Antonii Arnaldi doctoris ... Dissertatio theologica. In qua Augustiniana propositio, defuit Petro gratia sine qua nihil possumus, totius traditionis autoritate confirmatur; ... cum variis Thomisticae scholae sententiis conciliatur; & à peruulgatâ de

발행: 1656년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

41쪽

efficacem. Imδ ipse Nauar reta hanc propositionem , sive DariJ escari atra quid fieri potest, aperte & disertis verbis falsam esse pronunciat, cOD . I9 I II. At quintum, inquit, resfondeturbas duas propositiones non e frene eum lem semsum , scilicet, Homo cum auxilio se sicienti, praeserindendo ab e .ici, ps.s conuemi, ad Deum ct hanc, Homo sine aux dio escari. cum seu Fuscien i potesteonuem ti ad Deum. Nam in prima propositione denotamr quadam abstructio p aecisi ex pane auxil3 Ascientis considerati in natione potentia ad operandum ; ct eum tale auxiliam πρu farris et rationem potentia ab auxilio e uri. st vi ex J imo sit patens of mra, corum in fecundι propositione denotatur quadam abstractio negatiua , cr petr m Am Compositionis, densans quia operatio potest serui de facti me auxiδεο escari, qκοd tamen falsum est.

Ex illis, ni fallor, ad oculum demonstratur, omnibus Thomistis probari hanc sanctorum Patrum sententiam , qua toties sine gratia efficaci nihil fieri posse proscui sun , adeoque eos omnes qui in eius damnationem consenserunt, Sc sanctos Patres & uniuersam S. Thomae damnasse familiam.

ARTICVLVS X.

Eubfm in suὰ precibuου id tantum petere quod non posit 3 neque

tamen a Dam a Deo gratiam terere quam es Pacem. LEgem credenH lex statuat θ' plicandi , inquit Caelest. in ep. ad Gallos.

Nec cum hominibus quisquam sanctius de gratia loqui potest, quam illis verbis quibus tota Ecclesia Deum in precibus suis affatur. Duo vero ex precibus Ecclesiae aperte collisuntur. Primum est, numquam Ecclesiam in precibus suis gratiam illam susticientem, quae det bonorum operum possibilitatem ab effectu seiunctam, a Deo poscere. Vt enim sapienter aduertit August. de gr. Ch. c 21. nan ait Apostolus, Oramus ut posis nihil malis acere, sed ne quid faciatis mali; nec ut possitis bonum facere ; sed bonum faciatis. Qid igitur petimus Ipsam gratiam efficacem qua fit ut velimus, qua

fit ut agamus, ut amemus, ut praecepta impleamus. Poscimus a Deo ut inserat pectoribus nostris amorem sui nominisivi ad se nostras etiam rebelles compellat voluntates , m nostra voluntatis prauitatem frangamus , ct praeceptorum rectitudinem in omnibus adimpleamus i ut det nobis velle ct posse quod praeripit; ut faciat nos suis inhaerere mandatis. Non petit Ecclesia vi infidelis possit credere si voluerit, sed ut velit de credat. Non petit ut quisquam possit non malὸ facere si velit; sed orareum Apostolo ne quid mali faciat. Non agit gratias, quod aliquis praeceptum implere potuerit, potestate ab effectu separata, sed quod impleuerit: non quod conuerti potuerit, sed quod conuersus fit : nec umquam se putat exauditam , nisi cum factum fuerit quod oratur, id est, cum ad fidem vel ad pietatem conuersi fuerint pro quorum conuersione deprecatur. Loquimur, inquit Aug. ep. ro . de ipsis nitiis fidei, eum homines In erant aves ct aduersi, conueruntur ad Deum, ct velle incipiunt quod nol it, ct habere fidem quam non habebant ἔ od ut flat in eis, oratur pro eis, quam mis non oretur ab eis. Cum veris factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur

42쪽

. Alterum est, qui orant nihil aliud a Deo petete , quam ut possint quod

nondum potant. Fideles, inquit Aug. de nat. dc gr. c. b. erantes dicunt: Ne nos inferre in tentationem. Si ad Zρο sibilitas, ut quid rogant ' Quid enim Au K- , ut idem ait c.i8 quam onare ut facias, quod in potestate habeas ρ Et ep. ios. Impetrandν quippe oratis quicquid impetrat euiaeenter Dei donum esse H ndit, ne

A.m, exi timet a ' 'μβbi esse, quod si in Nee te haberetur , non utique poscere-. Vnde libro de dono perseu. c. L. Irriseriam esse petisionem dicit, a Deo

etere quia imo non donante sit in hominis Pressam. Ex quo Concilium Tridentinum Dei praeceptis admoneri nos dicit, ut faciamus quia possum-, ct p

tamus quod non 8 umis . Si ergo iustus in tentatione constitutus habere tantum gratiam sussicientem supponitur, quaero verum ille non orare debeat pro obtinenda gratia effoci. orare non debere nemo nisi impius dicat. Si autem orare debet,

nondum ergo adest positoilitas quam petit : si enim adcst possibilitas , ut quid orat a Non orat ut faciat quod in. potestate habet; id enim stultumeli Auginino. Non orat quod Deo non donante in eius potcstate sit , ne hac oratione Deum irrideat. Non petit quod potest sed quod non potest, ex Concilio Tridentino. Ex hisce .ero duobus catholicae doctrinae capitibus manifestδ sequitur,

esse quidem aliquod posse quod a Deo non postulamus; illud nimirum quod

k voluntate sejunctam est, Ac quod in nobis esse potest, etiamsi nec velimus, nec agamus ι esse tamen aliud posse numquam a voluntate , numquam ab affectu diuulsum . quod Augustinus appellat possibilitatem cum esse trui atque runc possibilitatem esse, quian solemnes Ecclesiae preces expolcant. In his enim precibus a Deo petit, ut videre ρ' simus qua agenda sunt, re qua rectaseant vere valeamus i m sim valeam τι implere praecepta, ut Peccata nostra piam gere valeamus, ut diuina placita majestatis cogitare semper, imum sinceri δ ligere vatiamus. Quam gratiam nisi impetret, se nihil posse testatin. Ex quo. Innocentius I. in Epist. ad Carthag. Conc. eo potissimum nomine Pelagij,

Caelestiique doctrinam se detestari significat, qubd pistinia sua sententia euerterent orationes Ecclesiae, quibus illud adjutorium a Deo poscitur, sinaquo omnes fanm nihil se vene posse testantur. Quod issicax esse & Thom istae

agnoscunt, ut iam vidimuS, & satis ipse Innocentius ostendit, cum paulo post addit i Necesse esse ut quo aAxiliante vincimus , eo sererem non adjκ me

miscamur

Vnde etiam persaepe Augustinus ii siem locis, quibus ostendit ea selum a Deo posci quae non positamus, iisdem inquam locis gratiam essicacem ad

obtinendam illam quae non habetur possibilitatem peti testatur. Multa huius generas proferri possunt : unum hic afferam ex lib. I. op. vltimi in Iul c. 93. --, inquit, ut impediatur ab hσmine omnipotentis ercuncta scientis intentis. Deus enim . sicut homo Dei dixit Ambrosius , quos dignatur vocat , ct quem unis religiosam facis. Conuenit autem Scriptura flerumque hominis volun- rem . ut quod non habet ct NON POTEsT, admonitur sentim , ct ab eo Aquo seunt bona omnia indigens poscat. Vides ea peti quae non possium us. Vide nunc qua gratia possibilitas illa danda sit. Si enim exauditus fuerit in eo quod incere iussi sumul, Ne nos infera. intentationem, procul dubio nulla decipietur influa, nulla cuiuisau viseetur. Quaenam gratia essicax est, si haec non est.

