장음표시 사용
111쪽
summum Deum , ac verum credidit, qui sit essentia ipsa divina . Dii autem unum Deum intres proprietates , seu personas distinguit, vel sibi praestigias facit, vel necessario unius Dei substantiam dividit , atque discerpit inquit Gentilis Prothesi io. Hunc vero Deum essentiatorem aiebat esse Filii ac Spiritus sancti, qui
longe illo minores erant. Quippe unum Deum et Filium ejus duas esse ejusdem naturae substanistias intelligentes , idest, duos aeternos Spiritus consubstantiales , congruo gradu, ordine, et proprietate distinctos r ita tamen ut solus Pater sit immensae substantiae r Filius vero Spiritus sit ex Deo ineffabiliter genitus, paterna voluntatis exeiscutor , ac pro generationis modulo eircumscriptus , ut ait Prothesi a I. et 23. Gentilis iste , urgente Calvino , Genevae in carcerem detrusus est , ubi metu supplicii perfidiam abiuravit , ac Fide iureiurando data , se iniussu Senatus urbe non egressurum , clam nihilominus eVast, Arianamque haeresim per Galliam V Gemmaniam , & Poloniam ubique sparsit. Demum apud Bernam in Helvetiis comprehensus, campitali poena merito affectus est . iisdem temporibus foetuit Michael Servetus Hispanus, qui in libris quos de erroribus Trinitatis inscripsit, cum Sabelliani simum , tum, Arianismum instaurare aggressus est . Personas enimvero divinas , externas tantum ideas e Dis voluit, quae vere non subsistant in essentia
Dei. Chri lium vero alia ratione Dei Filium esse negavit , nisi quatenus in utero Virginis ge
112쪽
ADvERsiis ARIANos snitus est ex Spiritu sancto. Effutiit praeterea nomen hoc Filius in sacris Litteris proprie tribui hominis Filio , nec ullum in Evangeliis
posse inveniri locum , in quo ponatur ea UOX , Filius , quae non accipiatur pro hominis Filio. Ista constant tum ex Calvino lib. I. Institutio- num c. I 3. et lib. 2. c. I 4. et in libro vfutationis errorum Seroeti: Tum ex ipsius Serveti res. ponsione ad Articulos Calvini. Ceterum Servetus ille Genevae comprehensus, auctore Calvino , & coniectus in vincula , vivus incendio traditus est, anno Christi Servetum secuti sunt Georgius Blandrata,
Paulus Alciatus, Franciscus David, aliique Poloni ac Transylvani Ministri: quos inter maius Ibi nomen fecit Faustus Socinus , qui Georgii Blandrate Archiatri Stephani Polonie Regis ope& auctoritate fretus, in eodem regno Cerinthianae, Sabellianae, Paulinianae, Arianae, Photinianae haereseos patrocinium suscepit. Harum enim omnium haereseon colluvies est Socianiana , cui nomen dedit Socinus , & quae nunc
per Poloniam ac Transylvaniam immaniter grassatur . Contendunt itaque Sociniani , unicum Isingularem esse , non essentia solum, sed etiam Persena , Deum verum ac summum qui est Pater Domini nostri Iesu Christi. Christum vero
nulla alia praeterquam humana constantem natura , Filium Dei nominari ob unctionem graistiae , ob Dei inhabitationem , ob excellentem functionis dignitatem ac muneris , quod ei a
113쪽
6 Da Div INITATE UERBImu Deo iniunctum est , ut hominum apud ipsum Mediator esseti proindeque falsia esse Omnia , quae de sempiterna generatione Verbi ex Patris substantia , deque eius incarnatione , in Ecclesia docentur , & a tot retro faeculis praedicata sunt: vel certe figura quadam , & tmpo dicta esse . Hanc haerelim cum Ariana , sequenti propositione expugnabimus.
