장음표시 사용
141쪽
,, postases peregrinas a se invicem plane sepa- ,, ratas. Etenim necesse est uniri omnium Deo Dei Verbum , & in Deo manere , & habi- M tare Spiritum Sanctum i iam vero divinam, , quoque Trinitatem in unum , velut in caput is quoddam , ac summam, Deum universorum colligi, & coalescere , prorsus est necesse . , , Quippe Marcionis est insani dogma , in tria , , principia secare , ac dividere r quae est dia-
,, bolica doctrina, non autem eorum qui revera, , discipuli sunt Christi , & Salvatoris discipli-
,, na delectantur. Nam hi Trinitatem a Scriptu- ,, ra lacra praedicari plane intelligunt: tres au- , , tem Deos neque in veteri, neque in novo,, Testamento doceri.
Sanctus quoque Dionysius Alexandrinus eamdem tradidit doctrinam . Plurima eius testimonia legere est apud Sanctum Athanasium libro in quo ipsius vindicias suscepit. 2 quam fuit, inquit , quando Deus Pater non erat . . . Cum enim sit splendor lucis aeternae , prorsus aeternus est O ipse. Ait denique Filium . ειον esse Patri, id est , ejusdem cum Patre esse substantiae . Tertullianum Filii Divinitatem professum fuisse ac propugnasse demonstratur facillime , quidquid in contrarium effutiant Adversarii . S. Cyprianus Magistro Tertulliano apertius loquitur. In libro enim de Idolorum Vanitate , haec habet: mus Dominus est Deus .
2 eque enim illa sublimitas potest habere eo omtem , cum sola omnem teneat potestatem. Et
142쪽
ADvERsus ARI ANOs . 3sinfra r Hie Deus noster, bic Cbristus est . Christum itaque unum esse ac verum cum Patre Deum S. Cyprianus & credidit , & docuit. Et lib.de bono Patientiae; Hic est, inquit, Deus noster , idest , non omnium , sed Fidelium Ocredentium Deus , qui cum is secundo adventu manifestus venerit, non silebit. Et Pater Deus praecepit Filium suum adorari. Arnobius lib. i. contra Gentes idem constanter & dilucide profitetur .. Et ideo , inquit, Christus , licet vobis invitis, Deus ; Deus , inquam , Christus hoc enim saepe dicendum est , ut infidelium dissiliat, O dirumpatur auditus Dei principis iussione sequens , sub hominis forma , &c. Et lib. i. Deus ille sublimis , inquit ,
Deus radice ab intima , Deus ab incognitis r gnis , EP ab omnium Principe Deus Sospitatores missus. Existimavit itaque Arnobius, Christum esse verum & sublimem Deum , unum di eumdem essentia cum eo a quo missus est . Lactantius Arnobii Discipulus Christi Divinitatem egregie confirmat. Lib. 4. Divinarum Institutionum , cap. 12. ait, Christum numquam vocatum fuisse Emanuelem, sed Jesum , qui. Latine dicitur salutaris , sive Salvator, qui cu etis gentibus salutifer venit. Sed Propheta δε-εlaravit hoc nomen , quod Deus ad homines in carne Senturus esset. Emanuel autem signimati
2 bbiscum Deus: scilicet quia illo per Virginem nato , confiteri homines oportebat Deum secum esse , id est , in teura O in carne mortali. v de David in Psalmo 84. Veritas , inquit, de B 6 rem
143쪽
terra orta est , quia Deus in quo veritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis viam salutis aperiret.