43쪽

pet quam certo & insallibilitet peccatum vitatur cu quis enim, ut ait idem

Aug. l. de bono per s. c.6. in tentat onem non infertur , Hofecto nec in tentatio nem flua mala voluntatis infertur. Et qui in tentarionem sua mala voluntatis non infertur, in nullam prosus infertur, τημsivsve enim tentatur, ut scriptam est, a concupiscentia sua abstractus ct illectas. Vt axiem ei non consentiamus , inquit idem l. 1. de pecc. mer. & rem. cap. 4. deprecamur adjutoriam , dicentes: Et ne nos inferaι in tentatisnem ; ut si forte coeperimus tentari a concupiscentia nostra , adjutorio eius non deseramur , ut in eo P o s S I M V s vincere , ne a

Masamur illecti. Ut ergo rem in pauca contraham, manifestum est, quamdam esse pissubilitatem quae precibus impetratur , quae ab ipsa voluntate numquam s iuncta sit, & proinde non a sussicienti gratia , sed ab essicaci donetur ; de hac qui careat, ut caruit certe Petrus, de illo rectὸ dici carere eum gratia sine qua nihil possumus, cum eo adjutorio careat, sine quo, ut ait Innocentius I. omnes sancti nihil se agere posse testantur. Hic Christianae pietatis sensus sic alte omnium fidelium mentibus Impressus est , ut non aliter loqui vel cum Deo, vel cum hominibus possint. quoties ex affectu potius proprio, quam ex anticipatis opinionib' loquuntur. Indicio erunt illi ipsi Iesultae, qui gratiae essicacis doctrinam sociatis totius ordinis viribus oppugnant : e quibus unus nomine Sanjurius, pietatis fama inter ipsos non postremus, in libro cui titulus cst , De cognitione Dei, oramore Domini nostri Iesu Christi, p. a. l. 3. c. 8. sect. x. ita de humilitate loquitur: Cognoscis humilis quam imbecilla sint vires hominum , qui quantumlibet se ciem

ibos auxiliis instructi sint, NIHIL TAMEN SINE EFFICACIBUS BONI FACERE POSSUNT. En blasphemas, haereticas, impias illas voces in quas passim Iesu itae debacchantur, a celeberrimo Iesulta in eo libro quem maxime ipsi commendant, disertis verbi S expressaS.

ARTICVLVS XI.

Prima Pariis conclusio. Longe plura poterant ex Patribus scholasticis congeri testimonia, ad il- Iam loquendi rationem, Sine gratia e cari nihil boni feri potest, ab omni erroris suspicione vindicandam. Nam si eam quam potui copiam consecratus essem, non iam mihi libellus exiguus, ut institui, sed ingens volumen conficiendum fuisset. Illis tamen quae raptim in hoc scriptum comtuli testimoniis, ista ni fallor conficiuntur. r. Sensum hunc catholicum & orthodoxum esse, sine gratia essicaci nihil bene fieri, neque haec duo componi posse, ut qui ea destitutus sit, bene

tamen operetur.

1. De gratia essicaci recth & catholicὸ dici, sine ea tentationes vinci &superari non posse, cum ita loquantur Scripturae, Pontifices, Concilia, P tres , Scholastici, tota denique Ecclesia. 3. Sententiam his verbis intellectam a Patribus, quaecumque tandem illa sit, non modo orthodoxam esse, sed ad fidem planὰ pertinere, cum in ea situm esse docuerint catholicum illud dogma aduersus Pelagianos ab Ecclesia Diuti eo by Corale

44쪽

definitum , sine gratia Dei nihil boni fieri posse. l

. Duarum istarum sententiarum, Sine gratia nihil possi musi Sc. sine omtia sicari nihil possumus. eumdem plane apud Patres sensum esse, nec alteram ad fidem pertinere posse, quin altera quoque pertineat. .

