장음표시 사용
81쪽
A R I N A T A, ueteri familia Vbertorum,pr
pria potissimum uirtute clarus, maiorum stiorum mirum in modum auxit ornamenta. I S,tem
poribus illis infaustis, concertantibus Guel fis, ac Gibellinis,natus,occasionem arripuit ex domestica pugna, ut militiam profiteretur. Inter
hos de summa rerum agcbatur. Guelfi Pontificis, Gibellini imperatoris partes sequebantur. Florentini plerique Guel fi erant; tamen inter eos non nulli Gibellinae factioni studebant. Inter hos Farinata uir grauissimus,ac consilio m inae pollens, patria cedere coactus est. Domus solo aequatur: hostis declaratur: ignis,& aqua indicitur. Tunc forte Senenses Gibellinis adhaeserant: a quibus omni humanitatis ossicio exceptus, cuius artificio sperarent uicinum,atque aemulum hoste domare. Id ita plane,ut conceperant, euentum probasse, narrabimus. Dum enim
haec aguntur, oblati equites cataphracti a Manfredo, Neapolitanorum Ilege, sub Aquilae uexillo recipiuntur a Senensibus, eo astu,ut,s superior hostis fuisset, Manfredus diminutas copias repararet. Fuerat auctor huius consitij Farinata .Et uero Germani attriti,deiectum uexillum Regium, denique infeliciter res gesta. itaque Manfredus signis Regiis suppetias dare coactus est. Aucti copiis Senenses,hostem opprimere machinabantur. Guel-fi,arbitrati Gibelli nos ad Arbiae ripas castrametatos spe praedae, ignari tamen noui exercitus,unius Farinatae consilio ad impar proelium traducuntur. Millesimo ducentesimo sexagesimo anno reparationis humanae, Pridie Nonas Sept ebris, res adeo funesta acta est, ut diu Arbia humano cruore perfusa fluxerit. Similis plane clades Dario, extremo illo proelio ab Alexandro profligato,erecto trophaeo,&tantae uictoriae testimonio urbe in colle Alexandria, ac simul ipsius simulacro, unde loco imp situm nomen, Seueri, Nigriq. militibus contigit, dispari tamen euentu. Vtrimque enim sub uesperam parati ad pugnam constiterant: curis noctem totam insomnem traxerant: Solis ortu ducibus
82쪽
tur,quas de omni spe reliqua nouissimo illo congressu dimicaturi ; sed, ubi diu pugnatum acerrime, lata edita strages est, inquit Herodianus,Graccus historicus, ut flumina per cam planitiem decurrentia maiore aliquanto sanguinis, quam aquarum , ui, in mare perrumperent. Redeo ad Etruriae calamitatem. Eo die peditum triginta millia,equitum quinque millia,cecidisse feruntur, eorum, qui ad rectam spem, ut ipsis uidebatur,uictoriae, mi. litari strata gemate Vberti, adducti fuerant. Guelfi,qui Florentiae substiterant ad domesticorum larium tutelam, ante sibi fuga consuluerunt, quam eo hostis accederet. Hic Iocus postulat, ut deploremus ueterem Vice dominorum familiam, inter quattuor illorum temporum Florentiae clarissimas; quae,Guelsorum partes secuta, tempori cedens,patrium solum deseruit: quod idem de se, suis l. saepe conqueritur Franciscus Petrarca. Itaque in Insubriam secessit honesto titulo defensionis partium Ecclesiastiucarum. Parmae primum constitit. Inde,partium, quae tunc uigebant, discordiis, Monticulum non longe tenui t, eamq. ditionem sane diuitem,& uberem. Co firmationis eius diploma apud Petrum Antonium Vicedominum , Episcopum Avellinum , sub annum Millesimum tercentesimum quadragesimum