Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

it SANCTORUM PATRUM ratores .Et duo quide a me recesserunt exsoluto eis debito: cum non haberent de quo me accerserent. Vnus aute a me no discedit.illi ergo studiose qti cerentes de foeneratoribus ut eis satisfacerent, ipsum rogabat,Vbi sunt Z Qu is est qui tibi exhibet molestiamξOstende nobis eu,ut tibi feramus auxilium Tuc eis dicit. Molestiam mihi exhibuit auaritia δίgula & sornicatio. Et a duobus qui de sum liberatus, auaritia scilicet & fornicatione. Neque enim aurii habeo. neq; aliquid aliud possideo .non fruor deliciis quae sunt nutrices huius morbi. QSocirca nihil mihi exhibent amplius molestis. A gula autenon possum recedere. Iam enim quatuor diebus nihil comedi. & mihi pergit venter molestia exhibere,qu rens consuetum debitum,sine quo non possum vivere. Tunc quid a philosophi suspicati eum esse mendicum,dant ei nummu. QSem acceptum posuit in officina panaria, & accepto pane recessit, statim prosectus a ciuitate, & in eam non reuersus amplius. Tunc cognouerunt philosophi eum vere fuisse virtute praeditu.& cum pistori dedissent prς-cium panis,acceperut num um. Cum autem venisset in loca Laced monis,audiuit quenda ex primis ciuitatis, esse Manichaeu simul cu tota domo, alioqui virum bonu. Et rursus seipsum vendidit in primo actu. Et cu intra duos annos ipsum abdu xisset ab haeresi & eius uxorem,adduxit ad ecclesia. Tuceum amantes, no amplius habebant tanquam seria utim,sed tanquam germanu fratrem & patrem, MDeum laudabant.Post haec seipsum coniecit in na

212쪽

HIs TORIA uem tanquam Romam nauigaturu.Nautae autem coniicientes eu vel intulisse sumptus, vel in auro habere quod expenderet, nihil aliud percontati eum exceperunt,alius aliti existimas accepiste eius utensilia. Clim aute ipsi enauigastent, o abessent quingentis stadiis ab A lex adria, coeperiit vectores vesci circa occasum solis,cum Nautς prius comedissent. Viderunt aute eum primo dien 6 comedere:&putauerunt causam esse nauigatione. Similiter & secundo & tertio & quarto die. QSinto aute die videt ipsum sedente quietum, dum omnes comederent. & dicunt ei. Homo,cur non comedis ih Is vero dicit eis. onia non habeo quod edam. Cum ergo inter se quaesit illent quis eius accepisset utensilia vel impensas,vidissent autem nemine accepisse, neque enim habebat aliquid,coeperunt cu eo contendere. momodo sic ingressus es absque impensis ξ o modo dabis nobis naulu8 6 nam aute aleris ξIs vero eis dicit.Ego nihil habeo. Auferte me,&abiicite ubi inuenistis. Illi verὁ, Ne si centu quidem

aureos nobis dares, lubeter hoc faceremus, cum sit nobis ventus adeo secundus. Scopum ergo urgeamus, peragentes quae sunt nobis proposita. Sic fuit in naui,& eu aluerunt Roma usque.Cum aute Roma venisset, curiose indagavit quis esset in ciuitate magnus exercitator aut exercitatrix. Inter quos vita Absalsincidit inquenda Domnione. cuius lectus curauit

aegrotos post morte. Cum ergo in eu incidisset, S ex eo utilitate accepisset, erat enim vir & moribus ornatus & cruditione, & ab eo didicisset quisnam

213쪽

SANCTORUM PATRUM essit illic alius exercitator aut exercitatrix, cogno uit esse quandam virginem silentium agentem M quiescente, quae iam viginti quinque annis in cella erat inclusa, & cum nemine via qua colloquebatur. Cum aute eius domu didicisset, vcnit, & dicit vetulae quae ei inseruiebat. Dic virgini me necesse habere ea conuenire. Deus enim me misit. Cum auteduos vel tres dies intermisisset, ea conuenit postea.& ei dixit. id sedes'Ea vero dicit ipsi.No sedeo, sed ambulo. Is vero dicit, o ambulas P Illa vero

dicit, Ad Deu. Is aut dicit. Vivisne,an es mortua Illa vero ei dicit,Cicdo in Deu me esse mortua. enim carne vivit, non potest non ambulare.Is autedicit ei. Vt me ergo certiore reddas te esse mortua,