De quo si quis adhuc ambigat, illud cogitet infinitis pene locis ab illis Patribus qui aduersus Pelagianos&Semipelagianos scripserunt, dictum esse. sine gratia nihil fieri posse; & tamen illis omnibus locis lignificatam esse grariam emeacem. unde alterutrum consequens est, vel illis locis non probari.

sine gratia nihil fieri posse, quod impium & nefarium; vel pariter probari, sine gratia essicaci nihil fieri posse; cum nomine gratiae, essicacem ab illis intellectam esse perspicuum sit. Hoc si quis negare sit ausus, proferat ille vel unum Augustini & eius discipulorum locum, ubi in hoc lapsis naturae statu, gratia sina qua nihil p .mus nomine intelligatur ea quae det tantum posse, non agere. Proferat vel unum locum ubi illa Cnristi verba sine me nihil potestis fare , ad eam gratiam referantur, quae det posse ab omni actu separatum, & de gratia essicaci commode intelligi non possit. Contra vero plus quam sexcenta proferemus ubi haec eadem vel ba, usi similia de gratia essicaci sta manifestEinterpretantur Patres, ut aliter intelligenda esse, nulli, non dicam Molinistae, quid enim illi non audeant, sed Thonustae possint contendere.

Porro cui constiterit hanc locutionem, sine gnatia sicari nihil fieri potest.

non modo innoxiam esse, sed etiam sacram , eiusque sensum ex Patrum sententia haud dubie ad fidem pertinere, non opinor inficias ibit, ut minimum illis verbis significasse Patres haec tria quibus contineri nostrae propositionis sensum docuimus: nempe sine grati atticaci,qua Petrus caruit, non haberi omnia ex parte adjutorii diuini ad agendum necessaria. Σ. Eum qui careat gratia caecaci, carere aliquo adjutorio ad agendum necessario, quod non ex ipsius nutu, sed ex diuina voluntate pendeat. 3. Fieri non posse ut haec duo inter se componantur : Petrus gratia essi aci caret ;&tamen bene agit. Ex illis omnibus duo constare debent. Primum est propositionem meam si verba spectes, veram, catholicam. I heologicam, Patrum & Scripturae verbis expressam esse; si senium, ad ipsa fidei iundamenta pertinere, quippe quae nihil aliud contineat, quam capitale issud dogma contra Pelagianos definitum , sine gratia caecaci nihil bene fieri, siue quod idem est apud Patres, nihil bene fieri posse. Alterum est, eos qui propositionem illam Chrysostomi & Augustini censura inusserunt, & horrenda blasphemiae, haereseos, impietatis nomina in illam contulerunt, utroque nomine Ecclesiae honorem dc fidem graui iniuria violasse. Nam cum ipsi hanc propositionem nullo addito sensu, nulla exceptione damnarint, manifestum est eo sensu ab illis damnatam esse, qui verbis illis exprimi vulgo solet. Illis autem verbis catholicam sententiam ad fidem pertinentem semper a Patribus expressam docuimus. Quid igitur aliud sequitur, quam catholicam de gratia essicaci fidem esse damnatam Nec vero etiamsi sensum non attigissent, illud leue flagitium est,quod Iocutionem a Scriptura usurpatam, a Pontificibus sancitam, a Conciliis consecratam , a Patribus frequentatam, a Scholasticis tritam, a tota Ecclesia in preces astitam, praua interpretatione a quoquam corruptam esse nihil causa. ti, haereticam de blasphemam pronuntiarint. Non enim Scripturae tantum

45쪽

istri necessiaria fertumnes t

inis. AL Mam , aliam sententiam ostingit ab ea quam In napologetici ς expressi, 4 f ' φ-ramplectit - ν'

46쪽

totam Ecclesiam contumeliosus est . quem his Bernardi verbis in Epist. . ad Hugonem refellere satis fuerit: Non quanimus pugnas verborum,nouitates quoqua vocum iuxta Apostolicam doctrinam euitamus. Patrum tantum opponimus sententias ac verba proferimus , ct non nostra 2, nec enim sevientiores sumus quam Patres nostri. Abandet sanὸ in suo sensu qui vult, quantum vult, dummori nos patiatur in Patrum pensitas abundare.