tertium humanae salutis, este audio. Hinc diuortia facta familiae. Alii in Picenum uenere alij Regium,quod distat Parma lapides circiter xiii. Illi in Piceno castrum aedificarunt, cui nomen item Monticuli indiderunt,quod ,malignitate temporum deletum, in coenobitarum hospitium tandem concessum est a Pellicano M cera tensi olim Vrbis Senatore, qui se eiusdem familiae esse memorat. Verum hac de re alibi. Nos alio cursu contendimus. Farinata Vbertus,ualido euectus equo, Florentiam uenit fugiente passim multitudine, magnoq. ubique fetu, clamoribusq. ciuium,ac mulierum, planctu miserando,non potuit non patriae deplorare solitudinem. Ingressiis Vrbem,& euersa factione Guel- fa,exclamare potuit, aliter,ac Scipio ille A fricanus: Ingrata patria,etiam inuita habebis ossa mea. Patriam ille,ut armis, ita consilio tueri semper uoluit. Ipsa enim est,quae omnes omnium amores una complexa est. Non mirum, si plurimi, eius caritatς adducti, non ope, modo, sed uitam ipsam profuderunt. Ad aquarum hiatum ex superstitioso oraculo cum pretiosissimas gemmas,au-
83쪽
riq. uim maximam coniecisset Ancharus, Midae filius, quando nihil profecerat, patriae,quem salutis propriae amantior, in hac se nientiam interpretatus oraculum,nihil esse, quod linmanae uitae conferri posset,pretiosius,a parentis,uxorisq. complexu in ea uoraginem,ut Callisthenes in historia tradit,equo insidens, se se dimisit. Sic Praenestinus ciuis,cum a Sylla se seruatum intelliserer,ceteris interemptis, in numerum occisorum recipi maluir, quam sub patriae eversore uiuere. Plenae sunt historiae Deciis, di Horatiis. Farinata,una cum ceteris Gibellinae factionis, Florentiae parriae administratione suscepta, de firmando ciuitatis statu deliberabat. Plurimi, quia imminere bellum uideretur, &Guelfi nominis multitudinem diu se retenturos dissidebant, in ea sententiain ibant, ut ciues omnes Florentini in propinquas Vrbes,in quibus maiores honores,quam Floretiae,habituri essent, demigrarent. Assurgens in concione Farinata,clara uoce, numquam se passurum dixit, ut se praesente patria desereretur, pro qua tantum esset sanguinis sparsum , ac iterum uitam effundere esset paratus. In haec uerba concione dimissa, plusquam se ipsum diligi a se patriam,ostendit. Itaque,cum decretum de patria delenda sustulisset,impetrauit,ut floreret adhuc nobilissima Etruriae ciuitas, ipseq. ob egregiam erga patriam pietatem patriis uersibus a Danie,eorum temporum Vate insigni , ad perpetuam posterorum memoriam celebra. Ictur. Quamquam, ut de Scipione Afrian cano dicebamus, cuius fuerat secutus uestigia, eiusdem etiam exemplo id praemium a ciuibus suis est consecutus, ut
84쪽
EDERI CVS Felirius, in scientia rei militaris
usque a teneris annis sub Nicolao Picinino enutritus, in periculis fortitudine, in dubiis iudicio, in certis constantia, in conflictu acrimonia. in ipsa uictoria moderatione ita praeititit . ut posset cum tota antiquitate comparari. Nam, ut ego quidem certe existimo,no maximi exercitus,summi q. apparatus, sed numerus proeliorum totidem uictoriarum duces illustrat.
Vt uero multa,quae ab aliis passim scripta sunt. quod in singulis
conati sumus,lpote praetcrcamus,pauca dumtaxat attingemus.
