Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

eujus hoc est exordium et Multifariam , mul- ,, tisque modis , olim Deus loquens Patribus,, in Prophetis r novissime diebus istis locutus se est nobis in Filio quem constituit heredemo, universorum : per quem fecit & saecula : qui , , cum sit splendor gloriae, & figura substantiae

,, ejus , portansque omnia verbo virtutis suae,s, purgationem peccatorum faciens, det adde-

,, Xteram Matellatis in excelsis. Et infra i Cui ,, enim dixit aliquando Angelorum e Filius,, meus es tu , ego hodie genui te P Et rursum: ,, Ego ero illi in Patrem , & ipse erit mihi in ,, filium se . Ex hoc Testimonio constat , Filium Dei vere a Patre genitum esse , ac proinde esse nativitate Deum. Nam Intelligentia istud humanae sensus excludit, ut aliquid a natura originis fiae nascendo diversum sit c inquit S. Hilarius lib. . de Trinit. O cum baciueorporalibus causis ita sint, quis rogo furor est,

nativitatem Unigeniti Dei ad degenerem ex Deo referre naturam pIdem probatur ex iis omnibus locis in quibus Christus Dei filius nuncupatur , scilicet ex Patris aeterni testimonio , quod non semel de caelo personuit: Hic est Filius meus dilectus, iaquo mibi complacui. Qtiem locum sic urget Sanctus Hilarius l. 6. de Irinit. ,, Proprietatis, im,, quit , significatio est, ubi &, Hic est, di- ,, elum esse auditur; & meus est. Legeras , ,, Filios genui, & exaltavit sed non legeras , , , filios meos ... Ne igitur per communionem di, adoptivae haeredi tatis cognomentum Filii uni -υ geni-

122쪽

,, genito Deo adderetur, naturae veritas peris significationem proprietatis ostensa est . Assiis gnetur sane hoc communionis in Christo no- men , ut filius sit, si de quoquam dictum, , reperiatur , Hic est Filius meus. Sin ve ros, proprium ac singulare ei est . quid calum- ,, niam Deo Patri professae de Filio proprieta- , , tis afferimus Anne tibi in eo quod dicitur , M Hic est , non hoc significare videtur , alios , , quidem cognominatos ab eo in filios e sed , , , Hic filius meus est i Donavi adoptionis pluri- , , mis nomen , sed iste mihi filius est . Hunes, ego tamquam indice digito , ac verbi signi- , , sicatione contingo i quia dico , & meus est ,

,, & hic est , & filius est, &c. Idem confirmant haec verba Christi Domini Matth. ii. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo et oe nemo novit Filium nisi Pater ; neque Patrem quis novit nisi Filius , O mi voluerit Filius revelare . Et Joannis 8. 2Veque me scitis , neque Patrem meum. Si me sciretis,

forsitan o Patrem meum sciretis. Et ibidem Judaeis a Christo quaerentibus , Tu quis es p ipse respondit: Principiam qui O loquor vobis. Multa habeo de vobis loqui O judicare . Sed qui me misit , verax est: σ ego quae audivi ab eo,

hae loquor in mundo . Et non cognoverunt, quia Patrem ejus dicebat Deum , ut observat

S. Evagelista . Ex his autem patet Filium Dei Christum Dominum ex natura Dei esse e Cum idcirco Deum solus noverit: quia solus ab es sit.

Habes igitur proprietatem cognitionis de proprie

123쪽

16 Ds Divi NITATE UERBItate generationis inquit S. Hilarius l. 6. Et

quod ab eo est, non creatura in eo virtutem rnam omnia a Deo per virtutem creationis ex stunt; sed nativitatis veritatem , per quam δε- Ius Patrem novit, cum cetera eam, qua ab eo sunt, ignorent. Certe si creata e get persona

illa , quae loquitur locis mox laudatis, ignorari non posset. Ignorari enim unde sit non potessquidquid fibsistit ex nihilo i quia hoc ipsum quod non ignoratur ex nihilo , ignorationem ejus unde sit, non habet inquit S. Hilarius . Nec est quod novi Ariani respondeant, Christum se Filium dixisse ratione sanctitatis eximiae. Si enim aliud nihil significare voluisset , non adeo commoti fuissent Judaei , ut hoc praecipue ob crimen silum cruci addicerenti aeuia filium Dei