.inianos , Arianisque pejores socinianos , Fialium Dei verum esse Deum , Patri consubstantialem O coaeternum , impie negantes , Scria
plura sacra O Traditio , ad 2 sicani usque Concilii tempus , ct inde usque ad nos prop gnata refellit. ΡRima pars probatur . Ille quem nomen ,
nativitas , natura , potestas, professio , verum esse Deum demonstrant, verus Deus est , Patrique consubstantialis ac coaeternus rAtqui Filium Dei Dominum nostrum Jesium Christum , Deum esse nomine , nativitate , u tura , potestate , professione , ex Scripturis demonstratur, ut ait S. Hilarius lib. . de Trinit te . Igitur Filius Dei verus Deus est Patri consubstantialis & coaeternus. Probatur prima pars minoris , ex illo Evangelii S. Joannis initio : In principio erat Verbum, O Verbum erat apud Deum , in Deus orat Verbum . . . omnia per ipsum facta sunt . . 6 O '
114쪽
illum aperte Deum praedicat quem a Patre toto illo capite discernit, quemque apud Deum fuisse dicit. Et ipsa vox, erat, quae tempus definitum non exprimit, ab aeterno productum. fuisse demonstrat, & illum ipsum qui carnem induit Deum esse . Quem locum contra Arianos urgent S. Athanasius Oratione 4. pag. aTῖ. ct Hilarius lib. . de Trinitate , & S. Cyrillus, lib. ' a. Thesauri, S. Ambrosius , lib. r. de Fide ad Gratianum cap. s. S. Basilius Homilia I s. in principium 'oannis , & in libris contra Euno mium , S. Gregorius Nysienus lib. g. contra eumdem Haereticum , S. Gregorius Nagianzenus Oratione 49. R S. Augustinus lib. I. de Trinitate cap. 6. Notat vero S. Ilarius simplicem esse hoc in loco Dei Verbi nuncupationem, dc quae careat offendiculo adiectionss alienae. Nouebi, inquit, hie deputatae aut assumpta nuncupationis relicta suspicio, ut ei quod Deus est , non ex natura sit nomen . Respice ad ceteras aut deputati vas , aut assumptivas appellationes. Ad Mosem dictum si Dedi te Deum Pharaonis . Sed numquid non adjecta nominis caussa est cum dicitur , Deum Pharaonis φ aut numquid Dei naturam ei intulit, o non potius in eum qui metu
ret, terrorem', eum dracones magicos draco musimox virga manens devorat; cum Onombam squam immiferat, abigit; cum grandinem pote-Rate qua evocaverat , avertit; cum locustas ea virtute qua invexerat, repulit: cum in or
tionibus ejus Magi confitentum digitum Dei es
115쪽
ρ ρ Sie in ses Pharaoni Deus datus est , dum timetur, dum oratur, dum punit, dum in detur . Et aliud est Deum dari, aliud est Deum esse. In Pharaonem enim Deus datus este ceterum non ei est natura , O nomen ut Deus sit . Memini quoque O alterius nuncupationis , ubi dicitur e Ego dixi, Dii estis . Sed in eo indutati nominis Muscatio est. Et uti refertur, Ego dixi , loquentis est potius sermo quam rei nomen di quia rei nomen intelligentiam rei asseri , ceterum voluntas appellationis ex alio est. Et ubi se nuncupationis auctor ostendit, ibi per fer monem auctoris est nuncupatio , uon naturale nomen in genere. At vero hic Verbum Deus esse res existit in Verbo , Verbi res enuntiatur in nomine . Verbi enim appellatio in Dei Filio de Sacramento nativitatis est. Dices non possis colligi hoc ex loco Vembum a S. Joanne vocatum fuisse Deum I siquidem in quibusdam Codicibus interpunctio post haec verba , O Deus erat, legebatur , sicque tota afferebatur sententiar In principio erat Verbum , O Verbum erat apud Deum , O Deus erat. Sequentia vero ad aliam sententiam pertinebant , quae sic exprimebatur : Verbum hoc erat apud Deum . Respondeo , hanc interpunctionem habuisse quosdam tantum Codices ab Arianis de-Pravatos , ut colligitur ex S. Augultino lib. I. de Doctrina Christiana , cap. 2. Perperam autem fuisse transpositam , luce meridiana clarius est. Quorsum enim dixisset Evangelista r i
116쪽
Deus erat, qua de re ambigebat nemo p Prae sertim cum iam dixisset: Et Verbum erat apud Deum qua enim ratione apud Deum esse poterat , si Deus non erat p. Dices r Nomen Dei Graece articulum emphaticum non habere , quemadmodum habet in membro praecedenti , cum pro Patreponitur ; itaque Patrem quidem verum es Deum , qui adiuncto articulo dicatur . Filium non vere , qui sine articulo εω quasi minor quidam Deus appelletur . Resp. huic Arianorum obiectioni, cui origenes etiam suffragatur, negando consequens. Nam & Pater aeternus oti. sine articulo intemdum appellatur, ad Romanos I. N. 7. & hoc ipso Ioannis cap. v. 6. aliisque compluribus in locis. Contra vero Filius . ειο. cum articulo quandoque vocatur, ut ad Romanos 9. v. s.