47쪽

DISSERTATIONIS

SECUNDA PARS.

Qua conciliatur illa sanctorum Patrum locutio : Sine gratia es, caci nihil fieri potest, cum istorum nomistarum docisina,

qui gratiam efficacem non ad posse, sed ad velle,

necessariam statuunt. ARTICVLVS I.

Scopus se consuum secundae issius partis aperitur.

HAς propositionis meae defensione, qua sensum eius δc verba in tu

to posui , facile poteram aduersus inimicos esse contentus ; nihil enim praeterea ad me pertinet. Itaque illis merito resistendum putaui, cum disputationem aliis auertere conarentur. Non enim illustrandae veritatis studio, sed calumniandi libidine ducebantur, qui chm me ad nouas quotidie quaestiones pertrahere niterentur, cum alias ex aliis calumnias confingerent, si quando post diuturnam patientiam a me repulsi essent, continuo scribendi me auidum, turbidum quemdam, & inquietum, ac pene seditiosum clamitabant ; quasi rerum omnium ea conuersio facta sit, ut calumniari impune liceat, calumnias refellere non liceat. Ergo illis malo animo varia quaerentibus, aut nihil omnino , aut inuitus certe respondi; optimis vero dc eruditissimis Τheologis ab omni studio contentionis abhorrentibus, solius veritatis amore incensis, libentissime me totum aperio , omnesque meos sensus ipsis cupio esse notissimos. In primis illa Theologis omnibus regula figenda est , Ecclesiasticam v ritatem a duobus tantum fontibus repetendam, Scriptura scilicet& Traditione , qua Pontificum , Conciliorumque decreta , & Patrum sensa conti nentur. Aliorum Theologorum ad hanc normam & sensus & verba expendenda sunt; non autem Scripturae vel Traditionis sententiae dc voces ad vi lius priuati Theologi arbitrium reuocandae. Equidem multlim tribuo scholasticis doctoribus , nec umquam ab hac scientia alienus extiti; sed tamen non sine quadam dedignatione fateor me nonnullos intueri qui scholastic

rum placita Patrum sententiis opponant, cam omnis recentiorum autoritas ex antiquitate petenda sit. Cum igitur illud demonstrauerimus, ac fortasse prolatis omnium Ecclesiae temporum ec scriptorum testimoniis latius alibi ii necesse fuerit, demo

48쪽

straturi simus . hane in omnium animis dc sermonibus impressam sententiam, sine grati ἰ nihil fieri posse, non aliter quam de gratia efficaci ab omnibus Patribus intellectam; superest ut de ea omnes Theologi conuenire, & sentenistias suas ac loquendi modum ad illas accommodare debeant; ne dum ut ipsam quasi priuatis opinionibus suis parum congruentem , damnare vel improb

re audeant.

Sed ut antiquitatis doctrinam inflectere ad scholasticorum sensa aequum non est; sic illud in primis pium, ostendere nihil ab antiquis Patribus primarios scholae Doctores dissidere. Id mihi hac in parte propositum est; ex quani fallor omnes pespicient, in omnium Thom istarum tum antiquorum, tum recentiorum sententia peraeque verum esse, sine gratia efficaci nihil nos posse; nec quicquam interesse ad illius propositionis veritatem, utrum illi gratiam efficacem ad velis solum , an etiam ad posse necessariam statuant ; ad actum primum, vel ad secundum dari fateantur; potentiam proximam Thomisticolensu, siue tantum remotam, non habentibus gratiam efficacem concedant; quod ut praestem, variae mihi Theologorum de gratia essicaci recta sentientium opiniones referendae sunt.

IN primis constans εc perpetua est omnium Thomistarum doctrina.

r. Gratiam efficacem ad omnia pietatis opera , & ad ipsam orati nem necessariam esse per modum adjutorij physice praedeterminantis voluntatem.

2. Certum est apud illos incaci gratiae numquam ita resisti, ut erictum suum non habeat; quam doctrinam ita nuper adulterare conatus est pseudo-Thomista Nicolai ex Dominicana familia , ut diceret gratiam efficacem dici, non quia semper habet effectum, sed quia semper habere potest: adeo illum non mod5 sanctorum Patrum Augustini &Thomae , sed ne sui quidem ordinis , ne omnium quidem eruditorum iudicij pudet , quorum nemo ignorat insignem hanc esse gratiae corruptelam ante haec ternpora inauditam.

gnare ut actu aliquid bene fiat , quia repugnat, inquiunt, ut causa secunda bene agat nisi praemoueatur & praedeterminetur a Deo.

tis humanis, sed ex sola diuina voluntate.

esse tamen nonnulla gratiae diuinae auxilia , quae non omnino voluntatem conuertant, sed bona tantum desideria in anima excitent, quibus non plene consentiatur.

eo effectu ad quem ex natura sua tendunt; non in eo ad quem ex diuina voluntate destinantur. Diuili do by Coostel

49쪽

. Certum est esse in omnibus iustis veram obseruandi mandata pote tiam per gratiam interiorem. 8. Certum est istam potentiam non eiusmodi esse ut complectatur semis per omnia ad agendum prae requisita. Non enim semper habet adjunctam gratiam essicacem sine qua illam in actum prodire repugnat. s. Certum est eos qui plurimum huic potentiae cum sola est tribuunt, talem illam cogitare, qualis est potentia visiva in homine cui vigeant oculi,

sed qui in tenebris constitutus sit: certum est, inquam, non minus esse n cellariam gratiam emcacem iustis qualibet alia potentia instructis , quam necessarium sit lumen oculis valentibus; nec minus repugnare, ut quis sine gratia essicaci bene agat, quam ut sine lumine videat. Ita passim Thomistae recentiores ; Sc illorum princeps AluareΣ, ut mox videbimus. Haec fere inter Thomistas constant Sc unanimi consensu probantur: verum in hoc veluti doctrinae trunco inter se conjuncti, in minutioribus dein inde nascentium inde controuersiarum ramis a se inuicem disjunguntur. . Ergo de ista possibilitate, quam iustis citra gratiam essicacem inesse ce tum est, quidam illorum ita sentiunt, illam esse persectam, completam, proximam in actu primo, non autem in actu secundo. Alij contra ne in actu primo quidem omnino perfectam Sc proximam eam potentiam appellant. Ita Tumel aliique a Ledesma citati. Primi consequenter loquentes, gratiam

emeacem non ad posse, quod completum supponit per sussicientem gratiam, sed ad velle necessariam statuunt. Alij vero per gratiam cssicacem potentiam proximam conferri contendunt, licet in iustis sit semper alia gratia quae posse

remotius conferat.

Rursum Thom istae de natura gratiae illius quae dat posse , inter se dissident. Quidam enim ex illis eam semper actualem esse volunt, ut Aluaris discipuli; alij, ut veteres Thom istae Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis, δd quidam etiam e nostris Censoribus, putant potestatem illam quae iustis nest seclusa cssicaci gratia, per gratiam habitualem ipsis conferri, quamuis saepe etiam iis motibus roboretur, qui consensum persectum non eliciant. 3. De ipsis vocibus aliqua est inter gratiae essicacis patronos disceptatio. Quidam enim vi Lovanienses de Duacentes in Censuris sitis gratiae sussicientis nomon nonnisi essicaci tribuunt ; adeoque negant adesse ullis Christi gratiam quae ad iuste vivendum lassiciat , nisi illis in quibus Deus operatur velle. de facit ut in praeceptis luis ambulent. Non operatur autem , inquiunt, Deus velle in eo qui non vult, nec facis in praeceptu His ambulare eum, qui arihuc bene vella recusat. Non est igitur in eo gratia sus latenter praeparans. Alij verδ lassicientis gratiae nomen alio sensu accipientes, vel gratiae habituali illud tribuunt, vel illis gratiae a inualis motibus qui ad perfectum voluntatis consensum disponunt, sed illum non omnino eniciunt ; ita plerique Thominae recentiores. His positis quetritur utrum in omnium illorum Theolog rum sententia verum sit, sine gratia essicaci nihil fieri posse. Vehementer enim huic sententiae repugnare videntur ij, qui citra gratiam emcacem posse perfectum voluntati tribuunt, nec gratiam essicacem ad posse necessariam ducunt, sed tantum ad velle: de quo quid sentiendum sit, tequentibus articulis inquiremus.

50쪽

ARΤICVLVS III.

Expanitar o soluitur quasio ex duplici acceptione vacu posse

ab Aluare tradita. IN ter omnes Theologos gratiae essicacis assertores eonstat, ut iam vidimus , illam ad omnem bonam voluntatem ita necessariam esse , ut nisi adsit, hoc est, nisi bonam voluntatem in corde hominis operetur, nullus umquam fit in homine bonae voluntatis motus. Idque ab Apostolo his verbis traditum : Dem est qui operatur in vobis er velle π operari. Dum ergo nonnulli ex iis docent gratiam essicacem non ad posse , sed tantum ad velle necessariam esse, siue dare tantum vel , non autem posse, eo tintum sensu id intelligere possunt, quod gratia essicax non det aliquam v lendi virtutem antecedent m ad ipsum velle, dc ab ipso distinctam, ut qui securim ad secandum impellit, non dat securi nouam secandi virtutem,quam ante non haberet, sed eam quae securi iam inerat, ad opus applicat. At v xo numquam illorum Theologorum mens fuit, ante gratiam essicacem ines

se omnia ad volendum de agendum necessaria , cum id contra expresse negent , ut videre est apud Aluarem disp. s. n.I. dc 2. Sc Nauarretam Tom. a. Controu. Ist. S. I. ac caeteros Thom istas. Neque aliter sentire possunt, cum gratiam essicacem ad volendum re agendum necessariam statuant.

Si ergo vox illa posse non p . sola interna agendi virtute sumatur , sed

pro complexu omnium tum causarum tum conditionum quae ad agendum

necessario ptaerequiruntur , tunc nihil repugnabit ut sine aliquo habeatur posse primo sensu, quia habetur agendi virtus, sine quo tamen non habetur pose secundo sensu, quia non habentur omnia ad agendum necessario prae- requisita , ut cui vigent oculi, potest utique videre propter internam vide di potentiam , idem tamen dicitur non posse videre propter absentiam luminis ad videndum necessarij. Nec vero nobis ad arbitrium excogitata est duplex illa vocis posse significatio, sed ab ipsis Thomistis cognita dc explanata. Qua de re locus illustris est apud Al rem disp. 79. n. 2. Supponendum est. inquit, cum Cajetano, Fem retensis Medina, quod dupliciter intelligitur liberum arbitrium posse per aliquod auxilium producere aliquem actum. Primo modo absolute ct simpliciter, hoe est sina addire, sicin cum asserimu hominem perpotentiam vi am posse videre i quia viidelicet quantum est ex parte potentia, per quam constituitur in actu primo ad viadendum , non requiritur ut veri dicatur P λ videre , quia superadu eur illi alia qua alia potentia aut virtus tribuens in astu primo ipsum posse videre i quamuis mitra potentiam vi am alia plura requirantur ut quis actu videat. Vnde ex se Ia puentia non potest inferri usus seu operatio illius in actu exemito. Et in hoc sensu asserendum est per aaxilium sussciens vere posse bomiuem operari actis i tam , comparatione cuias dicitur sussciens , etiamsi numquam sit operaturus , nisi Deus auxilio esseari e ciae ut illud posse reducatur ad actum sereundum. Secu smodo id potest intelligi de principis, siue auxilio, quo potest eo uia operari, ita videlicet ut non sol m babeat quis principium quo νοὸ possu operari, sed etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION