarius dicens. Sexase simus annus agitur ex quo centum constitutas facio orationes, & laborans manibus ea quae sunt ad alimentum necessaria,& fratribus utilitatem reddens congressionis .nec mea me iudicat ratio quod fuerim negligens. Si tu autem cum trecentas facias orationes , iudicaris a conscientia: aperte ostendis te non pure orare, vel posse plures orationes facere quam facias.

DE CRONIO PRESBYTERO.

Ronius quidam mihi narrauit presbyter Netriae.Cum essem, inquit,iunior ab initio, di propter animi angorem &tristitiam fugerem ex monallerio mei Archimandritae, errans perueni ad montem sancti Antonij. Sedebat autebeatus Antonius inter Babylonem & Herculeas in vasta solitudine,quae fert ad mare rubrum, circi - Κ ter triginta

SEARCH

MENU NAVIGATION