Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

inter eos pacem conciliaturus. Qui erant autem ex

parte aduersa non parebant, sed contra dicebant, secti uno latronii principe ut viro ad bellu praestantissimo. Cum eum ergo Apollo vidisset contra di-cctem, dixit ei. Si parueris,o amice, rogabo Dominum meu Vt tua peccata remittantur. Is autem ubi hoc audiuit,non cunctatus,abiectis armis,eius genibus aduolutus supplicauit: Z pace facta eius intercessione, suos remisit ad propria. Cum ij autem pace egiment,& abiissent, insignis eoru propugnator, Apollo de cetero sequebatur,promasium aperte exigens. QSecu assumpsisset beatus Apollo in propinqua solitudine,admonuit & hortatus est,ut

patienti & costanti esset animo, posse enim Deu ei condonare. Vbi autem nox aduenit, ambo videt ut insomnis se astare ante tribunal Christi. Vtriq; autem contemplabantur angelos Deu ena cum iustis adorates. Cumque ipsi una cum eis procubuissent, patrem adorauerunt: S: vox ad eos facta est Dei dicentis. Iae est societas luci cum tenebris Zaut quae

pars est fidelis cu infideli Θ Quid vero stat cli iusto

homicida, cum sit indignus tali contemplationeὸ Tu autem abi ὁ homo. Tibi enim est concessus hic tarde natus perfuga. ui cum alia multa vidissent& audiissent admirabilia, quae neque audet oratio dicere, neque auris audire, excitati annuciarunt iis qui cum eis conuersabantur.Omnes aute maxima inuasit admiratio, utrisque una narrantibus visionem. Permansit autem cum exercitatoribus,is qui

non erat amplius homicida, usque ad morte vitam suam

172쪽

MIsTORIA r ssuam corrigens, ex lupo in siimplicem & innocentem agnu mutatus.In eo quoque impleta est Esaiae prophetia, licentis . Lupi & agni simul pascentur. ha.σι. , & leo & bos simul comedent paleas. licebat enim illic quoque videre Aethiopes cu monachis se exercentes,& multos vittutibus superantes, & scripturam in eis impleta quae dicit. Aethiopia praeueniet manum eius Deo. Aliquando autem decertabant gentiles aduersus Christianos rusticos pro suis fi nibus. erat autem multitudo virorumque armatorum . quibus adstitit Apollo pacem intcreos concilians. Ei autem restitit gentiliu in pugna princeps, qui erat vir grau is &saeuus, affirmabat a ute& dicebat se non esse daturu pacem usque ad mortem.

Is autem ei dicit, Atq; adeo tibi fiat quod elegisti.

Nullus enim prςter te occidetur.Tibi autem mortuo non erit terra sepulchrum,sed ventres serarum& vulturu te implebuntur. Atque adeo oratio ess ctum protinus est sortita,cum ex utraque parte nullus sit interfectus praeter principem. em etiam

cum in arena tumulassent,mane inuenerunt mem

bra laniata ab hyaenis & vulturibus. Illi aute cum vidistent miraculum,& euentu eius quod dixerat, omnes Seruatorem deprecantes,eum praedicabant prophetam. Erat aute antea in motis spelunca sanctus Apollo cum quinque alus fratribus, qui primi fuerut eius discipuli cum recenter venisset e solitudine. Cum aute aduentasset dies festus Paschae,& Dei cultum implessent, erant esuri ea quae inueniebantur. erant autem aliquot sicci panes, S quae-

173쪽

sANCTORUM PATRUM dam olera reposita. Eis autem dixit Apollo. Si su- mus fideleso fit ij,&germani Christi fili j: petatv- nusquisque vestru a Deo id quod eius animo gratum cst ad vescendii. illi vero ei uniuersum permiserunt,existimates se esse indignos tali gratia. Cum laeto aute vultu orasset, & omnes dixissent Amen, protinus noctu venerunt in speluncam quida viri' penitus incogniti, qui dicebant se venire a longinqua regione: & omnia ferebant,ea etiam de quibus ne auditione quide acceperant, & quae non nascu-tur in Aegypto,orti fructus omnis generis,uuas &mala punica, & ficus intepestiuas . quinetia quosdam inuentos mellis fauos, & urna recentis lactis. Nicotii ab Au & nicolaos panes maximos,& puros lupinos ere-gHiq πρ ι gione externa. Ij aute qui ea attulerant,cum solummodo tradidissent, taquam missi a viro magno &eifuerat a Ni, diuite,protinus propere recesserui.Cum qua erant