Idem confirmat responsio Marthae Jo.II. Utique , Domine, ego credidi quia tu es Christus Filius Dei vivi. Et confessio Petri s Math. i 6. Tu es Christus Filius Dei vivi. Quam Christus his verbis commendat; Beatus es, Simon Barisiona , quia caro O sanguis non revelavit tibi , sed Pater meus , qui in caelis est . Quem locum S. Hilarius hac expositione illustrat . is Neque ,, enim tantum Petro ex confesso honore laus, , reddita est , sed ex agnitione mysterii r quia , , non Chrillum solum , sed Christum Dei Fi- lium elis confessus est . Nam utique ad con- ,, fessionem honoris suffecerat dixisse: Tu esse Christus. Sed inane fuerat Christum ab eo ,, consessum fuisse , nisi Dei filium confiteretur .

124쪽

Anu Ensus ARIANOS. I ,, In eo enim quod ait: Tu es, virtutem R, , proprietatem naturalis veritatis explicavit . , , Et Pater dicendo , Hic est Filius meus, Pe- , , tro revelavit ut diceret: Tu es Filius Dei. , , Super hanc igitur confessionis Petram Eccle- , , siae aedificatio est . . . Numquid nuncupatios, potius quam natura Petro revelata est ρ Si, , nuncupatio iam hanc a Domino frequenter ,, audierat, se esse Dei filium confitente . In ,, quo ergo revelationis est gloria 3 &c.

Accedit insignis S. Joannis locus Evangelii I9. cap. Haec autem , inquit, scripta sunt ni credatis, quia Iesus est Chrsus Filius Dei,

O ut credentes vitam habeatis in nomine ejus . Quem locum S. Hilarius lib. 6. contra Arianos vehementer urget. Scribendi igitur Evangelii,

inquit, non aliam praetulit caussam quam ut Omnes crederent Iesum esse Christum Filium Dei. Si sufficit ad salutem Christum credere , ων adjecit, Filium Dei Sed vix loeus proferri potest hoc in genere insignior , quam ille cap. I. eiu&em Evangelistae Deum nemo vidit umquam , Unigenitus qui est in Patris ipse enarravit. Quae verba S. Hilarius lib.6. de Trinitate, contra Arianos sic urget: se Naturae fides , non satis expliis D cata videbatur ex nomine filii, nisi pro- ,, prietatis extrinsecus virtus per exceptionisse significantiam adderetur. Praeter Filium, , enim , Unigenitum cognominans suspicio-

is nem penitus adoptionis exsecuite cum veri ,, talem nominis Unigeniti natura praestaret . . .

125쪽

18 Da DiviNITATE UEREI ,, . Quaero quid significatio ista Unigeniti sibi

,, pollulet, & videamus an hoc sit, quod tu ,, ella profiteris, idest creaturam Dei perfe- ,, ctam ; sed Deum Unigenitum filium Joannes,, dixit, non creaturam perfectam. Non enim , , ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens :,, Qui est in sinu Patris , & a Domino suo au- , , diens. Sic enim dilexit Mundum Deus ut ,, Filium suum Unigenitum daret, ut omnis,, qui credit in eum non pereat, sed habeat vis, tam aeternam . Deus mundum diligens hoc , , dilectionis suae in eum testimonium protulit , is ut Unigenitum Filium suum daret. Si dile- , , ctionis hinc fides est , creaturam creaturis ,, praestitisse , & pro mundo id quod mundi est ,, dedisse , & ad ea quae ex nihilo sunt substiti ,, ta redimenda, eum qui ex nihilo substitit , , , praebuiise : non facit magni meriti fidem vi- , , lis & spernenda iactura . Pretiosa autem, , sunt quae commendant charitatem, & ingen- ,, tia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum , Filium non adoptivum , sed ,, suum , & unigenitum dedit. Hic proprietas, , est , nativitas est , veritas est: non creatio,, est , non adoptio est, non falsitas est. Hinc

,, dilectionis, & charitatis fides est , mundi fa- ,, luti & Filium, de suum , & unigenituma, praestitisse. Idem probant haec verba Epistolae ad Romanos et Sui etiam proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Proprius autem Filius dici non potest,qui non est ex siub-

126쪽

ADvsRsus ARIANOS . I9santia generantis, eiusdemque cum eo naturae . Hinc S. Hilarius Apostolicae illius vim sententiae lib.6. de Trinitate , expendens ait: Numquidnam etiam nunc , adoptionis in eo erit nuncupatio , in quo proprietatis est nomen λ Apostolus enim Solens charitatem erga nos Dei ostendere , ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur , non pepercisse Deum proprio Filio suo docuit. Nee utique pro adoptandis ad piato , neque pro creatis creatura ; sed pro alienis suo , pro eonnuncupandis proprio . di saere virtutem dicti, ut magnitudinem ebamitatis intollas . Suid sit proprium expende, ne ignores teritatem. Ex quibus evidenter colligitur ,

Filium Dei Christum Jesum nativitate Deum

esse.

Denique daemones ipsi Christum esse Filium Dei vel inviti confessi sunt, Lucae 9.

Iuid mihi O tibi est , Iesu 'ilii Dei alaiysimi

ne me torqueas . Quae verba S. Hilarius lib.6. de Trinitate adversus Arianos obiicite laviatis , inquit, vieritas elicuit eonfessionem , Onatura potestatem testatur dolor obediendi. Viris tute vincuntur , tum possessa diu eorpora deserunt . Honorem reddunt, dum naturam consitentur . Dei se inter haee Filium Christus o opere testatur , O nomine . Pnde tibi inter istas confitentium daemonum voces , o haeretice , prinsumis nomen creatura , O indulgentiam adoptionis ἶ Iuid sit Christus , ab his saltem qui ne sciunt, disce , ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professis arguat. Ham ecum

127쪽

ao Da Div INITATE UARBI Pudaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum , qui Christus esset, esse Filium Dei reum falsis adτersus eum testibus sine ulla verit,

iis assertione uterentur , Sacerdos eum interr

gat : Tu es Christus Filius Dei benediui 3 S

cramentum nes ientes, naturam tamen nou in

rant , neque interrogant an Christus Filius Dei

sit , sed an hic sit Christus Filius Dei. Error in homine est , non in Dei Filio . Nam quod christus Filius Dei sit ambigitur: atque ita tum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit

Dei Filius non negatur. Probatur tertio , Christum Deum esse natura , ex illis Christi verbis Joan. Io. Ego et Pater unum sumus. Et rursus ex illis Ioannis I .styi videt me, videt et Patrem meum . . . Ego in Patre , et Pater in me est . Respondebant Ariani, sicut nunc Sociniani respondent, haec loca probare solum unitatem affectus , , Sc voluntatum conspiratione in summam inter Patrem & Filium , cuiusmodi Sanctorum inter se & cum Deo esse dicitur, non vero naturalem re proprie dictam . Contra . Christus haec verba r Ego et Pater unum sumus, protulit ad probandum oves suas non esse in aeternum perituras, nec eas quemquam de manu sua rapturum ; quia quod dedit illi Pater nempe , natura & potentia , quam ab illo communicatam accepit, maius est omnibus et Ego , inquit, vitam aeternam do eis rei non peribunt in aeternum , et non rapiet easqβi ηam de manu mea . Pater meus quod dedit

128쪽

Anvrysus MIA os . armibi , majus omnibus est: et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego , et Pater unum sumus . Probat oves suas tam de sua , quam de patris manu rapi non posse , quia ipse & Pater unum sunt. Atqui si sola voluntatum consensione unum esset , nihil concluderent. Non est igitur intelligenda Christi sententia de sola unitate morali & conspiratione voluntatum ; sed saltem de unitate pote ilatis . Porro si una esset Patris Filiique potestas , una est utriusque natura , ut S. Chrysiost. Homilia 6 I. in Ioann. colligit. Secundo ex ipso Iudaeorum agendi modo refellitur cavillatio Arianorum : statim namqueae illi dicentem Christum audiere r Ego et P ter unum sumus t lapidibus illum obruere conati sunt. GJus rei caussam quaerenti responde runt. De bono opere non lapidamus te, sed de

blasphemia i et quia homo cum sis, facis teipsum Deum . Intellexerunt itaque Judaei haec

