Iulii Roscij Hortini Elogia militaria ..

발행: 1596년

분량: 219페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

latus. Patiemini, exclamabat ille, ad sua antiqua praesidia, in

hac tristi canitie,extremoq. aetatis actu, a nequissimo filio nihil tale merentem patrem crudelissime trucidari ξ Oratione deleniti se uidebatur barbaro. Sed,ut est eorum hominum mos, qui mo bilitate,atque malitia, dum deprehendi extimescunt, praesenti perfidiae nouum scelus, nouam q. perfidiam addunt, non se continuit a scelere Selymus . Chiurteus pagus, antea obscurus,&ignobilis,nomen ab immanitate accepit. Paucos enim post annos eodem in loco Selymus immaturum uitae finem uidit: sic parricidio iustas poenas exigente. Neque enim in terris diu felices uiuunt , qui immani crudelitate omnem humanitatem ex-suerunt. Rapitur Selymus nobili furiarum pompa, ad ueterum patrum cruciatus. Sed, ut cum Campsone concludam, ille in eo, de quo dix ram, certamine in acie ab equitatu contritus , nemine agnoscente , ubi repertus est, ac triduo

ostensus, aditum ad ea Regna Otho

inanis aperuit .

Dies eius proelij notatus est VIKa I. Quinct. Millesimo

quingentesimo docimo sex-

62쪽

CANI S. S CALIGER

ANIS Scaliger Primus, qui Grandis cognomen tulerat, ab Alberto patre acceptum dominatum fouit, auxitque. Nomen , quod Imperatorem significat, a uictis barbaris repo tauit: id quod erat temporibus illis gloriosum,& in more positum: ut hoc etiam honestissimae

laudis, praeter insignia, referret testimonium . Hoc exemplum secutos Vicecomites legimus. In Syriam una cum Gotfredo profectus Otho, rem gessi, ut exstat in annalibus, ualde memorandam. Forte, dum Hierosolymae obsidentur a nostris', processit barb irus, uiribus ferox, armorum, & corporis specie inter ceteros eminens. Is in medium uenire iubet, si quis ex Christianis singulari certamine rem decernere auderet. Mirari omnes: nec quilquam ex tanta multitudine sortem tanti periculi adire. Ipsa corporis magnitudo, ac totius uultus immanitas terrori erat. Tunc Otho Viceco ines, in quo eximiae uires, animus intrepidus,& Regij spiritus aliquid, haerebat ammatus; ad gigantem accessit ; initoq. protinus certamine, barbarum, ferocius exsu Itantem, primo congressu strauit. Detraxisse ferunt non arma tantum ab immani iacente cadauere, sed& nobile spolium. Vipera stabat sinuosa, nudum infantem seminecem , gementi similem ,&suffuso cruore turgidum, dentibus tenens. Insigne sane taetrum, & barbaricae crudelitatis documentum, nisi quod hostium spolia, quo magis ab humanita te recesserint,eo speciosus sunt uictoriae monumentum.Itaque, ad suos reuersus, Otho parta trophaea patriae dono dedit. Dicauere ciues legionibus Viperam:mansitq. illustre eius familiae gentilicium. Hic insignia a barbaris stratis, Scaliger no, men transtulit. Nam ex pluribus proeliis uictor semper rediit, praeter quam in Patauina obsidione, in qua ex insidiis supera-: tus est: in quo etiam uicit,cum,uulneratus, atque ex equo deiectus,acriter decertans, certissimum uitae periculum effugerie.

63쪽

In le,renouato bello,Patauium subdit,Vicetiam obsidione liberat,diunctusq. Gibellinis, Cremona, ac Taruisum expugnat. Hoc duce,& Actio lino, maiorem Insubria uidit neminem ; hunc tamen scriptores humanitate longe snperiorem praedicant. Placet hic Actiolini ultimi saeuitiam attingere, ut praetereaturis, qui Caeciliam Baoniam , Actiolino secundo nuptam, incorruptam q. animo ad aquas Aponenses media in uia intentato ad iugulum pugione uiolauit. Ex hoc tertius editus, qui secutus Fridericum Secundum immane monstrum Italis uisus est. Huic id unum curae erat, ciuitatum fortunas in fiscum redigere, proscriptis , ac damnatis ciuibus , fana donariis spoliare, sacros reditus auertere. In urbibus carceres tenebris horribiles erexerat , in quibus miserabili inedia, taetro squalore, ac fetore immenso,uiui enecarentur, partim aliis pallentibus in cadauerum complexum, partim in caeca nocte mortem implorantibus. Saeuissimum monstrum , cui suauissimum esset inuocantibus uitam in tormentis producere; cuius in suppliciis ad tria millia omnis generis sublata narrent historici. Paucis quidem poeta ille nobilis ; sed plane ita, ut erat eius ferale ingenium disti