Et cap. 3 3. Filium . inquit, bis nasci opo tuit , ut ipse fieret , atque . Iuprincipio enim nativitate spiritali -- fuit , quia sine ossicio matris , solo Deo Patre progen ratus est . In secunda vero carnali ἀπήυρ fuit quoniam sine Patris osticio virginali utero procreatus est , ut mediam inter Deum O hominem substantiam gerens, nostram hanc fragilem , imbecillemque naturam , quasi manu ad immor alitatem posset educere, fassitus est Dei Filius per Spiritum , hominis per carnem , id est , Deus O homo . Dei virtus in eo ex operibus , quae fecit, apparuit: fragilitas hominis ex passione quam pertulit . . . Interim in Deum suisse , O hominem ex utroque genere permistum, Prophetis vaticinantibus, discimus. Deinde ad id probandum laudat illa verba Isaiae 4s. Sta niam in te Deus est , O non est alius Deus prater te. Tu enim Deus es , O nesciebamus , Deus Israel Salvator. Et illa Baruch. g. Hic Deus noster , O non dubitabitur alius absque illo , qui invenit omnem viam prudentia , in dedit eam Iacob puero suo , O Israel dilectombi . Post hae in terris visus , oe cum hominiabus eonversatus est . Et illa Psalmi 44. Thronus tuus Deus in saecula Deutor- , virga aeqsit iis , virga regni tui. Denique cum Arius pestiferam haeresim evomuit, statim ab Ecclesia ut Dei hostis , dc
144쪽
Anullasus ARIANOS . 77 Catholicae veritatis proditor eiectus est , dcanathemate confossus in Conciliis Alexandrinis, ac deinde in Concilio I. Nicaeno incumenico , quod in Symbolo Fidei Dominum nostrum sum Christum , Filium Dei, professum est, genitum ex Patre unigenitum, hoc est , ex substantia Patris: Deum de Deo , lumen de lum
ne , Deum verum de Deo Pero : genitum noufactum ; consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt quae in caelo sunt, O in terra . Professioni vero Fidei hoc anathema subiunxerunt tercenti decem & octo Patres et Eos autem qui dicunt, Fuit aliquando tempus cum non esset, oe antequam gigneretur non erat; vel quod de non extantibus factus es t aut qui ex aItera substantia Oel essentia dicunt esse Filium
Dei, aut creatum , conversioni, mutationique obnoxium, anathematigat sancta Catholica σὐ fpostolica Ecclesia. Exinde Patres omnes Arianam haeresim confutarunt ac debellarunt. Obiicies primo. Qui creatura est, non est verus Deus; sed Filius Dei creatura est :non est igitur verus Deus . Probatur minor ex Scriptura sacra , Pr Verb. 8. ubi secundum Versionem 7o. Interpretum ita legitur: Dominus creavit me initium viarum suarum in opera sua. Et Eccl. 24. Tunc praecepit, ct dixit mihi Creator omnium rqui creavit me , requievit in tabercaculo meo . Et, .m iniιio oe ante facula creata sum . Respondeo , nego minorem. Ad eJuS
145쪽
probationem respondeo , aliter ex Hebraeo. transferendum esse , nimirum K ιος ἐκ in τε - ,
Dominus Posssedit me ut habet Vulgata nostra non vero ε τυ id est, creavit, vel condidit , quemadmodum plerique Veterum legerunt . Hebraicam lectionem hoc in loco potius esse sequendam Eusebius Caesareensis contendit lib. 3. de Eeclesiastica Theologia , c. I r. Multumque iteresse notat inter creare in possidere : Suod creatio ex communiori notione, transitum signia
ficet ab eo quod non est, ad id quod est; posse o
so vero rei jam existentis proprietatem in eo qui possῖdet. Sic eumdem locum ex Hebraeo castigat S. Hieronymus Epistola 339. ubi & multam diversitatem inter possessionem & creationem esse monet et Qui a Possesso significat, quod semper Filius in Patre , O Pater in Filio fuerit . Creatio autem ejus, qui prius non erat , conditionis exordium. Communem quoque illam lectionem , in qua habetur , επτνε , creavit, S. Basilius lib. a. & S. Gregorius Nyssenus lib. I. contra Eunomium & S. Epiphanius Haeresi 69. n. as. Vehementer improbant. Respondeo secundo, hunc locum , & alia in objectione laudata, de Sapientia incarnata intelligenda esse , sive de natura assumpta a verbo r non vero de Sapientia increata , sive de Verbo ut Deus est . Nam ipsa Sapientia illud verbum, creavit, aliis dictionibus paullo poli interpretata est , dum ait i Sapientia aedificasit sibi domum. Certum enim est domum Sapientiae esse nostrum corpus, quo affampto , Sa
146쪽
ADvERsus ARIANOs . 39pientia ista homo facta et atque ideo merito ab Ioanne dictum est et Verbum caro factum est: ut
ait S. Athanasius Orat. 3. adversus Arianos .
