Palladii diui Euagrii discipuli Lausiaca quae dicitur historia, et Theodoreti episcopi Cyri Theophiles, id est religiosa historia. ... Gentiano Herueto Aurelio interprete

발행: 1555년

분량: 505페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

cyathul igneu, 5 spongia fune alligata: visi quado

aquam inuenissent profundiore, exhaurirent quidem spongia, expressam aute in cyathu ebiberent. Cum itaque iter multorti dierum confecissent , ad montem optatum perueniunt: & cum suu Dominum adorallent, illic longu lepus perpetuo transegerunt,loci solitudine & animae qui ctem maxima existimantes voluptatem. Cum autem in illa petra

sub qua latens Moses prophetaru princeps, dignus est habitus qui Deum videret sicut videri poterat,

ecclesiain extruxisset, de diuina aram consecrasiet,quq etiam mansiit usque in hodiernum die, in sua in reuersus est paliae stram. Cum aute eius cui erat quidem idem quod ipsi nomen,sed impij imperatoris,

minas intellexisset, pios enim se funditus perditur Um minatus, proscctus erat in Persas, & qui eadequae ipse sentiebant,abominandum illum reditum

inhiantes expectabant, tunc Deo oratione magno

studio & vehementi desiderio offerens, Sc eam ad decimu usque diem extendens,audiuit voce dicentem,execrandum illum & foetidu porcum, de medio esse sublatum . Sed neq; accepto fine orationis, confestim finiit oratione, sed mutauit petitionem in hymni decantationem, gratias agens seruatori suorum, clementique & potenti hosti alienorum. Longissimo enim tepore fuit clemens & lenis in impium: sed cum eius lenitas & patientia sceleratu ad maiorem exercuisset rabiem, opportune intulit supplicium. Cum autem implesset orationem , de

312쪽

181 SANCTORUM PATRvMad suos esset conuersus, planu suit eum esse laeto &tranquillo animo. Animi enim alacritas vultu ostendebat hilare. Cum aute qui cum eo versabatur nouu admirati essent spectaculum, na cum semper tristi aspectu videretur, tunc visus est subridere. &cum causam rogassent laetitiae,Praesens tempus,lnquit,d fratres,eli gaudij. Cessauit enim impius , Ut est vox Esai ς,& audaciuinceptorum meritas dedit poenas. & qui tyrannide exercuit in Deu qui secit& seruauit,ab eius qui illius parebat imperio,dextera, iure est caesus. Ideo laetor cum videa ecclesias quae ab eo sunt oppugnat exultantes,& cernasceleratum,ab iis quos colebat,D monibus,nihil auxiliscosecutum. Huius ergo impij caedis talem habuit praescientia. Cum aute Valens qui post illum accepit habenas Romani imperij, relicta veritate euangelicorum dogmatum, erroris Aruaccepisset impostura,tunc exorta est maior procella aduersus ecclesia.cum gubernatores qui de undique expeti rentur, praedones autem quida & hostes in eorum locum sufficerentur. N e autem tota illa in praesentia recenseam tragoedia, aha nunc praetermittam, unius autem solummodo faciam mentione, quod aperte ostendit druini spiritus gratiam in hoc seneflorentem. Ab Antiochena quide ecclesia eiectus erat magnus Meletius, quae a Deo uniuersoru pascenda ei credita suerat. A diuinis aute teptis eiecti fuerant cum populo qui erat eius decutis sententiae,quicunque in clerum cooptati, trinitatis diuinam unam colebant essentiam. & nunc quidem in aliquem Pi

it di

celius

313쪽

HIs TORIA 18 aliquem specum montis venientes, sacros illic coetus celebrabant. nunc aute ripa fluminis faciebant oratorium . aliquando autem bellicum gymnasiu, quod situm est: ante portam septentrionalem.Non permittebant enim qui bellu gerebant,in uno locopios consistere. Iactarant autem alumni mendacu,& rumore in illa ciuitate sparserat, quod magnus, hic inqua senex, eoru quae ipsi tenebant religionis dogmatu amplecteretur c5munionem. Hoc pios maxime angebat,ne fama rudiores & simpliciores decipies,eos haereticoruiplicaret laqueis. Sed diuini & beati viri,Flauianus& Diodorus,si digni erat habiti ut essent sacrifici,& praeessent pioru populo, da Aphraates,cuius per se vitam vobis,si Deus c6cσsserit, adiicia, persuadent magno illi Acacio, cuias fecimus mentionem, Ut viae acciperet comitem