Salia , Dero, Caius, Marius , Me entius: his tu, in moline , ill se saeuior es Phalari. Visum est, more ueterum, parallelum copiosius afferre, quando historici Actioimum conferre Scaligero ausi sunt. Is enim, de quo initio scribere coepimus, humanitate, ut ille immanitate , praestitit. Fecerat is, loco carcerum domum hospitalem singulari disciplina instructam , unicum nobilium miserorum perfugium. Hic, distinctis aedium partibus, poetas , pictores , &praeclari cuiusque artificij magistros, profugos, quali in suauissimis Musarum umbris, fouebat. Hic ipse Dantes patriam carmine. ut ea saecula ferebant, eleganti, & in primis erudito e nil illustrauit, qui non ignoraret, minus gratis ciuibus nos adhuc parenti debere .i Sed nos de Scaligeris parcius, ut de cet ris , dum sumus in exspectatione immensae historiae Augustini Valeta, , Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis Amphis mi , quae, ut ex uetustissimis monumentia collacta, claris'. magni Oratoris

64쪽

oratoris depicta coloribus , ita & fidem maiorem est habitura,& uoluptatem posteris allatura. Vt concludamus, Scaliger, cum auidius ex frigido fonte hausisset, non dum senex, XI.Kal. Sextilis,ex hac uita excessit. Veronam de . latus Iepulcro donatus, carmine in maris more inciso, anno Christi, qui fuit Millesimus trecentesimus

i vigesimus non .

65쪽

CANIS . SCALIGERSECUNDUS

ANIS Scaliger Secundus, Mastini filius, in parentis defuncti locum Veronam tenere coepit a diuino partu Villesimo trecentesimo quinquagesimo. Quam administrationem ut pacifice conseruaret, putauit sibi in primis cum uicinis amorem, ac beneuolentiam expetenda esse, quo coniunctionis uinculo sua in pace possideret. Itaque, uix accepto clauo,foedus iniit cum Ioanne Vicecomite. Is,quartus ex Matthaei

filiis, ac factionis praerogatiua insignis, Mediolani Archiepiscopus delectus fuerat. Quo tempore a Ioanne Pontifice Maximo designatus Aycardus, ab Urbis ingressu prohibitus,finibus i. summotus est.Itaque Potifex hominem detestatus, exsecratu Sq. est: de quo nos in nostra Epitome Vicecomitum satis diximus. Studuit uero Scaliger Philippinum Gongagam sibi in gratia retinere,qui, recens, Passarino Tyranno exstincto, libertatem afflictae patriae restituerat. Hic Atestinos quoque sibi adiunxit, ut, undique amicorum saeptus praesidiis, quam se in partem inimicus dedisset, haberet ditionis suae propugnatorem. Sic rebus firmatis , in Bolganum, quod in faucibus Germaniae trigesimo lap. Tridentina Vrbe distabat, proficiscitur, ad nundinas totius Europae celeberrimas, quod eo confluentes Germani, potissimum Germaniae opes exponantur . Hanc occasionem nactus spurius frater, domi relictus,qui regnum illud affectabat,excitata populi seditione,Veronam occupat. De fraterna proditione certior factus Canis,in primis ab amicis auxilia implorat.Vt pleraque Optima dissicillima, sic nulla magis ardua administratio, quam Regni bene regendi. In principe felicitatis ciuium summa posita est: in eo situm est, salutem, luemq. immittere. Verum inter omnia praecepta non infimo loco habendum est, quod secutus est Scaliger, ut, amicis saepti,quasi uallo quodam,nostra tueamur. Magnum certe in rebus aduersis praesidium Amicus. Huc pertinet

Myrtili militis prosopopoeia ex Iulij Leonidae Graeco epigrammate., sclitum tuum celebrantia , quod in periculo potissimum

66쪽

praesto esset. Id ego sic uertebam; licet iam tertium ab aliis

redditum non ignorarem rBis pereo,uitam reparo bis Marti us: urgent Milti pericla ala, mitti pericla solo. Ex Milo incolumem et eus meseruat,m idem Per mare iactatum litora ad thsa refert.