Federicus Florentinos protexit, ij idemq. Othoniam,quam pem peram alii Orthanam, in Etruria, Romanorum Coloniam,tumultuantem restituit. Hic sub Pio Secundo Pont. Max. Picenum agrum paene deperditum postliminio repetiit, atque ita firma uit,ut eo posteri maxima pace potirentur. Nulla aetas coticescet, ut te ipsum alloquar,Federice,quanta rei militaris peritia maximum, ac fortissimum exercitum bigismundi Pandulphi, ducis, ante te,inuicti,&in omni bellorum genere cum summa gloria uersati,compresseris. Ille quidem,amisso patrici,auitoq. Regno, ct illo quidem amplissimo,ita in angustias redactus fuerat, ut,ad clementiam confugiens,eam a te liberaliter impetrarit. Neque uero illud erit in postremis, cum eius filium Robertum, uirunt strenuum,non modo in paterno Regno excepisti, ac fouisti, sed etiam nuptiis familiae tuae copularis. Non enim de Regno,aut
uita, sed de gloria dimicabas una, cum dissidium ipsa uictoria terminarit. Quid dicam de Bartholomaeo Bergo male profligato
Hic totum fere terrarum orbe perterruerat. Principes,ac ciuitates liberae de rebus suis dubiae erant. Ipsa etiam Galli a Germania,ac Illyria timebat maxime. Italia,quasi diuinitus sibi flagellum datum existimans,uota n uincupabat. Quo pertinerent innumerae illae equitum peditum q. cohortes,ignari populi, uix imira domesticos parietes tuti erant. Inter haec pericula populo rum,unus fuit Federicus,qui,quas e caelo lapsus uiderctur,titiabantis Italiae animos singulari uirtute, ac prudentia confirma uit . Isistratas emate usus, in. medio conflictu tormenta admo
85쪽
uit,quibus exercitum pugnae intentum plane dissipauit.Quaobrem Bergo mas, cui non satis Italia uideretur, adeo conterritus
est,ut, omni spe deiectus,noli nisi de fuga cogitarct. Simili ratione Tifernates aliquando ad pacem traduxit. Narrabo rem plane,ut gesta est. Vbi Ferdinando Regi belli dux maximus,ac pluribus rebus bene gestis,operam suam nauauit, ad Pont. Ma X.Romam uenit, eo ipso tempore, quo Tifernates in obsidione erat. Pontifex Federico omnia,tam pace, quam bello, componenda credit. Ille uero,exp ed ita manu, iustis itineribus, ad legatum contendit. Erat hic Iulianus S. R . E. Cardinalis, Pontifici ex sorore nepos,uir magni animi, ac singularis religionis,mansuetudinis,atque integritatis. Vbi castra attigit Felirius, lustrare omnia coepit. Hostium praesidiis exploratis, mox ad obsidione Carolum Manfredum Fauentia, Constantium S fortiam Pisauro,&Robertum Malatestam Arimino aduocat; cuius nomine libellus ille de obsidione Tisernatum, uix incendiis bellorum restinctis,
in lucem editus,adhuc in tenebris iacens,lucem optare maxi me uideretur. Aduehuntur Vrbino,una cum cohortibus, tormenta duo maxima,quibus Urbis moenia quaterentur. Eo ipso tempo-xe duo inuenta piosecta a mortalibus feruntur, alter u ad immor- salitatem,& memoriam, quod Imprime di arte continetur,quod artificij. genus , nostris maioribus incognitum, non tam uigili hominum cura, quam Diuino munere ex Germania effluxerat; alterum ad usum pertinebat maximorum tormentorum,quae pilas in orbem ductas,easdemq. marmoreas, librarum etiam quingentarum, quae fulgura, aliaq. admiranda naturae opera, quae uel in aere,uel in subterraneis locis admiramur imitarentur. His
territi Tifernates, &consilio potissimum ipsius Federici, qui, ut
amicitiam conciliaret per Legatos,retulit,uniuersam Italiam meos coniurasse. Eo denique eloquentissimus Imperator hostes perduxit, ut opidanos in ueterem fidem, ac beneuolentiam attraxerit,pacis condicionibus ipsius etiam manu obsignatis.Et certe, ut in bello,ita in pace,clarissimus fuit Federicus,non Martis modo, sed Palladis etiam artibus instructissimus.Vates idem,& Orator etiam . ea quae in naturae sinu latent, & omnium parens diicidi inarum Philosophia prostetur,ita explicabat,ut inter disput times grauissimorum uirorum, quae imitatione quadam dimia
candi artem Iequuntur, plane in Philosophorum exedris perpo
86쪽
tuo consedisse uideretur. Itaque illustribus titulis trophaeis, spo- Iiisq. onustus,in patriam reuersus,adamans pacis, Bibliothecam ornatissimam exstruxit.Quam, dum haec comentaremur, Franciscus Dux, auito suorum,ac Ptolemaei,& Gordiani exemplo, urget,ex omnibus terrarum partibus conquisitis libris,illu strare. Sed de tanti Ducis laudibus, nec est institutum hic scribere, nec defuturi sunt Viri eloquentissimi,qui,ut de ceteris eius familiae Viris illustrinus,sic de eo uberiorem in memoriam in monumen iis suis referent. Ego sane praeterire non possum carmen de aureo Vellere,quod ille Bononiae retulit I X. Kal. Octobris, Millesimo quingentesimo octuagesimo qumcto,quod eo ipso anno Tusculi,Inter ea opaca nemora,meditatus sum, secutus Iacobum Sabellum,antiquum studiorum meorum patronum et
Hoc uest us ,gemmisq. nitens,auroq. rigenti, Et clarum titulis , conspicuumq. fide, Rex, armis , γ' pace potens, tibι mirrit Iberus , ornent ut quercum Martia dona Iouis . Et tua Paeoniis sociis es aemula uirtus, Suntq. salo per te monstra domanda solo . Lisera sic uirides palmas tibi seruet I dumes , Et Tagus auratas in mare uoluat aquas .