suum quidem Magistrum, sancti autem senis discipulum,insignem diu Asterium, curreret autem ad comunem pietatis splendorem, & euangelicae doctring sustentaculum, dc persuaderet ut relinquerct quidem illam in solitudine versandi rationem, Veniret aute ut ferret auxiliti tot millibus quae fraude

interibant, & rore sui aduentus flamam extingueret Ariana. Cucurrit diuinus Acacius, & sumpto, ut iussus erat, magno Acacio, accessit ad maximulum en ecclesiae. & cum eum salutasset, Dic mihi, inquit,o pater,quanam de causa totum hunc laborem tam lubenter toleras' Clim is autem respodisset,Et corpore,& anima vitaque, & omnibus quae ad vitam pertinent, esst mihi Dei cultus preciosior.

conor

314쪽

SANCTORUM PATRUMConor aute, quoad eius a me fieri potest, illi a sorde mundum offerre ministeriit, & ei perpetuo placere.Ostendam tibi,inquit Acacius,rationem, per quam ei plus quam nunc seruies. Idque dicam,non sola utens ratiocinatione, sed ut qui id ab eius doctrina didicerim. Cum enim Petru aliquando rogasset, an eum plus quam alis amaret, & didicisset id quod sciebat vel ante Petri vocem, Tu enim, inquit,nosti Domine quod amo te. Ostedit ei quidnam agens eu magis coleret. Si enim, inquit,amas me, pasce oves meas,& pasce agnos meos. Hoc

quoque tibi,d pater, est faciendu . Periculum enim

est: ne oves a lupis intercant: eas autem valde amat,

qui a te valde amatur. Est autem propriu amantiuilla facere, quae cu fiunt,eis qui amantur grata sunt. Et alioqui non paruum est periculum, multorumque & magnorum illoru sudorum detrimentu, si pati potueris negligere,& tacitus praeterire, Veritatem quidem grauiter oppugnari, eos autem qui ei adhaerent, captari: ad eos aute venandos esse escam tui nominis appellatione. Te enim habere socium suae impietatis, gloriantur & iactant Praesides Arhabominationis. Hoc cum primum audiisset senex, quietem qui de iubens valere ad tempus, neque ciuitatis strepitus, quod eis non esset assuetus, refugiens, accurrit Antiochia. Cum aute duorum vel trium dierum iter consecisset insolitudine, noctu venit in quod da praedium. QSaedam autem diues muliercula,cum sacrum illu chorti audiisset venirci cucurrit ut perciperet eorum benedictionem:& ad

eorum

315쪽

HIs ΤORIA 13 eoru pedes prouoluta, rogabat ut sua domus esset eoru diuersoriu. Cocessit senex , idq; cum plusquaquadraginta annis a tali suis et spectaculla separatus. Cum aute admirabilis illa mulier,esset in sacris illis viris ministrando occupata, puer septe annos natus, cuius solius erat mater, qtiae hospitalitatem Sarrae est aemulata, esset autem vesperu & tenebrae, cecidit in puteum. Cum aute ex eo, ut est consentaneum, ex ortus esset tumultus, mater aute seniisset, iubet quidem omnes quiescere: puteo aute operculo imposito,instabat ministerio. Mensa aute viris

diuinis apposita, diuinus senex iussit vocari puerumulieris, &accipere benedictione. Cuna aute admirabilis mulier diceret eum male habere, perstitit iubere ut is duceretur.Postqua autem ei quod accidisset significauit mulier, mensam qui de relinquit senex, accurrens autem ad puteu, cum auferri quidem operculum, afferri aute lucem iussisset, videt puerum sedentem super aquae superficiem,& aqua manu pueriliter pulsantem, S qui reputatus suerat interitus, eum ludum putatem:& cum quosda funes alligassent & eos demisissent,puerum extraxerunt: & statim accurrit puer ad pedes senis, dicens se euvidissem aquis ipsum serentem, & ne mergeretur prohibentem. Hanc hospitalitatis mercedem recepit mulier a beato sene.Et ut alia pr termittam quae facta sunt in itinere, venerunt quidem A ntiochiam : omnes aute undique cocurrebant, Dei hominem videre cupientes, & morbi sui medicinam unusquisque accipere desiderans. Habitabat aute