fac quod facio. Ea illi dicit. Impera mihi quae possunt fieri,& faciam. Is aute dicit ei. Nihil est quod non possit mortuus, absque eo quod no potest esse

impius.Tunc dicit ei, Descende & progredere. Ea vero resp6dit. Iam agitur vicesimus quintus annu S. ex quo no sum progressa:& cur progrediar Ei autem dicit,Si mortua es mundo,& tibi mundus: ideest tibi progredi & no progredi. Ergo progredere. Illa vero progressa est. & postquam progressa fuit usque ad quanda ecclesia, ei dicit in ecclesia. Si vis

ergo me certiore reddere quod vere sis mortua, Mno amplius vitiis placens hominibus: fac quod facio,& sciam te esse mortua. Et itaque dicit. Exuens sicut ego omnia vestimeta, ea impone humeris. ω transi media ciuitatem, me in hoc habitu praeeute. Illae verὁ ei dicit. Hac re minime honesta multos ossendam:

214쪽

HIs TORIA it offendam: & poterut dicere me esse emotae mentis de daemoniaca. Is autem dicit ei.Et quid tibi est curae, si dixerint te esse emotae mentis & daemoniaca Z tu enim es eis mortua. Tuc illa ei dicit. Dic si quid aliud velis. neque enim adhuc usque modume venisse glorior. Tunc ei dicit. Ecce ergo, ne ampliuste iactes & tibi placeas,tanqua omnibus magis pia& mundo mortua. Ego enim sum te magiS mortuus.& re ipsa ostendo me esse mortuum undo.Nacitra ulla animi perturbatione & pudorem hoc facio.Tunc cum ea ad humilitate instituisset, S: eius fregisset arrogantia, recessit. Sunt aute multa quoque alia quae pertinent ad impatibilitatem.Is decedit cum ageret annum aetatis sexagesimum, in ipsa Roma sepultus.

D. E EVAGRIO CELEBRI

JURE Euagrio claro Christi diacono, qui vixit

--, non est aequum tacere. Sed ea literis mandare ad aedificationem eo rum qui sunt lecturi, & ad bonitatis Seruatoris nostri gloriam,aequum arbitratus, ab alto expono,&quemadmodu venerit ad institutum monasticum,& quomodo cu se digne exercuisset,moritur quinquaginta quatuor annos natus,in solitudine. Qui, , , ut scriptu est,In breui consummatus,impleuit lon- ,, ga tempora.Fuit enim re vera eius anima grata Domino. Is genere quide fuit Ponticus, ciuitatis Ib

215쪽

SANCTORUM PATRUM rorum, filius presbyteri, lector promotus a sancto Basilio episcopo ecclesiae Caesareae ad Argeii. Post decessum alite sancti Basilij episcopi, alte dens eius

aptitudine, sapientissimus, & a perturbationibus animi alienus, & omni doctrina clarus Gregorius episcopiis Nyllcnus, frater episcopi cui datur ho- noi inter apostolos,eu ordinat diaconum .illinc cuvenilici sanctus Gregorius episcopus in magna synodum Costantinopolitana, relinquit eum beato Nectario episcopo, clim esset omni u dili endi aratis peritissimus. Floruit ergo in magna ciuitate, in disputationibus iuueniliter exultans aduersus omnem haerelim. Accidit aute ut is qui propter morti insignem bonitate honorabatur a tota ciuitate, co- figeretur a simulachro muliebris concupiscentiae, ut ipse nobis narrauit postea cu esset mens eius libera. Eum aute vicisSim amauit muliercula .Erat auteea una ex primis. Euagrius autem, & Deu timens & suam veritus conscientia, & habens ante oculos

dedecus turpitudinis, & quam haereses de alienis malis coci ptimi laetitia, Deum supplex rogauit ut ab ipso impediretur scopus quem sibi proposuerat

mulier,quqelim urgebat cupiditate,& eius insano tenebatur desiderio .Cuinque vellet ab ea recedere, non poterat, ut qui eius obsequu blandis detineretur vinculis. Haud multo post aute eam quae praecessit oratione,antequam rem esset expertus,adstitit ei visio angelica prae se serens speciem militum praesecti, quq eu rapit,& ducit tanquam in iudiciu ,..-coiicit eu in eam quae dicitur custodiam, collari

ferreo

216쪽

HISTORIA. ferreo eius collo iniecto, & catena serrca alligatis manibus, iis videlicet qui ad ipsum Venerat, ei causam ira inime dicentibus. Ipse aute qui pungebatur consciei uia, existimabat se ea subirectus gratia, arbitrans ni aritu mulieris de hac re iudice coucia ille.