Federicus uero, e castris, aeger, Ferrariam delatus, iam plane senex, quasi Ibinnum suauissimum capiens, conquieuit, Millesimo quadringen- tesimo octuagesimo primo.
87쪽
cisci Marchionis filius praeclaram indolem a primis annis praetulit. Et merito. Neque enim, ut inquit ille, imbellem feroces
Vt enim in arboribus inest plerumque uis seminum,ex quibus procreatae sunt,ita etiam in hominibus fieri solet, ut fortes procreentur fortibus. Hic in ipso adolescentiae flore Leoni X. Pont. Max. egregiam operam nauauit, creatus ab eo tum sui tum Florentini exercitus Imp. in Senarum oppugnatione. Tum uero in dies forens disciplina militari,una cum Prospero Columna, ae Ferdinando Piscata, ad Niciam, Insubriae fluuium, iunctis copiis, Parmam obsedit. Inde, aucto exercitu Mediolanum pro foederatis expugnat, stactis, fugatisq. Gallis; a quibus iterum ad Biocham gloriosam uictoriam retulit . Deinde ad Papiae defensionem ad Gallorum impetum refringendum contendit,dum Prosper Columna, ac Ferdinadus Piscara Laudem Pompeiam, Cremonam, ac Genuam sibi subdunt. Ferdinandus Alarconus, qui,Caesaris mandato, e Calabria Mediolanum per eos dies uenerat,ut peditum praefecturain gereret, donec Dauatus aberat, Prosper aegrotans iniunxerat. Hic, bene gerendae rei studiosius,ut hostem ab urbe summoueret, aggerem, effossa terra, & eae cespitibus trabibus,atque arborum ramis intextis in turris specie
erigit, in cuius uertice area erat, ambitus pedu circiter duccioru, quae a fronte cratibus terra oppletis,uallata tormentis,tormetis,
ac peditibus collocandis spatiu telinquebat ; atque ita aliquot dies Gallos crebris tormentorum ictibus infestans ex eis plurimos interfecit. Verum,cum id parum ad liberandam obsidione Urbem,ut antea dicebamus, Prospero uideretur, Principi Mantuano, qui se ad quaeque belli munia alacrem praebebat , iniun- sit ut cum equitibus Pontificijs Papiam se conferat,ut inde uiatorcs , cosque, qui annonam ad exercitum hostium deserebant, intestaret. Itaque Gallus iam timere coeperat, ne, 'Mantuano ,& ab iis, qui Papiae erant, occupato ponte, quo Ticinu
88쪽
eregione Vigleueni coniunxerat, commeatus paenuria laboraret,e Brigateis collibus,totoq. superiore agro,tanta uis tritici, ac
uini obsessorum saluti inuecta est ut Ammiraldo nulla ampliu potiundae urbis spes subesset, patefactis praesertim insidiis, de proditione Murgantis. Interea, Prospero Columna defusa io,
eiusq. loco suffecto Lanoia,Gallorum copias una cum Mantuano persecutus,numquam ambo iunctis uiribus destiterunt,donec magna cum gloria contriti, ac' penitus ab Italiae finibus terga uertentes, atque ad triarios redaiti,ita,ut q*i suis nuntium afferret,paene nullus esset relictus. Sic sane exstat in antiquis monumentis: Dum a Romanis solueretur pretium mille pondo auri Gallis,& ab insolete eorum regulo Breano ponderi gladius adderetur, Camillus tot Gallos trucidauit, ut ne nuntius quidem cladis relictus fuisse uideretur. Eorum Gallorum uetus memoria, & arentia ossa,& nomen, in Hortino, ad Naris fauces, man. sisse dicitur. Porro hic Brennus, Britannus fuit natione. Non satis erat Gallis, uastasse Italiam, ac Rauennates uictos uicisse, nisi etiam pertinacius subiectos insequerentur. Sunt plurima in Gonzaga, eaq. singularia fortitudinis argumenta, historiarum monumentis consignata. Sed, &, quae humanitatis plena retia quit, praeteriri silentio nullo modo possunt . Quae ut in ea famialia nata,altaq. sunt, ita in hoc