316쪽

iis SANCTORVM PATRUM in speliincis quae erant in latere montisi ubi diuinu

quoque apostolum Paules' & habitasse dicunt &

latu ille. Sed statim ut scirent omnes eu esse homine, eum invadit febris vehementissima. Cum aute videret magnus Acacius multitudinem eoru qui simul erant congregati, & eam quae acciderat aegre ferret aegritudinem Lexistimabat enim fore uti; qui co uenerant perturbarentur, si viri morbu resciscerent, a cuius manu se inuenturos sperabant medicinam: Noli angi animo inquit senex . Si est enim necessaria sanitas, ea statim dabit Dominus. Statim ergo post haec verba ad preces conuersus, & ut solebat,& genua & frontem solo admouens,rogauit ut assequeretur sanitate, si ex ea reditura sit aliqua utilitas ad eos qui conuenerant. Nondum finierat preces,& repente multus sit dor profluens extinxit flamam febris. Cum illic autem liberasset multos a morbis omnis generis,profectus est ad conuentu piorum. Transeunte aute eo per portas regi ,mendicus quidam qui clunibus utebatur pro pedibus,& per terra trahebatur, cum manu extendisset, &eius pallium tetigisset, fide quidem morbu exegit, exiliens autem ostendit se aeque currere atque ante morbu: idem faciens quod claudus quem Petrus& Ioannes suscitarunt. Hoc cum factum esset,confluxit totus populus ciuitatis : eratque bellicum gymnasium plenum iis qui concurrebant. Pudore autem afficiebantur caluntatores & mendacij artifices: isto autem & tranquillo animo erant alumni veritatis. Exhinc in domos suas trahebant lumen veritatis,

tibi

317쪽

veritatis,ij qui opus habebat ut curarentur. Vir autem quidam cui fuerat maximus mandatus magistratus, eiusque fidei comissus erat clauus orientis, ad eum misit rogans ut ad se veniret, & a morbo urgente liberaret. Ille vero accessit nihil cu nctatus,& comum Domino susis precibus,verbo soluit aegritudine,& iussit ut Deo ageret gratias. Cum hςc& talia fecisset,ilatuit deinceps reuerti ad suae exercitationis monassicae tugurium. Cum per Cyrum autem iter faceret, distat autem haec ciuitas duorudierum itinere ab Antiochia, diuertit quidem in aedem praeclari martyris Dionysj. i illic autem

vero Dei cultui & rectae religioni praeerant,conue- .nientes supplicarunt ut sibi opem ferret exitiu prae- uisum ex pectatibus. Dicebant enim Astelium qui in sophistica & falsa dissere di arte suerat educatus,& se in haereticoru ecclesia iniecerat, & episcopale

munus erat assecutus, salsum acriter defendere, &improbo uti artificio aduersus veritatem : & ve remur,inquiebant,ne facundia veluti quadam esca falsum cotegens, & nexus syllogismorutanquam quaedam retia extendens, capiat multos ex simplicioribus: ea enim de causa fuit ab aduersariis accersitus. Senex autem, Estote, inquit, bono animo, d

Deo nobiscum supplicate, orationem & corporis afflictionem precibus adiungentes. His Deum sic rogantibus,vno die ante diem festum ac celebrem, quo verba erat facturus falsi defensor & hostis v ritatis,is diuinitus immissam accepit plaga, & cuvno tantum die egrotasset,excessite vivis, illam,ut

318쪽

188 SANCTORVM PATRvMest probabile voce audiens, Stulte,hac nocte repetunt a te anima tuam: quae autem parasti retia &laqueos, iis tu implicaberis, δί non alij. Haec Balaaquoque acciderunt, qui ipse quoque aduersus Dei populum accersitus, cum impia quaedam Balaac aduersus ipsum consuluisset, eius dedit poenas, ut qui ab Israelitica dextera fuerit caesus. Igitur hic quoque, cum in Dei populum quas da callidas ex. cogitasset sententias,per Deum populi vita fuit priuatus. Hanc aute salutem Cyrus est consecuta per huius orationem. Haec aute quae narraui, mihi diuinu caput,ille magnus tradidit Acacius: qui pulchre sciebat omnia quς ab ipso facta fuerant. Cum ergo illinc esset profectus,& ad suos sodales reuersus, & una cu eis non paruo tepore esset versatus,ad vitam senij & molestiae expertem valde propte &alacriter transiit, ut qui in mortali natura meditatus esset impatibilitatem, expectaret aute corporis immortalitatem. Ego aute hic de eo sistens orationem transibo ad alium:rogans sanctos qui in hanc ingrediuntur narrationem, per suam intercessione mihi supernam conciliare beneuolentiam.