ut observat S. Chrysostomus Homil. 3. in Ioannem . inam autem ob rem Evangelista hoc loco articulum non addiderit, ex linguae Graecae proprietate rationem reddit Maldonatus: quod nempe non soleat in praedicato , sed in subiecto articulus poni. Itaque non potuit dicere , ο λο ς ὼ ἰ θεος, cum nomen Verbi sit subisjectum , nomen Dei praedicatum . Eadem prima pars minoris probatur ex illis verbis, quibus Sanctus Thomas Christum post resurrectionem ex contactu cicatricum agnitum compellat ; Dorvinus meus, oe Deus meus. Quae verba nedum Christus non reprohendit i sed vehementer approbat . Hunc t
117쪽
cum urgent s. Athanasius Oratione 3. contra
Arianos pag.ao & S. Hilarius lib.7. de Trinitate lib. 32. Thesauri . Et quidem Hilarius observat, non late honoris esse nomen , sed nat ra confessionem ; Ιdemque Christum docuisse , cum dixit: Iuia vidisti me , credidisti: beati qui non viderunt, O crediderunt. Ex quo sic colligit S. Hilarius r Anne ergo nomen Dei, non natura res existimabitur , eum professio nominis fidem natura credita sit sequuta Z Nam utique' religiosus Filius , O qui non voluntatem suam, sed ejus qui se miserat, faceret, O qui non bonorem suum , sed ejus a quo venerat, quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset, ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur; sed verae , in Apostolicae fidei osterium consimmans , O natura in se paterna nomea agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem a mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent. Ex hac igitur S. Thomae confessione , evidens est Dei nomen Christo convenire , nec honoris tantum caussa ipsi deferri , sed ad naturae significationem , fideique professionem . g. Idem probatur ex Epistola r. Canonica Sancti Joannis v. i6. In hoc inquit) cognovimus Garitatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit. Vides illum ipsum appellari Deum , qui pro nobis mortuus est. Hic autem est Christus Dei Filius di huic igitur Dei nomen a dilecto Discipulo tribuitur. Et cap. S. V.2Oω
118쪽
ADvllasus ARIANos . r 1σ dedit nobis fensum , ut cognoscamus Uerum Deum , O simus in vero Filio ejus. Hic est
verus Deus, in vita aeterna .inem locum adversus Arianos urgent Sa ctus Hilarius lib. 6. de Trinitate, pag. ἶ6. Cyrillus initio Dialogi 4. de Sancta Trinitate, Sanctus Augustinus libr. r. de Trinitate , capit. I.
Quamobrem temere Erasimus haec verba , Hic est verus Deus , ad Patrem referenda esse conis tendit . Certe pronomen demonstrativum illam potius personam demonstrat, cui proxime adiunctum est , quam remotam . Pronomen autem , hic , in testimonio mox laudato S. Joaanis, proxime adsungitur Filio , demonstrat ita. que Filium esse verum Deum . 4. Idein probatur ex Actuum cap. 2O. v. aliubi S. Paulus Maiores natu Ecclesita sic alloquitur r ostendite vobis in universo Tregi , is quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere E clesiam Dei, quam acquisivis sanguine Do . Ex quibus sic colligo . Qiii redemit Ecclesiam fana guine suo , Deus est. Atqui Filius Dei Christus Dominus Ecclesiam redemit sanguine suo et Filius igitur Dei Christus Iesius verus Deus est.