Federico praecipue enituerunt. Gobrias, cum Cyro dixisset, praestare quidem ipsum re milita-ii,sed multo magis humanitate: Per Iouem,inquit Cyrus,multo mihi est iucundius,humanitatis quam rei bellicae opera demonstrare. Cleomenes, Rex, adeo humanus fuit,ut nullum Regium apparatum secum habuerit, non ianitores, non satellites; sed, breui tunica amictus,ultro adiens ad se uenientes,petentibus comiter, benigneq. respondens,summa humanitate,& loqui,& audire paratus. Ac Alexander Seuerus Dominum se appellari uetuit, epistolas ad se tamquam ad priuatum scribi iussit; seruato tamen nomine Imp. Item adorari se prohibuit,cum iam coepi se set adorari Heliogabalus, more Regum Persarum. At Federiacus Carolum V. Imp. aetatis nostrae unicum Caesarem, Pannonia o Solymani classe fugata, uictorem redeuntem, Mantuae incredibili munificentia cxcepit. Hic ego non exprimam coloribus apparatum; ut in ingres Iu magistratus omnes suo ordine obuiam prodierint, ut una bella aurea exceperint Imperatorem,
89쪽
tulerit. Mirabatur populus extemorum cultum,equitum agmina, phalangesq. Helvetias m ad tormenta aenea trasuecta curri-.bus maxime stupebat. Dies gratissima Mantuanis notata in fastis . Hoc tempore primum Dux creatus Federicus, quem Imperator nosset& hoc nomine, & maioribus insigni-- bus dignissimurni Aetate,post,licet ad arma aptissima, arma deposuit, Divina-praemia, miles emeritus, reportaturus ab eo, et u . Clii iis P. Ii quinos mortales inuiserat, su- .i pra annum Millesimum u is quingentesimum quadragem
90쪽
gia pro religione suscepta opera,ac cultam uitae sanctitatem,Catholicus est nuncupatus. Uxorem duxit Castiliae Regis sororem; qua uita functa, Lusitaniae Rex pro uiribus conabatur neptem sceptro augere. Sed Ferdinandi in hac contenistione uirtus praestitit. Na, post plurima gesta bella,atque utrimque factas copias,qua parte uetus N umatia celebrata est,in primis Ferdinandi decus eluxit. Postea,una cum Isabella coniuge, ad bellum Baeticum contendit; in quo pluribus annis acriter dimicauit. Castris aliquot, urbibusq. stibactis, tandem Granata, quae Vrbs primaria toti illi regioni nomen dedit, & a ueteribus Munel epta dicta est,mensibus octo obsessam,capit. Hanc Vrbe quinquaginta millibus peditum, & decem millibus equitum ingressus fuisse dicitur,triumphantium more. Magna auri uideportata, Regem Regia longius m Hispaniae finibus continuit,& dignitate Regia fouit. Ab hoc tempore Hispania, quae ante annos octingentosa Mauris tenebatur, uerae pietati restituta est. Insignis uero uictoria,in qua non modo barbari, sed se ipsos milites Hispani uicere. Reserunt, in tam longa obsidione milites muli rum adspectum ita abhorruisse,ut nec una quidem uisa sit, quae
egregios militum conatus,vel leuiter tentarit Temperantia,una cupiditatum moderatrix, in libidinem,atque alios non recto impetus animi firmus,a oderatus dominatus est. Haec exhibet robur, alacritatem, ac stabilem auctoritatem comparat. Hanc quidam recte,&officiose Viuendi unicam rationem uocant. Inuo maior militum laus fuit, quod soluti, ac longe lateq. castris istu si ita uixerunt,quasi intra laepta coenobioru agere uiderentur. Refert Vopiscus, Aurelianum Imperatorem, ut uindicaret militis cum hospita adulterium, duarum arborum capita primuin flexisse pedibus abligatis: quas cum ferri suo impetu dimisisset, illa utrimque pendens exemplo publicae disciplinae posteris esset,& suis.Alexander Seuerus militarem disciplinam seuere etia