ρυρ, φ PAE esculenta percepissent ea illis suffeceruntvs

bat . qui etiam que ad Pentecosten .adeo ut ipsi quoque miraretur Frisit ad He- & dicerent fuisse ea vere a Deo missa. Quidam au rodem IR σφ' monachis rogabat patrem ut statim Dζum Ieribus mira- pro ipso oraret, Ut gratia aliquam conlequeretur. b δόμι- rx bi- Cum ipse autem orasset,ei datur gratia humilitatis k--ς 'xhq & rnati siletudinis, adeo ut mirarentur Omnes eum

esse tam mansuetu. Has aulcm eius virtutes narrarunt nobis qui cum ipso erant fratres , haec multis quoque attestantibus fratribus. Etenim cum non

multo ante tepore suisset aliquando fames in Thebaide: qui autem ea loca accolebant populi audii D

sent,quὀd qui erant apud eu monachi ,pr ter spem

omnem

174쪽

omnem 55 opinionem alerentur: uno animo apud ipsum aderant cu uxoribus & liberis, simul bene-crictionem petentes & alimentu. Is autem nihil veritus ne cibus ei aliquando deesset, dabat omnibus venientibus,unicuique quod in die sufficeret.Rclictis autem tribus solis magnis sportis chi panibus,& fame inualescete, iubet sportas afferri in mediii, quas ipso die erant esuri monachi: & audientibus omnibus fratribus & populi multitudine, dixit

magna voce. Non potens est manus Domini haec amplereὶ Haec aute dicit spiritus sanctus.Non deficiet panis ex his sportis,donec nouo frumento sue

rimus satiati Et affirmarut omnes qui tunc aderat, eis panes suffecisse quatuor menses. Similiter autem & in oleo & frumeto.adeo ut veniret Satanas,& ei diceret. Num tu es Elias,aut alius ex prophetis & apostolis,quὁd haec facias Θ Is aute dixit ipsi. id enim Non homines sancti fuerunt apostoli& prophetae, qui haec nobis tradiderunt An tunc quidem aderat Deus, nunc aute peregre est prosectust Potest aute Deus haec semper facere, & nihil erit quod ipse non possit. Si ergo Deus est bonus:

cur tu malus Z id vero non oportet nos quoque dicere ea quae vidimus Z nempe quod fr*tres ingrediebantur cum sportis,ad mensas panes asserentes,& cum comederent quingenti fratres ad satietate,

eas rursus plenas accipiebant 'Aliud quoque miraculum, quod videses obstupuimus, par est dicere. Cum enim ad eos venissemus spacio trium dieru, cogniti sumus,procul visi a fratribus,qui ex eo au-

T ij dierant

175쪽

8 SANCTORUM PATRVM dierant de nostro ad eos ad uetu . qui quidem propere accurrentes nobis venerunt obvia, psallentes. est enim hic mos apud omnes monacho S. dccutri proni in terra adorastent, nos deosculati sunt, nos tibi inuicem ostendentes,& dicentes. Ecce venerui

fratres,de quibus pater noster dixit tribus ante diebus, dicendo, Post tres dies venient ad nos fratres, venientes Hierosolymis. Et alij quidem nos deducebant . alij vero nos retro sequebantur, psallentes, donec prope ipsum venimus. Cum autem audiisset pater voce psallentium, venit nobis obuia, ut mose, erat erga omnes fratres.& cum nos vidisset,adorauit primus se in terra extendens.& cum surrexisset, est osculatus. & postqua introduxisset, orauit: pedes noltros manibus lauit propriis, & hori tus est ad resectione. Hoc autem faciebat omnibus fratribus qui ad ipsum veniebat. at enim cu ipso erant fratres, alimen tu non prius accipiebat quam eucharistice Christi communicassent. Hoc autem faciebant hora nona diei. Deinde cum sic comedi sent, sedebant audientes eu docentem omnia pra

cepta,vsque ad primum sonanti. illinc alij quidem

ex ipsis secedebant in solitudinem, scripturas tota nocte memoriter exprometes. Ahj vero illic pers uerabant,assiduis hymnis Deu laudantes, ad diem usq;.quos ego vidi his oculis,chm vespere hymnos coepissent, usque ad matutinu non cessasse a cantu. Multi certe ex iis liora nona solum descedebant de monte: & eucharistiam sumentes, rursus ascendebant,contenti spiritali nutrimento usque ad aliam