Christi verba i Ego et Pater unum sumus , Na turae unitatem , non voluntatum consensionem dumtaxat exprimere. At si Christus unius es.sentiae cum Patre , unusque Deus non fuisset, facile hanc a se calumniam depulisset, negando se unum esse cum Deo natura , sed sola unitate affectus, eo modo quo viri sancti. Verum non hanc excusationem adhibuit Servator,

sed hoc ipsum quod de se Iudaei animo conce perant , & cujus caussa ipsum lapidare vol hant, ex divinis operibus verum esse demonstrat; seque Deum elae probat a minori ad

129쪽

aa Dp DIvINITATE UERBl. maius. 'Nonne, inquit, scriptum est in Lege vestra : Iuia ego dixi, Dii estis p Si illos dixit Deos ad quos sermo Dei factus est , et non potest solvi Scripturat quem Pater sanctifica-wit, et misit in mundum , vos dicitis; quia blasphemas , quia dixi, Filius Dei sum p Sinon facio opera Patris mei , nolite credere mihi. Si autem faciot et si mihi non .ultis

credere , operibus credite , ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et Ego in

Patre.

Haec loca contra Arianos urgent SS. Patres Augustinus lib. 3. de Spiritu sancto cap. I9. Sanctus Epiphanius Haeresi 63. S. Gregorius NyΩsenus lib. contra Eunomium , S. Hilarius lib. 8.sed prae ceteris audiendus est S. Athanasius Oratione g. contra Arianos , ubi cavillationem iulam Arianorum de sola voluntatum & doctrinae consensione sic refelliti se Si ea ratione idem se habendi sunt Pater & Filius, necesse est An-M gelos, caeteraque in cauo apparentia, so-

is lem , lunam , stellas , ita Filios habenda ,, esse , ut Christus est Filius, ac de illis quo-M que hoc dictum pronuntiari, & ipsa , & Pa-M trem unum esse , & unumquodque eorum

se & imaginem Dei, di Verbum esse , cum M ea quae velit Deus , & ipsa quoque velint . , , Hac etiam ratione complures inter homines,, Patri similes reperiuntur. Multi enim Mama, tyres extitere , & ante Martyres Apostoli , M & Prophetae, di ante Apostolos & Prophea, tas Patriarchae: plurimique etiamnum sunt

υ qui

130쪽

,, qui servant pmcepta Patris . . . orum ne ,, mo tamen neque Verbum , neque Sapien- tia , neque Unigenitus Filius , neque Imago fuerit, neque quispiam eorum ausus estri dicere et Ego & Pater unum sumus. Aut, , ego in Patre & Pater in me est e sed ab om- ,, nibus dicitur: Quis similis tibi inter Deos Domine λ aut quis aequabitur Domino interia Filios Dei ξ γ obiicies , ex verbis Apostoli I. ad Corinthios cap.6. mi adhaeret Deo uηus Spiritus est, & ex illis Ret. . Multitudinis credentium

erat cor unum, O anima una, colligi non pos se unitatem ellantiae Christianorum cum Deo , aut inter se , sed solam voluntatum consensionem : adeoque nec ex illis Christi verbis: Ego O Pater unum sumus, recte inferri unitatem Deitatis in Patre & Filio . Respondeo, nego paritatem . Ratio discriminis posita est in principio quod statuit Sanctus Augustinus lib. I. contra Maximinum c. 2O. Suando , inquit , de rebus duabus ae pluribus dicitur, unus est, mi una es , O additurqηid unus , vel quid una r O de his quae diversa , O de his quae unius sunt substantia dici potest . Diversa enis sunt substantiae spiritus

hominis, O Spiritus Domini; ct tamen diactum est Sui adbaret Domino , unus Spiritus es . Unius autem substantiae sunt anima homianum , εχ torda hominum , de quibus dictum es t Erat illis anima una , ct cor unum . Ubi autem dicitur de duobus aut pluribus , ummμnt:

SEARCH

MENU NAVIGATION