Verba igitur ista : Dominus creavit me initiamiarum suarum , eamdem vim habent ac ista r Pater mihi corpus perfecit, O inter homines me creando constituit pro hominum salute. Nam quemadmodum ex Poanne audientes , Verbum carnem factum esse r non totum Verbum carnem
esse factum intelligimus, sed carnem induisse. O hominem esse factum : atque audientes , Christum pro nobis maledictum esse factum , non iutotum illum piaculum aut peccatum factum esse credimus , sed illud piaculum quod in nobis fuit, suscepisse i ita quoque si audiamus in proverbiis
hanc Socem , Creavit, non debemus in totum Verbum naturaliter creaturam esse existimare ,
sed creatitium corpus induisse, Deumque illud pro nobis ereavisse , nostri causa id corpus creatitium perficientem, ut in eo instaurare deificari possemus . Ita S. Athanasius. Observat idem Pater , eodem in loco Proverbiorum , Sapientiam de seipsa dicere .
Ante omnes colles genuit me, neque dixisse , genuit me initium viaram suarum , sed absolute, genuit me . At vero creandi verbo adjecisse , initium viarum suarum, ut oste eret non simpliciter absoluteque creatum intelligi , sed secundum quid sui Scholastici loquuntur sive alicuius rei obeundae gratia En S. Athanasii verba. 23 am O istic hoc verbum creavit) c- sam inr creatus sit, subsequentem habet, quia
147쪽
4o DE Divi NITATE UEREI additum G ad operain contra nativitatem suam
ex Patre absolate exprimens , statim subintulit: 'Ante orenes colles genuit me et non cur genitus
esset quemadmodum in hoc dicto creavit in subjunxit , ad opera Dat sed simpliciter ω abfo-
late , genuit me: quemadmodum O hoc , In principio erat Verbum . Nam etiamsi opera condita non fuissent, aeque tamen erat Verbum Dei, ct Deus erat Verbum . Ceterum ut fieret
homo , numquam destinatum fuisset, nisi hominum necestas ejus rei caussam praebuisset. Rouigitur creatura Filius haberi potest. Si enim creatura esset, numquam dixisset, genuit me . Nam creatura nihil essentia Creatoris habent rquippe quae dumtaxat sint opera . Verum, genitum esse , non extraneum quiddam, quale opus est , denotat: sed quiddam proprium , quod ex substantia Patris emersit. Respondeo tertio , duo illa verba , creare & generare, idem significare saepius apud Latinos; quod S. Hieronymus in cap. 4. Epistolae ad Ephesios , R S. Augustinus lib. de Fiade in Sambolo , notarunt. Idcirco autem UOR creationis in Scriptura sacra usurpatur , ut dein monstretur divinam generationem omnis esse mutationis & passionis expertem . ista responsio est S. Hilarii tibi de Onodis pag. los. S pientia , inquit, quae se dixit creatam , eadem in eonsequenti se dixit O genitam ; creationem referens ad parentis indemutabilem naturam , quae extra humani partus speciem oe consuetudinem , sine i-imtisne aliqua, ac demutatione
148쪽
ADvERsus ARl ANos . 4 IIbi , ereamit ex seipsa quod genuit. creantis enim opus non habet passionem aut perinsionis, aut partus . Esse enim aliquando incipit, quod creatur ex nihilo . Et qui creat, essicit pro ρ testate quod erat: σ est opus virtutis creatio ,
non natura ex natura gignente nativitatis. At
vero nativitas , legitimae originis O genuina , natura profectus est. Ex natura enim generante
naturam sumpsit genita natura . Sed quia Dei Filius non corporalis partitudinis est genitus exemplo, sed ex perfecto Deo perfectus Deus natus esse idcirco ait creatam fe esse Sapie ia ,
omnes in generatione sua corporales passiones e eludens . At vero ut ostenderet non creationis iase , sed nativitatis naturam esse , subjicit et g nitam ; ut cum creatam se O genitam confitetur ; absolutam natietitatis suae intelligentiam praestaret: dum oe indemutabilem Patris nat ram in creatione significat, O legitimam ac propriam ex Deo Patre genitae natura fuae ostendit esse substantiam. Atque ita perfectae nativitatis
intelligentiam creationis O generationis attulit sermo e cum alterum sine demutatione, alterum in proprietate naturae est.