Animi itaque ad modii anxius con stitit E uagrius, dum de alia causa ageretur, & de aliis propter tale crimen haberetur quaestio. Post magnu ergo illum metum & summu animi angorem,angelus qui ab

initio prςbuerat visione, ita transformatur ut videretur adeste germanus & sinc crus amicus Euagrij, valde obstupefactus, S militia affectus ob tantam

vinculorum infamia,& dicens ei vincto inter cat nas quadraginta reoru . Cur cum tanta ignominia

detineris cum reis, domine diaconeξ ille ei dicit. Revera quide nescio. suspicor autem N. qui est ex prς-- sectis, me detuliste, motu Zelotypia citra ullam rationem . dc vereor ne magistratus fuerit ab eo corruptus pecunia, & me maximo afficiat supplicio. Dicit ei is qui amici figura susceperat. Si audias amicu m,tibi consulo.N6 tibi expedit degere in hac ciuitate. Dicit ei Euagrius, Si Deus me liberauerit ab hac calamitate, de me videris Constantinopoli, scias me iure subire hoc suppliciti, & esse dignum alio maiore. Dicit ei amicus, Si ita habet, sero ad te sanctu evagelium . iura mihi in eo,quod recedes ab

hac ciuitate, de tu anim cura geres: S te liberabo ab hac necessitate. Euagrius aute, Rogo te, inquit, iurabo ut volueris. me solumodo libera ab hac nube tenebrosa. Interim aute ei affert sanctum euan

217쪽

so SANCTORUM PATRvMgelium,& exigit iusiurandum. Euagriu S autem ei iurat per euangeliu verbis sic coceptis. Non mane bo hic praeter unu diem,idque ut meas vestes in nauem immitti Cum autem processisset iusiurandii, ad se rediit ab ecstasi quς ei noctu euenerat. Cumq; surrexisset, cogitauit. Etsi mihi fuit datum iusiura- dum in ecllau, iuraui tamen. Omnibus ergo quae habebat in nauem coniectis,uenit Hierosolyma.&illic excipitur a beata Melania Romana. Rursus cudiabolus eius cor tanquam Pharaonis indurasiet,

utpote adolescentem & aetate luxuriantem, eu rursus incessit dubitatio, & animi fuit ancipitis, cum tamen nemini quidquam dixisset. Quo factum est

ut & vestes rursus mutaret, & in disseredo ei veternu afferret vana gloria. Sed Deus qui impedit omnium nostru interitum,ei rursus attulit calamitate, rursus in febre coniiciens. dc deinde in longum or. bum,tempore semestri eius carne macerans,quq ei afferebat impedimentu ad virtutem,medicis dubitantibus, & no inuenientibus modum curationis.

Dicit ergo ei beata Melanium. No placet mihi fili, morbus tuus diuturnus. Dic ergo mihi quae habes

in animo. no est enim verus hic tuus morbus. Co-

sessus est ergo ei rem quae sibi euenerat Constantinopoli. Dicit ei beata. Promitte mihi teste Domino, te vitae monasticae scopum esse secuturu. & ego licet peccatrix, orabo Deum, ut detur tibi tempus comeatus, & vitae terminus. Is autem est assensus. Cum ea aute orasset, intra paucos dies conualuit.

cumque is surrexisset, ab illa ipsa est amictu monatasti co

218쪽

HISTORIA. Isrstico indutus, & peregre proficiscitur in montem Nitriae qui est in Aegypto. In quo cum habitas ct

biennio, tertio ingreditur solitudine. Cum itaque vixisset quatuordecim annis in iis quae dictitur c cl-liis,comedebat qui de panis libram in die.trimestri aute tempore olei sextarium : vir qui in molli delicata & lauta vita fuerat educatus. Faciebat autem cetum Orationes: scribes annuatim precium solum eoru quae comedebat. eleganter enim scribebat celerem charactere. Cum ergo intra quindecim an norum spacium mente expiasset, dignus est habitus dono cognitionis & sapientiae, & discretionis spirituit. Is coposuit tres sacros libros monachorti, qui dicuntur A,2e ἡῖ st,hoc est, CH tradictoria,suppeditans artes quibus sit viedum aduersus daemones. Et aliquando graue exhibuit molesti. a daenion fornicationis, ut ipse nobis narrauit: & tota noctet stetit in puteo cum es et hyems, adeo ut eius carnes cocrescerent. Aliquando aute rursus ei molestiam