Hic plane typus est ueri amici,numquam non suppetias ferentis s uel etiam in iis, ad quae amici facultas pertingere non posse uideatur. Quamobrem Scaliger,GonZagis, atque Atestinis ueteribus familiaribus,Veronam obsidet,expugnatque, in ipsis Bacchanalibus,spurio fratre,ac coniuratis omnibus ad unum interc-ptis. Id contigisse habent annalia anno quarto ab ipsius gube natione.Cui etiam non dubium prospere res successisse, qui Pontificiam dignitatem maxime ueneraretur. Nam aduersus Ba nabam Vicecomitem, Bononiam oppugnantc,pro Romano Pontifice, non semel subsidia transmisit. Pro quo beneficio, sane temporibus illis opportuno, Carillus Albernotius, qui ad Italia pacandam ex Galliae finibus fuerat delegatus,pleno pol statis imperio, Canem Veronae Vicarium confirmauit Millesimo trecentesimo quinquagesimo anno a Christi ortu. In hac maxima gloria, ac pace rerum suarum optatillima, minoribus his relictis opibus, cum annos

uiginti quat

tuor

regnasset ,ab impio fratre occiditur,anno Christi, qui fuit Millesimus

tercentesimus septuagesinus qua

67쪽

EGI DIVS, uir Hispanus, gente Carilla, patria Concha, stirpe Regia, Garaiae Albernoti j

fit. a Clemente Sexto, una cum aliquot nobilibus , inter Cardinales adscriptus cst. His miserandis temporibus Tyrannis Italiam oppresserat. Inter omnes Tyrannos satis sit unius Nicolai Rent ij attigisse memoriam, de quo historia manu scripta circumfertur, ut ex infimi hominis audacia eorum, qui auctori tate pollebant, uis innotescat. Is, Romanus scriba occupato armis Capitolio , tantum sibi beneuolentiae apud omnes conciliauerat, ut facile, quo uellet, mentes populi Romani impel-lleret. Quo uero magis plebe Ios animos commoueret, quae si llet esse plerumque rerum nouarum auida , hoc titulo utebatur, Nicolaus , Seuerus , o Clemens , libertatis , pacis , iustitiaeq. Tribunus , ac Sacrae Romanae Reip. liberator ilia tris. Qua uerborum

pompa tantam de se opinionem concitauerat, ut omnes Italici nominis per Legatos pacem, amicitiam q. poposcerint. Vcrum breui cessit fucata gloria,&, Tyrannus cognitus, magistratus sui Mense septimo, mutata ueste , in Boemiam abiit, ad Carolum, Ioannis Filium. Hunc Auenionem ad Clementem Pontificem mittit. Interea Franciscus Baron cellus, pulsis e Senatoria dignitate Ioanne Ursino,& Petro Columna, ita inscri.

pserat: Franciscus Baroncellus , Scriba Senatus , Dei Gratia Almae Vrbis Tribunus fecundus, ac Rom. Cos. Ad cuius audaciam comprimendam Romam mittitur Nicolaus, qui, Raro Mello interempto , Tribunatum repetiit. Quamquam, im inemor sui, nobilissimam , ac potentissimam Columnensium familiam dum insequitur, e Capitolio fugiens, ab uno ex Sabellis, quorum item familia inter primarias est, simulato in amictu cognitus , obtruncatur. Huic saeculo infausto opportune Aegidius datus, qui in Italiam uenit, ut eam, a Tyrannorum impetu oppressam, in pristinam libertatem uindicaret. Qua in Legatione ita se gessit, ut plane omnium exspectationem uicerit. Etenim omnia opida recepit, quae Tyranni , instigante Bauaro, in Flaminia . Piceno, ac Sancti Petri, ut uocant, Patrimonio occupau

68쪽

c, Drant. Vicatios, quos uidet Ecclesiae Romanae obsequentes, in opidis confirmat: Inter quos fuit Galeotius Malalesta, Guia do Polentanus, & Varranenses. Ordelaphos uero pertinaces

bello biennio persecutus, e Foro Liuij, Foroq. Pompilij, ac Caesena dei jcit. Pacata Flaminia, Aegidius Forum Liui j aerarium esse uoluit earum pecuniarum , quae Auenione missae fuerant , ut Italiae arces repararentur. Quo loco institutiones qua Ldam Vir prudentissimus scripsit, quarum peruetustum exem pIar in membranis inter antiqua ciuium meorum monumenta