nonam. -

176쪽

ta a

ΗIsTORIA r snonam. Hoc autem multi ex iis saciebant multos dies. Licebat autem eos videre exultantes in solitudine. adeo ut nulla eiusmodi aliam exultationem in terra videre liceat, nec laetitiam corpoream. Ne queenim erat inter eos aliquis moestus aut tristis. Sed si quis videbatur prae se ferre tristitiam pater Apollo ex eo rogabat ca usam, S quae erant in occulto uniuscuiusque cordis renuciabat. Dicebat autem, N on oportet esse tristes propter salute, cum futuri simus haeredes regni caelorum. Trilles autem, inquit, erunt gentiles. flebunt Iudaei. luge- iabunt peccatores. Iusti aute litabuntur. Et qui terr na quidem animo agitant, laetantur in rebus terrenis . nos autem qui tanta spe digni sumus habiti, quemadmodum non laetamur perpetuo ξ cum nobis Apostolus suadeat ut semper laetcmur, &Or mus sine intermissione. is autem dixerit eius in sermone gratiam, de reliquas eius Virtutes, quas propter summu miraculum siluimus,auditas utiq; ex ipso de ex aliis Z Cum autem de exercitatione &vitae instituto nobiscusaepe seorsum disseruisset,sς- peetia dixit de suscipiendis monachis, quod oportet adorare fratres aduenientes.No enim ipsos,ai bat sed Deu adorasti. Vidisti ,enim inquit Matrem tuum. vidi lii Dominu Deu tu u. & hoc, inquit, ab Abraha accepimus. & 9, oporteat, inquit, non tali qua cogere fratres ad refectione, a Lot accepimus ebis i et qui coegit angelos. & quod oportet, si fieri potest, Cen. is. monachos quotidie comunicare sacra metis. Qui enim se ab eis procul amouet, Deus quoq; procat

T iij ab eo

177쪽

11o SANCTORUM PATRvMab eo recedit. autem hoc facit assidue assidue suscipit Seruatore. Est enim, inquit, vox salutaris,iq at comedit carnem meam,& bibit meu sanguinem, manet in me,&ego in eo. Hoc cofert mon

chis salutaris passionis c5 memoratione continenter facientibus,quotidie etia se praeparare, Vt omni. ex parte digni sint qui suscipiant coelestia sacrame- Persa men- ta: quandoquidem sic quoque consequimur remis tumorum ' sionem peccatorum.Catholica autem & Seneralia ieiunia non licet soluere sine ingenti necessitate. In catorum. quarta enim feria traditur Seruator: & in parasce-ue crucifigitur. i ea ergo soluit seruatorem una

tradit, & una crucifigit. Sed si ad vos veniat frater qui opus habet ut reficiatur cum sit ieiuniu, ipsis

h mensam apponite. Sin aute nollime cogatis. H bemus enim comunem traditionem .Multu autem

reprehendebat eos qui serru gestabant, & comam nutriebant. Hi enim,inquit, se ostentant,& quςrut placere hominibus .cum oporteat ipsos potius co pus soluere ieiuniis, & quod bonu est facere in occulto. I; vero non sic sed se propalant omnibus. Et quid opus pluribus ZOmnis enim eius doctrina est eius vitae instituto similis . quam nec quis scribere potuerit nec dicere.Plurima ergo nobiscu seorsum tota saepe hebdomada disserendo, tande dimittens dixit. Habete pacem inter vos .ne separemini in via. Cum aute dixisset iis qui cum ipso erant fratribus,