Llum autem tantopere celebratu Marcia num , quomodo pro rei dignitate admirabimur. Num videlicet eu simul coniungen-

III. RHast meminit retia in quam

to tara histο- tes cum Elia & Ioanne & similibus,qui circuibant in Ouinis & caprinis pellibus, egentes, afflicti, ve

xatis.

319쪽

HISTORIA a sxati, quibus dignus non erat mundus: errantes insolitudinibus & motibus &speluncis & foraminibus terrae. Is enim olim patriam quidem habuit Cyrum,cuius prius quoque meminimus:post hcc autem solitudine: hac aute& illa relicta nunc habet coetu . Et illa quide eum genuit: haec vero aluit,& victorem effecit: coelum aute accepit Ut coronatum : contempta enim claritate generis. Ducebat

enim genus a patritiis,& a splendore regio. In illis enim florebat, corporis specie & magnitudine accepta ab opifice naturae, & animo ingenu solertia

ornato.In Deum aute, de ea quae ad eum pertinent, totum amore transtulit: S omnibus valere iussis,

solitudinis occupat umbilicum, & parua extructa domuncula quae ne eius quidem corpori iusta respondebat proportione, cum ea quo da alio partio septo circundedisset, inclusus erat assidue, separatus quidem ab omni humana consuetudine, disserens aute cum Domino uniuersorii, & dulcem illa vocem exaudiens. Diuina enim vertans eloquia, sediuina voce frui putabat. Orans aute &supplicationes offerens, ipse loquebatur cum Domino: &ctim semper tantis frueretur delitiis , eum nunquacapiebat satietas. Audiuit enim diuinum spiritum

is per magnu David psallente. Qui meditatur in lege, , Domini die ac nocte,erit tanqlia lignu quod plan- tatum est secus decursus aquarum, quod fructum ,, suum dabit in tepore suo. Et soliti eius non defluet. Hos fructus desiderans, iucundissimu hunc laborem amplectebatur: & oratione quide psalmodia:

OO iij psalmo

320쪽

136 SANCTORUM PATRvM psalmodia autem excipiebat oratio: & utraq; rursas diuinoru eloquiorum lectio. Cibus aute ei erat solus panis,isque certa pr bebatur mensura. Ea autem erat mensura, ut nec puero quide nuper ablactato satis esset. Aiunt enim panis libram quatuor partes diuisam,quatuor diebus Hille distributa:&unicuique diei attributa suis e partem una. Statuerat enim vespere comedere quotidie, nunqua autesatiari: sed semper quide esurire, semper vero sitire: corpori autem ea exhibere quae ad vivendu sufficiunt. Dicebat enim, quod qui post multorii dieruinedia capit cibum in diebus quide inediae, officia dominica exequitur imbecillius. Q autem die rursus capit cibum, plura,vi est consentaneu,exti

benS,ventrem onerat is autem grauatus tardiorem

reddit anima ad vigilandu . Dicebat igitur esse me- nlius vesci quide quotidie,nunqua autem expectare si' satietatem. Verum enim ieiuniu est perpetua indi- . ρ gentia. Hanc lege perpetuo serebat vir ille diuinus, st& cum corpus haberet maximum, & omnium sui tatemporis hominii esset & maximus & pulcherri- timus hoc paruo cibo alebat.Cum autem praeteriis. Lset aliquantu teporis,duos admisit contubernales, ri

Eusebiu qui sacri illius tugurij suit haeres: & Aga- tipetum, qui has leges angelicas transtulit Apamea. iii Est enim quidam vicus maximus & populosissi-

mus:est aute ei nomen Nicerte. In eo ergo constru- h. ,,5σήρια. xit duo ma*ima philosophiss gymnasia, quorum t unum qui deest ab eius nomine denominatu: ait tu vero ab admirabili Symeone, qui quinquagin- s

SEARCH

MENU NAVIGATION