s. Idem probatur ex Epistola ad Romanoς cap. 9. Vers. s. Iuorum Patres , O ex quibus est Christus secundum carnem , qui est super omnia Deus benedictus in saecula . AI-θεος εἰ . ino in loco vocem Deus , irreptiliam esse Erasmus temere suspicatur, propter quod a Beza merito vapulat, ac vetustissimorum Codicum consensu refellitur, necnon antiquo - Α 6 ruri
119쪽
ia Da DIvIMITATE UEREIrum Patrum auctoritate , qui & istud S. Pauli testimonium iisdem verbis laudant, & ad Filium Dei referunt. Hos satis sit appellasse , nimirum S. Irenaeum lib. 3. cap. I 8. Tertullianum lib. contra Praxeam, cap. I 3. & IS. S. Cyprianum lib. a. Τestimon. contra Iudaeos et Athana- sum orationibus a. & s. Contra Arianos, Gregoriuin Nyssenum lib. Io. Contra Eunomium ,
Hilarium lib. . R Sanctum Ambrosium lib. de Fide , cap. 6. Cyrillum lib. I. Thesauri , Augustinum lib. a. de Trinitate cap.I 3. Sc. Ap solus igitur Christum non solum Deum, sed
super omnia Deum nominavit . Non convenit
igitur soli Patri ut sit summus Deus, sed Filius
est idem summus & super omnia Deus cum Pa tre . Huic testimonio penitus conssinat alter i cus ex Epili. ad Titum cap. a. vers.II. Exp
ctantes beatam spem , O adventum gloria Magni Dei, O Salvatoris nostri 'esu Christi, qui dedit semetipsum pro nobis. Quibus verbis Christus non utcumque Deus, sicut veteres Ariani fatebantur , conceduntque ultro Sociniani, sed magnus Deus, quod Patris proprium esse impie eontendunt , significatur. Hoc testimonio adversus Arianos pugnat S. Athanasus lib. De communi essentia Patris O Filii, pag. 389. Ac cedit, quod r. Corinth. g. v. 8. Chrissus Domisnas Gloriae ab Apostolo praedicatur. Iuam ne mo principum hujus saeculi eo novit. Si enim c Movissent, numquam Dominum gloriae cruci
120쪽
ADvgRsus ARIANOS . I braeos, ubi Apostolus Christum Angelis longe
praestantiorem esse ostendit, quod Filius sit . ac Deus, ad idque Psalmorum testimonia adducit . , , Tanto melior, inquit, Angelis effectus, ,, quanto differentius prae illis nomen heredit , , vit. Cui enim dixit aliquando Angelorum, is Filius meus es tu, ego hodie genui te ... ,, Et cum iterum introducit primogenitum iu, , orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnesis Angeli Dei . Et ad Angelos quidem dicit rini facit Angelos suos Spiritus, & Mini-
stros suos flammam ignis. Ad Filium autem: ,, Τhronus tuus Deus in Leculum faeculi: virgas, aequitatis, virga regni tui, &c. Et cap. 3. Christum Moysi anteponendum esse docet, tamquam Deum famulo , & architectum domui; Amplioris enim gloriae, inquit, iste prae Moyse dignus est habitus : quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam . Omnis namque domus fabricatur ab aliquo . aeui autem omnia creavit, Deus est . Hunc l cum urget S. Cyrillus lib. 32. Thesauri . Ex his omnibus colligitur Filium Dei Christum Dominum , ex nomine Deum probari luculentissimis divinae Scripturae testimoniis. Porro ZIeque Dominus , neque Spiritus Sanctus , neque Apostoli, eum qui non esset Deus , definitive ct absolute Deum nominassent aliquando , nisi esset verus Deus : c inquit S. Irenarus lib. 3. Adversus Hainreses, cap.6. Probatur secundo Christum Deum esse nativitate , ex locis laudatis Epistolae ad Hebraeas