178쪽

HISTORIA is& Aegyptiacae, cum eis nos dimittens,iussit eis ne nos prius relinqueret, quam satisfactu esset nostro videndoru patru desiderio. quos li quis vellet omnes videre,ad eos aspiciendos tota vita non sufficeret. Cum nobis ergo benedixisset, amandauit, di- , , cens. Bene dicat vos Dominus ex Sion: & videatis, , bona Hierusalem omnibus diebus vitς vestrς.Nobis autenae ambulantibus meridie per solitudinem, videmus tractu magni draconis,qui tanqua trabes erat protractus per arenam. em cu vidissemus, nos magnus timor inuasit. at aute nos ducebant fratres, hortati sunt ne timeremus, sed ellemus bono animo, & sequeremur draconis vestigium. Videbitis enim fidem nostra,cum ipsi simus eu manu nostra superaturi. Multos enim, inquit, & draco nes & cerastas manu interfecimus, sicut scriptum is est.In eis enim implebatur illud. Dedi vobis pote- , , statem ambulandi super serpetes & scorpiones, &,, super omnem potestate inimici. Nos autem qui ferebamur incredulitate, & maiori eramus astecti formidine, rogabamus eos ne iremus per vestigia draconis, sed recta via. Vnus autem stater ex ipsis, magna animi alacritate, cu nos eo in loco dimissset, prosectus est in solitudinem, quaerens beluam. aam cum inuenisset no procul ab antro, magna voce exclamat dracone esse in spelunca:& vocabat ipsos, ut ad se venirent visuri quid esset euenturum.

& hortantibus nos aliis fratribus ne timeremus, cum magno metu abiimus visuri beluam. Nobis

aute repente occurres frater unus, manu nos traxit in

179쪽

11 SANCTORUM PATRVM in suum monasterita, dicens nos no posse ferre impetrein beluae,& maxime quod non dii vidissemus talem belua & tam vasta magnitudine, ut quae sit

plus quam quindecim cubitorum. Cum nos ergo iussisset manerem loco, abiit ad fratrem, dices ei ut

recederet a cauerna. conabatur enim ille a loco norecedere, priusquam interfecisset draconem. Cui cum persuasillet,eu ducit ad nos increpantem modicam noli ram fidem. aiescetes autem apud illum fratrem, qui circiter unu milliare remotu habebat monasteri u satis resecti sumus. Ille autem

nobis narrabat, in illo loco in quo ipse sedebat suisse virum sanctu, cuius ipse fuit discipulus, nomine Amun, qui in illo loco plurimas fecit virtutes. ad

quem saepe latrones venientes,accipiebant eius panem & alimenta. Haec ergo aegre serens, cum Vno die egressus esset insolitudine, adduxit secuduos magnos dracones, & iussit eis ut in eo loco man rent,& portam custodiret. Homicidae autem climpro more venissent, & vidissent miraculis prae stupore hiantcs ceciderunt in faciem. Egressus autem inuenit eos mutos & fere semimortuos. & cu eos excitasses, probris eos assicit, licens.Videte quanta

estis bestiis agrestiores. Nam isti quidem propter

Deum nostrae parent voluntati. Vos autem neque Deum timuistis. neque Christianoruestis reueriti religionem. Introductis aute eis in cellam mensam apposuit,& monuit ut mores mutarent. illi autem surgentes, protinus multis visi sunt meliores . non

multo pὁst autem ipsi quoque visi sunt eade signa

sacere.

180쪽

ΗlsTORIA runcere. Aliquando aute,inquit, cum unus magnus draco propinquam vallaret regione, & multa occideret animalia, quicunque habitabant iuxta selitudinem omnes stinui venerui ad patrem , rogantes ut deleretur belua ex eorum regione. IS aute eos ita dimisit, ut qui eis tristitia affectis nihil prodesset. Mane autem surgens, venit in eum locum quo transitura erat belua. Postqua autem ter flexit genua ad oratione, in ipsum veniebat belua, magno cum stridore grauem emittens anhelitum,& intumescens ac sibilans,tetrumque edens spiritu. Is autem nihil territus, ad draconem conuersus, dixit. Vincet te Iesus Christus,filius Dei vivi,qui est magnum dracone victurus.Idque cum dixisset, protinus disruptus est draco,per os omne virus euolnes cusanguine. Cum aute venissent rustici postridie,& illud magnum vidissent miraculum,& non seriarent spiritum in animal multam arenam conges runt, patre illic eis adstante. ad dracone enim licet mortula, non audebant accedere.Puer aute, inquit, pascens chin repente vidisset adhuc vivum draconem, statim emota mente fuit exanimatus. Iacuit itaque puer nihil spirans in loco tota die insolitu ne.Cum eum autem sui vespere inuenissent parum spirantem,totum inflatu ex ec stas, ded cunt ad patrem,ignorates Oausam eius quod acciderat. Cumis autem orasset,& eum unxisset oleo, surrexit puer

narrans id quod fuerat deprehensum . mare vir maxime motus , ad interimendum draconem est

conuersus.

SEARCH

MENU NAVIGATION