legi. His peractis , pace parta Italiae toti, Aegidius, cum maximam uim auri in praesidiorum reparationem contulisset, ac Principes omnes, populosq. ad officium redegisset, anno quincto Legationis suae successorem habuit Arduinum Burgundum, Abbatem Cisterciensem. Abeunte Aegidio, omnia perturbari : Pisani Florentinos uexare, uillas passim incendere, uniuersa diruere. Cum igitur rursus tumultuari coepisset Italia, Aegidius cum summa potestate mittitur, qui cum Lodo uico Gon Zaga , Nicolao Atestino, Francisco Carrario, initis foederibus , Barnabam e proelio, saucium , ac fugientem , amisso filio, ac ducibus ipsius exercitus captis , eli persecutus. Harum rerum praeclare gestarum longe lateq. fama peruagata, ad Aegidium ueniunt Galliae, Angliae, ac Cypri oratores, quibus ille pacem cum Vicecomitibus deprecantibus liberaliter concessit. Rebus feliciter gestis, Urbanus Quinctus, anno quarto sui Pontificatus, cum annos circiter septuaginta in Gallia Sedes fuisset, Romam uenit, quae diuturna parentis absentia,

uitium, ac ruinam traxerat. Pontifici Cornetum usque obuius factus Carillus , ratione q. administrationis suae reddita, liberatus tantae Legationis onere, Viterbium cogitat, ubi, curis solutus, senex generosus conquiesceret. Hinc uix tribus exactis mensibus, ad ueram, aeternam q. in caelis quietem con-

uolat, anno nostrae salutis, ut in historiis Hispanis legimus, Millesimo trecentesimo sexagesimo quarto. Sunt, qui existiment,

Aegi dij ossa in Ecclesia Sancti Martini supra Vituruium in monte Cimino condita esse; sed eo loco deposita, delata postea A si sium ad Sancti Francisci, ubi uiuens sibi sumptuosum sepulcrum construxerat. Monasterium, quod Ecclesiae colla

69쪽

62xet, totius ordinis caput habetur, nec structura toto orbe huiusce ordinis inuenitur, quae hanc superet. Inde suoruma precibus in Hispania ui defertur, tanta celebrit te, ut, cuIparum solutione tributa portitoribus, prouinciae certarent inter

se pietatis officiis. Iacet Toleti Archiepis

70쪽

CAROLUS. SEQVANORUM

AROLUS, Sequanorum dux, Philippo pa

tri succedens, icto foedere una cum Galliae nObilibus, aduersus Gallorum Regem Lodo uiculnVndecimum arma movit . Ingreditur Galliae sines, ac, pluribus in ea castris occupatis, cum indicta esset belli dies, a dextro cornu ita hostem fregit, ut diu fugientem insequeretur. Inde, reuersus eo, unde furore belli se se abstraxerat, alterum suorum alam declinantem adiuuans, licet semel & iterum ab hostibus circumuentus esset,& in gutture uulnus accepisset, ausus est, auctis

copiis, Regem Lutetiam usque insequi. Quem ad locum ubi uenit, haec pollicitus fuisse dicitur: a iacetigalibus libertatem ,& religioni antiqua decora se restituturum. Indignum enim esse aiebat, Francorum Regiam, quae ceteris populis suae exemplum grauitatis, dignitatis q. dedisset, seruitute premi : se facturum , ut Rex principem , patremq. patriae agere assuesceret, utq. animum induceret, patrios mores , institutaq. maiorum colere, atque in primis nobilitatem suis honoribus non fraudare . Et vero Lodo uicus Undecimus, Carolo Septimo, die Sanctae Magdalenae festo, Magduni Biturigum decedente , anno eius saeculi sexagesimo primo Rex salutatus, sacratusque, longe alio, quam quo pater, instituto sibi regnandum arbitratus, sollicitam sibi omnem deinde uitam effecerat . adeo repentina omnis magnae rei mutatio, ipsas persaepe auctoribus oppressis, molesta esse solet. Is in Regno aulicos patris in nullo honore, gratia uehabuit. Toto ferme Regno magistratus, praefecturas, procurationes, munerum functiones, in quibus aliquid di gnitatis, commodi ue foret, repudiatis ueteribus, nouis hominibus demandabat: ueteranis militibus, ductoribusq. Ordinum

exauctoratis. Quod maximo malo illi exsistit. Id uero aliis Principibus exemplo esse debet, qui, si fidem in suis requirunt. a benemeritis militibus postulent; in nouos gratia lente su

repta,

SEARCH

MENU NAVIGATION