Respondeo quarto, laudata in obiectione testimonia exponi posse de increatae Sapientiae vestigio & imagine , quae conditis rebus impressa est. Cum autem haec imago creata sit , Archetypum eous, nimirum aeterna ipsa S pientia creatam se dicit translatione quadam a tributorum . Haec responsio est S. Athanasii Oratione 3. contra Arianos. is Dominus, i
149쪽
quit, creavit me in opera . Mea est enim ,, imago , quae in creatis rebus apparet. Acis sic ego me ad ossicium accomodavi. Neque , , vero mirari convenit , quod de imagine,, sua , tamquam de seipse loquatur Filius, se quandoquidem istud ipsum appellare non ve- retur Deum . Et cum Saulus persequeretur, , Ecclesiam , in qua typus erat illius N ima go , tamquam ipse persecutionem patere- , , tur , dixit; Saule quid me persequeris P Resipondeo quinto , nec increatam , nec creatam sapientiam his testimoniis intelligi ; sed sapientiam in genere , prout agentium dianoeticorum operibus praesidet , eaque in opificiis condendis, ordinandis, & exornandis dirigit . Illam itaque Salomon in Proverbiis, ubi figuratarum locutionum sollemnis est usus per Prosopopoeiam inducit ita loquentem : Dominus creavit me initium viarum suarum. Qua si persona quaedam esset, puta virgo ac regina , a Deo ante omnia procreata . Hanc responsionem approbat S. Gregorius Naziangenus oratione 36. & S. Augustinus Sermone s8. Ovembis Domini secundum Ioannem. obiicies secundo . Ille non est aequalis de eonsiubstantialis Patri, quo maior est Pater: atqui Filio maior est Pater i igitur Filius Dei non est aequalis & consubstantialis Patri r nec
proinde verus Deus . Probatur minor ex Ve
bis Christi, Joannis 34. Si diligeretis me , gam deretis utique quia vado ad Patrem , quia Pater major me est .
150쪽
ADvERsus ARIANos . 43 Respondeo , distinguo minorem , & sententiam Christi. Filio maior est Pater , si sipectetur Filius secundum naturam assumptam , concedo i secundum divinitatem , nego . Chrisus itaque se minorem Patre proselsus est secundum naturam humanam , qua suscepta minoratus est , non a Deo solum , sed etiam ab
Angelis , ut Apostolus ait. Sic intelligendum esse hunc locum , patet ex Christi consilio. Volebat ille Discipulos con lari suos ob proximum illius e mundo discessum lugentes. Mai rem ipsis gaudii, quam doloris esse rationem
ait, quia mox rediturus erat ad Patrem ; posito mortali statu , paternam in gloriam recipiendus . Quemadmodum si Principis filius peregre profectus in longina uam regionem egesta tem , ac aerumnas multas passus sit, de ad Patris ditionem ac aedes redire propterea gestiat consors regni futurus , gaudere debent qui illum amant, quod ad Patrem revertatur . Porro Christus revertebatur ad Patrem ut homo . Cum itaque se minorem Patre dixerit quatenus redibat ad Patrem r consequens est
ipsum dixisse Patrem se maiorem qua homo est , non qua Filius . Haec expositio est S. Cν rilli lib. X. in Joannem cap. I. pag.8 6. & seqq. ubi fuse, subtiliter , & erudite hunc locum pertractat. Sic illum interpretantur S. Athanasius lib. de humana natura suscepta , S. Hilarius lib. 9. de Trinitate , S. Ambrosius lib. 3. de Fide cap. . aliique cum S. Ambrosio I taliae Episcopi in Concilio Aquileiensi contra Palladium