exhibuit spiritus blasphemiae: & quadraginta diebus no est: tectum ingressus, ut ipse nobis narrauit. adeo ut corpus eius, non siccus ac corpus feraru animantium,scateret muscis. Et tres apparuerunt dae mones in habitu clericorum, des de cum eo in quiarentes. Et unus quide dicebat cum esse Amanum. alter vero Eunomianum. Tertius aute Apollinatastam.& eos paucis superauit spiritu sapietiae. Ru sus cum quodam die periisset clauis ecclesiae, serra cruce signata manu trudens ea aperuit,Christo in uocato. Is a daemonibus adeo fuit flagellatus, &

variorum'.

219쪽

s,1 SANCTORUM PATRvM variorum d monum tantam fecit experientia,ut ij no possint facile enumerari. Vni ex discipulis suis, quae post dccem S octo annos erant euetura ei dixit, omnia ei praedices in specie. Dicebat autem hic beatus, Ex quo veni in solitudinem , non tetigi lactucam. non minutu olus. non aliquid viride. non fructum .non Vua. non lauacrum .non carnem. non

panem .nO V Inum. neq, omnino aliquid ex iis quae per ignem transeunt, praeter quaeda olera cruda,& modicum aquae. Pollea a uicin sextodecimo anno

instituti vitae suae actae absq; decoctione ignis, cum caro, propter imbecillitate corporis & stomachi, opus haberet ut aliquid sumeret quod per ignem transiisset, panem qui de tetigit, nequaqua autem sumpsit cocta olera. sed vcl ptisanam,vel legumina

duos annos. In his corpus consumebat hic beatus, vivificans anima sancto spiritu ,in epiphaniis in ecclesia comunicans. Nobis autem narrabat hic generosus Christi athleta circa tepus mortis. Iasunt tres anni ex quo non sum amplius vexatus a cupiditate carnis. Si aute post vita ita ex virtute acta, 5 1mmensum labore exercitationis, eumq: vel maxime inflexibilem,& sobria perpetuo oratione,hunc immortalem adeo inuasit bonis infestus d exitiosus daemon quid ab execrabili daemone pati putamus eos qui sunt socordiores, propter suam negligentiam ξ Huic sancto significata est aliquando mors patris sui, & dicit ei qui renunciauit. Desine blasphemare: meus enim pater est immorta lis. Deum autem diccbat. Hucusque est exactissi

220쪽

HISTORIA mum & persectissimum vitae institutum insignis Etlagrij.

VITA ABBATIS PIOR.

n Vidam Pior nomine, A egyptius genere,

aetate iuuenis, clim mundo renunciasset,

exiit e domo paterna:& propter insigne amorem spiritalem, Deo est professus se nullum ex suis visuru amplius. Quinquaginta ergo post annis, soror eius quaec6senuerat, & ab aliquo resciverat fratrem seu viuere,veniebat In mentatis emotae periculum, nisi ipsum videret. sim auten6 posset venire in vastum desertum, rogauit illius loci episcopu ut scriberet ad sanctos patres qui erat in solitudine, ut ipsum mitterent, & eum Videret. Cu ergo ei vis magna afferretur, patribus obedies, statuit uno alio adsumpto abire.& significauit domui sororis fratre suum Pior aduenire, & foris stare. Cum aute sensisset strepitum ostij, & quod eius soror ei veniret obuia,Pior clausis oculis, clamauit ad ipsam. O soror N. Ego sum Pior frater tuus,ego sum:ecce,Vide,aspice quantum velis.Illa ergo facta certior, Deum glorificauit, Se clim multa fecisset, non potuit ei persuadere ut domum ingrederetur: sed oratione facta in limine, reuersus est insolitudinem, propriam patriam illic sibi virtute comparans. Hoc eius sertur miraculii, quod cum fodisti in loco quem aedificavit,inuenit aqua amarissima,& donec decessit illic permansit , se aquae concludens amaritudine,ut suam ostenderet tolerantiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION