Opuscula academica seorsim olim edita nunc recognita in unum volumen collegit

발행: 1806년

분량: 440페이지

출처: archive.org

분류: 철학

181쪽

VIII.

MORES SOCRATIS,

E XENOPHONTIS MEMORABILIB

Pa rcipuo quodam amore illoriim XENOPHONTII Com.

mentariorum captus, quibus Memorabilia Meraris continentur ex his ipsis commode seligi posse argumentum te taminis philosophici, quod mihi hoc tempore conscribendum erat, putavi. Quorum commentariorum pars ea, quae ad dogmata Socratis de divino umine maxime spectat, quum esset ab amico, qui simillimum consilium ceperat, occupata; ego admorum habitum memorabilis huius viri ex eiusdem Xenophontei libelli praescripto adum-hrandum rationes meas conserens, aeque amplam messem ex eodem agro laturus mihi videbar. Et grave quidem,

quod mihi imposui, onus esse, quodque a iuvenili max,

I Ut superio Commentatio De Theolo a Socratis se haee da eiusdem Meraris Moribus, nostro quidem ductuin moderamine, sed adhibito proprio quodam studio ab eo Iuvene ita matur morte interim vivis erepto conscripta est qui eam olim nostro sub praesidio in publico Eruditorum consessu defendit;

182쪽

MORES SOCRATIS. 36s

me abhorreat imperitia, mox sentire coepi sed cogitans, absolutum omnibus numeris opus ab hac aetate nec sequiri magnopere nec exspectari, fretus hac fiducia . vires saltem meas in hoc genere tentare, Qquae inprimis in charactere Socratis eminerent quasi lineae, eas quoad possem , explicare in luce quadam ponere mecum eo ititui. Et primum quidem Socratis in Deum pietas memoratu digna mihi visa est tum singulare, quod in eo filii. fia ratem homirium promovendi stadium, cum generoso privatae utilitatis neglectu coniunctum, exposui; denique de animi eius fortitudine ipse con Lantia verba facienda existis

mavi.

183쪽

De Socratis in Deum pietate.

S. I. Demonstratur putas Socratis.

Socst Tis in Deum pietatem qui rite diiudicare velit, id

agere debet, ut ad aetatis, qua ille vixit, hominumque. inter quos vitam egit, religionem moresque & opiniones studiose seduloque mentem convertat ne, dum iudicium de Atheniensis civis pietate ferre conatur, suos sensus, suam religionem in illa tempora imprudens transferat. Hanc mihi legem scribens, proxime ita arbitrabar ad iudicii ali. quam aequitatem me accedere posse. Cum vero Graecorum animis, sicut aliorum antiquorum populorum, inveterata esset plurium Deorum opinio rituumque ad rei gionem eorum spectantium ea suerit ratio, ut religionem ipsam in iis servandis contineri vulgo omnes temere per suasum haberent haudquaqnam tamen Socrates eodem hoc, quo caeteri, morbo aegrotasse existimari debet. Quamvis enim ipse cum populo patrios sequeretur ritus legibus civiratis pie se submittens. animum tamen a vulgi persuasione longe alienum habuisse, si omnino eius sentiendi vivendique rationem consideremus, admodum fit probabile. Sicuti vero in universo populo notionum earum habitus, quas de supremo umine menti insormavit, magnam vim in cultum externum exserit, ita ut ab ipsarum notionum ratione cultus divinus non possit non colorem alliquem ducere; sic etiam in singulis hominibus Dei colendi modus ab ipsa notionum, quas unusquisque sibi fingit, ratione pendet. Nunc, si Socratem audimus divinum Numen ita sibi cogitasse, ut ante eum nemo alius

philosophorum scilicet, esse mentem a materiae concretione XEN. Mem Iocr. I. v r. IV 44 6. cf. Cic. de Leg. II. 6.

184쪽

SOCRATIS

seianrum , nives mereaIGem, omnipotentem, bonam, pientem , providam , ubivis praesentem , omniscιam , invisiestim, unam denique sui generis aque singularem a cum tali u- minis notione non constare posse videtur cultus Dei in iis rebus unice positus, quae sensuum tantum adsectione continentur immo vero, firmiter persualum lauta Socrati, Deum in quolibet eius devenerandi modo non ad res externas, sed ad internum mentis habitum respicere satis

atque abunde si rationem spectamus quam in precam do sacrificandoque secutus est 3 adparet. In quibus autem rebus praestantillimum summi uminis cultum posuerit, cum ex his ipsis, quae iam dixi, colligi potest tum vero potissimum ex universo vitae eius instituto. Non emmulis solum ritibus ad quos servandos humanae leges civem quemque adstringunt, erga Deum contineri ossicia iudicavit; sed omne vitae spatium supremi Numinis venerationem & cultum debere spirare, in animum firmiter induxerat. 4 Itaque cuncta animi nostri consilia, omnem btae actum ad Dei nutum voluntatemque & exemplar esse reserendum prava fugienda, utpote a divina natura abhor-llentia pulcris, bona, honesta quae sunt, quoniam divinae naturae respondeant, sectanda esse censuit omninoque homines, qui ad perficiendam naturam suam sensim sensimque procedere, si modo id agere velim, queant, in cunctis actionibus suis Deum imitari debere, qui in omni

rerum creatarum universitate vestigia consilii ad commi nem omnium naturarum sentientium utilitatem directi operibus suis impressisse cernatur, neque quidquam frustra omnique usu carens in hoc mundi quasi theatro exsistere voluerit 3 Simili communis omnium utilitatis studio du.

Vide Dissertationem, quae inscribitur, Theologia Soeratis ex Xenoph. excerpta, ab amico meo AUFsCHLAGER nupoa publico examini suhiectam ubi Xenophonteis testimoniis suffii, tam domustam socratis de Deo invenies. Mem Socr. I. 3, a. 3. Mem. Soer. I. 3, 3. 29. v. l. 34 4

imem Socr. IV. 3, 17.

185쪽

estus Socrates pietatem suam ita exprimere studuit , ut non eo contentus, ut vitam ab omni vitiositate alienam e

ram Deo ipse viveret, ad altiora progressus sit, atque in civium suorum salutem quantumcumque posset emolumenti effundere secum constituerit 3 Neque vero medias inter invidiaera calumniarum insidias a vitae, quod i nebat, instituto abductum esse videmus; sed fiduciae plenus in Eum . cuius caussam constanter tuebatur, ad moristem se protrahi potius quam ab his vivendi rationibus in transversum abripi passus est. Hoc vero illud est quod maxime spectatam Socratis in Deum pietatem testatur. quodque summam voluntatis eius propensionem ad id quod Deo gratum acceptumque videretur, indicat. Ipse enim cum morti iam esset vicinus Deo placitum esse ut ex hac vita iam discederet, hilari fronte adfirmabat. Atque hanc Socratis in summum umen submistionem, praecipuam esse in eius charactere lineam, quae caeteris c lorem ac robur, , ut ita dicam, directionem praebuerit, his argumentis propositis, nemo facile tantias ibit. S. II. Uponestur iis , qui ob ultum rituum patriorum

Socratem vituperant.

sunt tamen, qui Socratem vel superstitionis vel pravae simulationis reum hoc nomine agant vituperentque, quod avitum Deorum cultum in omnibus rebus secutus, modo Neptuni, modo Iovis, modo Vulcani altaribus thura o tulerit, auspiciis quoque usus sit caeterisque ritibus ad divinationem pertinentibus, atque amicis etiam, idem ut facerent, uerit auctor. 3 At hi primum hoc considerent velim . philosophum nostrum, si illis ritibus supersedere, civesque suos, quibus mos iste a teneris veluti insitus erat, subito ab iisdem avocare esset ausus brevi comm

a Mem. Soer. I. 6, 14. IV. 3, 1. Addet tirae mox Cap. II. a nobis

afferuntur.

186쪽

SOCRATIS. 69

ne omnium odium in se cumulaturum, quinin in atheismi haud dubiam suspicionem incursurum lauta quo bonae inter populares suos existimationis naufragio facto, e lanis capitis supplicium vel exsilii poenam per aliquod rempus effugisset, tamen doctrinae eius salubritas omnis

eiusque erat perit urus Oeterum non video, cura

Prehensione magnopere dignus videri debeat is, qui, ut Probi obtemperantisque civis absolvat nomen , patrios ritus atque instituta in quacumque re sequitur , modo illane obscoena sint decoroque repugnantia, neve morum Corruptelam proxime post se trahant. Itaque, cum Socratem ritus istos ad patriam religionem pertinentes non intempestive ac praepropere abiecisse videmus, tantum abesse mihi videtur, ut ob id vituperari debeat, ut pro Banda potius sit aequitas animi eius atque moderatio; qua ductus, probi civis instar, patriae institutis & ipse se su iecit, Malios, ut eadem servarent, exhortatus est. Neque ero minus laudanda hic venit, quae ex eodem instituto elucet, haud vulgaris eiusdem prudenti quippe qua, non tam exteriorum rituum ratione primum habita, quam aptioribus ante omnia de divino Numine notionibus divulgatis civium suorum ingenia institui, animosque emendari debere, atque ita demum paulatim abusuum religi forum ineptias optime ab illis cognosci posse, praeclare perspexit. Quamobrem ad servanda quidem cultus ext rioris instituta interim suo etiam exemplo invitans alios

excitavit meliorem vero sanioremque Dei cognitionem,

qua quid in vulgari eorum cultu superstitiosum in prumque inesset, per se ipsi sensim sensimque intelligerent, cum civibus suis communicare, id potissimum operam navavit. 44 Sunt ero, qui ex hae maxime ratione Socratem superstitioni deditum suisse asserant; quoniam, ut PLATO sub finem Phaedorus narrat, in extremo etiam vitae spiritu Aeseulvio alium δε δε- Mnedixisse sertur. Quod quidem serio pronuntiasse socratem non existimabit is, qua irondeam enis loquendi rationem cognitam

187쪽

S. III mne fortis eius eum hominibus onversandi propensio, simulque disciplinae morasis tradendae methodus, qua usu est Socrates, ex catur. Quod delibavimus tantum in praecedenti capite S eratis flagrans utilitatis disseminandae studium, iam paulo adcuratius evolvamus quamque vim essicaciam ina minum vitam exseruerit, nunc pandamus. Illud Vero ta tum in hoc viro fuisse accepimus, ut posthabitis omni-hus privatae commoditatis rationibus, id unice secutus sit, eo nervos omnes animi ingeniique intenderit, totiusque vitae institutum, actionem ad hoc retulerit, ut ciaves suos in eis rebus, quae maximi momenti essent hominibus, sapientiores, meliores, beatioresque redderet. atque adeo verae hominum saltatis, firmissimaeque es, nestissimae elicitatis semina tam in eorum quibuscum vixit, quam in suturarum aetatum usum fructumque, pamgeret Qui quidem generosus animi impetus eo mihi videtur venerabilior, quo magis considero, hunc potissimum praeclararum, quas gessit, rerum actuosaeque, quam vivebat, vitae tamquam sontem exstitisse. Hinc enim nequens & perpetua sere eius cum hominibus consuetu-

habet; quin potius eum multis veterum ac recentiorum ita aecipiendum esse istum sermonem consentiet, ut Socratcs, qui saepius animum nostrum, quamdiu in corpore moretur, aegrotare dixerat, sub Aesculapio valetudinem intellexerit, adeoquet ex diuturno se eonvaluisse morbo hac ratione significaverit. mn Mer. I. a , 6 . 6 i. I. 3. I. I. 6, 4. S. Ill to. IV. 1 I. Et quavis occasione monet Xenophon, in omnibus rebus quoquo modo utilem se civibus suis iamiliaribusque praestitisse racvetae eorum saluti consuluisse, ita ut Socratis consuetudine nihil utilius, nihil tructuosius esse posset quippe qui iocando non minus, quam serio loquendo, constanter prodesse studuerit eis

qui in eo versabaiuluet.

188쪽

do qua tantopere gavisus est, ut numquam non in pro- Patolo versaretur Mane ambulationes publkas fi J gymnasia, forum requentare consueverat pariterque rei, quo diei spatio in ea loca se conserebat, ubi plurimi co venturi erant a Itaque non in scholae umbris delitescere necessarium publico doctori duxit qualem umbratilem vitam, qui eum secuti sunt, moralium disciplinarum magus ri egerunt sed in maxima celebritate, in media reip. iace ei inprimis vivendum existimavit, qui in hominum moribus formandis castigandisque studium omne curamque collocare vellet. Quamobrem non tam domum suam invitare discipulos, vel publicam scholam certo loco deisnnitisque horis aperire Socrates voluit quam ipse ob bviam ire hominibus, civium officinas ingredi publicis interesse conventibus, in media hominum vita versari. Quo ex instituto, cum multa alia, tum haec praesertim enata sunt commoda primum quidem, ut ad ipsius, qui meliores vitae rationes docere solebat, exemplum omnium in luce positum sequendum stimularentur ii qui se disciplinae eius tradidissent tum vero, ut non systematis forma in dulam hanc disciplinam ediscere homines cogerentur; sed ut in ipso vitae actu, quacumque de re ageretur, ad rectum ferendum iudicium instituerentur si quid errat sent, meliora docerentur; si quid deliquissent, admonerentur; si quid iacto esset opus, ad honestissima & sortissima qua que hortatorem haberent; si consilii esset inopia, prudentia regerentur, non supercilios magistri, sed intelligentis amici, ad captum cuiusvis ad id quod rationes cuiu que poscerent, comiter sese adcommodantis. Nempe hanc doctrinae moralis tradendae viam & rationem, quae me-I Nisi fortasse, quos Xenophon l. e. dicit, cholae

publieae notius, studiosorum hominum coetus, quam amburationes intelligi debent qua de notione voeabulo huic su

tecta eum in Notis ad Cebetis Tabulam, cap. 3. U. 30 sq. Lipsae ins . dixi, tum in Aniuindv. ad Athenaei lib. Iu. P. O3. d. Ia vim Socr. I. I, o

189쪽

diae hominum vitae rebusque agendis sese insinuaret, optiomam esse & efficacissimam. Parens ille huius philosophiae quae Vuae Philosophia recte nominatur, praeclare inte texerat. Denique idem illud, quod dico institutum Mincratis hoc habebat commodum murime praetereundum. ut licet omnibus aeque, quoad fieri posset, prodesse st

deret, tamen ea ratione opportunitatem nancisceretur, ex omni numero iuvenum eos cognoscendi. in eorum prae caeteris familiaritatem sese insnuandi, quorum ex ingeniis ad virtutem, ad prudentiam, ad moderationem

formandis plurimum ructuum perceptura erupublica in

deretur.

S. IV. Hine omnium seMaiarum disseisium magis quam

Eidem generoso studio illud tribuo, quod operam issam. quam in tractandis excutiendisque quaestionibus de Un, versi origine, de caussis quibus res quaeque continerentur, inuae sunt huius generis alia, philosophi istius aditatis magna cum contentione consumere consueverant.

contemserit ipse, & alios a dissicilibus istis nugis au caverit. Scilicet noster veri nominis Philosophus, qui divino hoc semper agrabat ardore, ea tantum, quae vi tae hominum aliquam conserrent utilitatem, sectandi, posthabitis iis quorum nullus ad vitae cultum redire fructus potest cum statim, quam parum commodi hominibus praestare posset quaestionum illarum iactatio qualis nimirum tum temporis maxime vigebat, quamque inane &conditioni naturae humanae minime adcommodatum esset illud studium, intellexisset; a omnes cogitationesin consilia ab his rebus avertit, omnibusque auctor iuit, ut aetatem suam in scientia extra humani ingenii aptum Posita, nihil ad vitam hominum pertinente, ne contererent. Qua quidem re effici non potest, ut scientiarum ad naturae eo

190쪽

gnitionem pertinentium, quarum utique non erat rudis, contemtor omnino fuerit Socrates, quemadmodum falso nonnulli sibi persuaserunt. Illud unum prudens voluit philosophus, ut non in vanas sterilesque rus casias indagationes iubtilitates sese implicarent; sed, quantum in quaque earum scientiarum, quae per ea tempora a Sophiactis iactabantur, inesset, unde in hominum vitam emoluismenii aliquid derivari posset, tantum ex quaque eligere addiscereque, prout res ferret, conniterentur. Neque,ero haec generatim solum atque summatim ita praecipere suis consueverat verum saepe multumquem sedulo id egit, ut per singula scientiarum genera, quis esset cuiusvis finis atque modus, quis usus ad vitam sive domesticam sive civilem rectius instituendam, quaenam contra quaestiones ita ab usu vitae remotae essent, vel per se inanes, ut otio abuti censendi sint qui his iactandis tractandisque tempus terant, doceret suos, is iustum rerum selectum faciendum eos exercitaret. 4 Quarum vero rerum ipse minus erat peritus, quas tamen usum aliquem conferre vitae hominum censuit, ad has perdiscendas ami- eos suos illis magistris, qui eas probe callerent, tradebat; ssecus nimirum atque illi talsi nominis phil sophi, qui suo magis quaestu Qvanae gloriae, quam discipulorum ut, litati servientes, omnia se scire profitebantur.

V. Hine erpetua humanarim rerum ommendast. Cum itaque caeteras omnes scientias artesque per se non tantum valere Socrates perspiceret, ut ad vitam hominum meliorem beatioremque reddendam satis suppediatare praesidii possent ad hanc potissimum doctrinam, qua omnis ratio honesti, Mometorum, totiusque vitae hum me institutio, adeoque hominum persectio Melicitas cootinetur, studium omne suum contulit. inc, proprium

SEARCH

MENU NAVIGATION