장음표시 사용
81쪽
α6 Da TRINITATE monem a Deo facta esse, O sine eo nihil factum. Visi enim fallor, O alibi scriptum est, Sermone ejus caeli firmati sunt, O Spiritu oris ejus
omnes virtutes eorum . Et: Sermo autem Virtus oe Sophia , ipse erit Dei Filius. Ita si per
Filium omnia r caelum quoque per Filium extendens , non solus extendit, nisi illa ratione, qu a ceteris solus, Obiectio secunda petitur ex verbis Chrisi, Joannis I . Haec est autem vita aeterna , ut cognoscant te solum verum Deum , oe quem misisti yesum Christum . Ergo solus Pater Christi est verus Deus, adeoque unica est in Deo per
Respondeo nego consequentiam . Nam stolus Deus verus nominatur Pater , non ut aliae Personae divinae removeantur , sed ut ii tantummodo , qui eiusdem non sunt naturae , &falso ab hominibus putabantur Dii , excludantur . Sic explicat hunc locum S. Athanasius. Oratione quarta contra Arianos, p. 2S . diu propter , inquit , cum Pater solus Deus oe verus appellatur , non ad exauthorationem ejus apis pellatur , qui dicit: Ego sum veritas , sed ad demolitionem eorum, qui ex natura tales nousunt, qualis est Pater , O Patris verbum , neque veri Dii sunt. Ita enim illi in more est , in mentione alterutrius se cum Patre conjungere rquale est cum dicit . Et quem misisti 'esum cirristum , qui si creatura esset, non ita cooptasset
se, aut connumerasset cum suo Creatore. Iuae enim communio aut societas vero , O non vero Θ
82쪽
DIvIMARuM PERSONARUM . MI ne autem qui se cooptat Patri , ostendit senatura Patris esse , deditque nobis , ut illum eο-gnosceremus esse veri Dei verum germen. Ita etiam explicat S. Epiphanius Haeresi 6 a. ubi componit illa Christi verba , Ego sum lux v ra , quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum cum his , Ut cognoscant te solum Deum verum ἔ aitque , quod sicut non seia quitur Patrem non esse lucem veram , quia Chri itus de ipso non dixit, Est lux vera , sed simpliciter , Deus lux elt: Ita non sequitur Filium non esse verum Deum , licet Pater ducatur solus verus Deus. Respondeo secundo , has voces , Solum vierum Deum , ad Christum aeque pertinere , ac ad Patrem , ut sit sensius et Ut cognoscant te ,
O quem misisti, usum tarsum , D tum esse
verum Deum. Ita haec verba intellexit S. Gre gorius Nagian genus oratione 36. Verum , ininquit , haec verba , ut cognoscant te solum verum Deum , ad eorum qui quamquam falso, Dii t men appellantur, sublationem dici existimo .
Neque enim adjectum fuisset: Et quem misisti 'esum Christum , si ad eum opposita distinctione
submovendum , illa Solum verum , pertinerent , ae non de communi utriusque divinitate sermo ese set. Sic exposuit I S. Cyrillus lib. 2. in Joannemo cap. s. Cum unum , inquit, verum dixit Patrem ac Deum , non exclusit seipsum. P am eum in ipso sit, oe ex ino , fecundum naturam , .erus etiam idem erit , ac solus in solo. Frater ipsum enim nullus Deus verus erit, ae B a . solus
83쪽
s DE TRINITATEI Ius . Dii enim Gentium , daemonia . Multis itaque Diis , qui falso Dii creduntur , unus ac erus Deus opponitur , O qui in ipso oe ex ipso est secundum naturam , Filius. Sic & S. Ambrosius lib. s. de Fide , cap. I. Conjunctione illa , inquit, O Patrem utique copulavit O FLlium , ut christum verum Deum a majestate Patris nemo secernat. Numquam enim conjunctio separat. Et ideo dicendo et Ut cognoscol te foetium verum Deum , O quem misisti 'esum Chri- sum , O Sabellianos interfecit, O Judaeos exclusit: ne aut illi eumdem Patrem putarent esse
quem Filium , si non addidisset oe Christum iaut isti a Patre Filium separarent. I uero autem cur non putas subaudiendum , O ex superi ribus eoiligendum , ut quod praemisit, solum verum Deum Patrem , subaudi aurus etiam , Iesum Christum folum verum Deum P Exprimendum enim aliter non fuit , ne duos Deos dicere videretur. Sic etiam exponit S. Aug. lib. I. contra Maximinum Arianum , & Tractatu Ios. in Joannem sobiectio tertia petitur ex Apostolo I. ad Corinthios 8. dicente i Ram etsi s t qui diaeantur Dii sive in caelo , sive in terra , siquidem
sunt Dii multi, o Domini multi di nobis tamen unus Deus Pater ex quo omia , O nos in illum tet unus Dominus Iesus christus , per que 'omnia , et nos per ipsum . Et ad Ephesios q. Unus Deus et Pater omnium , qui est super omnes , et per omnia , et in omnibus nobis . LIna est igitur dumtaxat in Deo Persona , scilicet Pater. Resp.
84쪽
DIvINARUM PERSONARUM . 29Resp. , nego consequens. Unus enim Deus asseritur ab Apostolo , ut Deos gentium excludat, non ut Filium removeat, & Spiritum Sanctum. Sicut enim Pater non excluditur
ab appellatione unius Domini , quamvis Filius
Inus Dominus nuncupeturr ita Filius non removetur ab appellatione unius Dei, quamvis Pater dicatur unus Deus. Ita respondet S. Epiphanius Haereti s . ubi illis Apostoli testimoniis , quae Noetus obiiciebat, prolatis, ait: Nonne his verbis unum significari principium
quides p Ne animum nostrum ad plura eogitanda principia converteret , ac mortalium ingenia Canusima illa Deorum multitudine decepta, rursus ad eamdem asserendam copiam adduceret. Vides enim quemadmodum uno nomine sit usus, O appellatione una r non ut unigenitum Deum
abnegaret : Dominum quippe esse illum intellia git, eumdemque Deum . Ideo singulari quadam cautione illud adjecur Et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia . IIod cum vori illi,
Dominus , praecipue Unxis, non eumdem india cavit esse Patrem , eumdemque Filium . Ramo cum de Patre loquens , nnum Deum esse diaxit , nequaquam Filio disinitatem detraxit. im si Deus non est, neque Dominus est: cum autem Dominus sit, Deus quoque sit oportet. Et infra r Nam neque cum de Patre agens, Unus Deus , inquit, ex quo omnia , esse illum Dominum negavit. Neque contra subjiciens rEt unus Dominus Iesus Christus: hunc esse Deum inficiari moluit. Sed quemadmodum in Patre ,
85쪽
una appellatione contentus, hoc tantum dixit, UNUS DEUS , qua voce etiam altera , Domi nus, continetur; ita in Filio , UNUS DO-MlNUS , dumtaxat expressis: qua cum voce, Dei quoque est appellatio conjuncta . Ita etiam haec loca Apostoli explicat S. Ambrosius lib. s. de Fide , cap. a. Iuemadmodum , inquit , cum tegimus Dominum Vesum , nec Patrem a domia nationis jure fecernimus, quod ei commune cum Filio est di ita cum legimus Solum verum Patrem , nec Filium a solius veri Dei jure possumus separare, quod ei eommune eum Patre est . Cur autem Apostolus eo loco Iesum Chri- sum Deum diserte & aperte appellare noluerit , neque Patrem Dominum , ratio est , quia cum illis agebat hominibus, qui nuper a Gentili superstitione in plures Deos effusa , ad unius Dei professionem transierant , quibus proinde tamquam infantibus lae doctrinae Christianae
propinandum erat, non altiora dogmata statim
proponenda , ct praesertim Dei ae Domini mulatiplex appellatio , ne plures esse Deos ac Dominos suspicarentur , seque antiquam non deseruisse superstitionem , sed mutasse . Lege Sala-ctum Chrysostomum Homi lia et O. in Epist iam I. ad Corinthios . Eodem modo exponenda sunt illa Dei ve ba apud Isaiam , cap. s. Ego sum Deus snon est alius praeter me . Filium etenim his verbis non excludi ex eo constat , quod ipsi quo que Dei nomen tribuat Propheta , cap.9. ar
mulu1 enim , inquit , natus es nobis , ct Filius
86쪽
DIvINARuM PERSONARUM . 3Idatus est nobis , in factus est Principatus super
humerum ejus ἔ O vocabitur nomen ejus , AD mirabilis , Consiliarius, Deus fortis , Pater futuri saeculi. Quae verba verum , summum , ac praepotentem Deum designant. Solum igitur removet Propheta Deos Gentium, ut explicat Tertullianus libro contra Praxeam , c. I T.
Non Filium negat, inquit , fel alium . Puta Solem dicere r Ego Sol, O alius praeter me non est , nisi radius meas; nonne denotasses V nitatem Z quasi non O radius in Sole deputetur . Itaque praeter semetipsum non esse alium Deum , hoc propter idololatriam , tam Nationum quam Israelis et etiam propter Haereticos , qui sicut nationes manibus , ita in ipsi .erbis , idola fabricantur , id est, alium Deum , in alium Grι, Rum. Igitur in eum se unum pronuntiabat, Filio Pater procurabat, ne ab alio Deo Christus venisse credatur , sed ab illo , qui praedis rat et Ego Deus , in alius abfaue me non est ἔqui se unicam , sed eum Filio ostendit, cum quo caelum solus extendit . Obiicitur quarto. NulIus alius Deus est, quam qui dictus fuit Deus Abraham , Isaac RIacob , Deus Israelitarum ; atqui hic nullus alius est praeter Patrem t igitur nulla alia est Persona divina a Patre is Probatur minor ex iis Scripturae locis, in quibus Deus ille Israelitarum a Jesu Christo discernitur, ut Actuum 3. Deus Abrabam, Deus Isaae , in Deus Iacob , Deus Patrum no
strorum, glorificavit Filium suum Pesum . Et
87쪽
Epistolae ad Hebraeos cap. I. idem ille Deus, qui per Prophetas antea locutus fuerat. ζosissime locutus in Filio dicitur . Respondeo distinguo minorem : Hic nullus alius est Deus praeter Patrem , concedo :Filius enim N Spiritus Sanctus non sunt alius Deus a Patre . Hic nulla alia Persona est praeter Patrem , nego . Deus igitur Abraham , Isaac, & Jacob , tota Trinitas est, sed non dii lincte expresseque per omnes cognita PerlOnas vulgo Judaeorum , sed eximjis dumtaxat, ct insignibus quibusdam ex illo populo viris, ut Patriarchis, & Prophetis. Perfectior enim et explicita Sanctissimae Τrinitatis notitia, Christianis temporibus servabatur. Cuius rationem SS. Patres repetunt ex divinae providentiae sua-Vitate , quae hominum captui sese accomoda-Vit , & per gradus quosdam ac mutationes, illos ad Evangelium sensim perduxit . ina dere S. Gregorius Nazian genus oratione 37. Pa gina 6 . sic loquitur di Vetus Testamentum , Patrem aperte praedicabat , Filium obscurius et
Novum autem nobis Filium perspicue ostendit in Spiritus divinitatem subobscure quodammodo indicavit. Nunc vero Spiritus im nobiscum mersatur , seseque nobis apertius declarat . N que enim tutum erat Patris dioinitate nondum confessa , Filium aperte praedicarii nec Filii dia vinitate nondum admissa, Spiritum Sanctum n bis ingeri , ne alioqui velut eois ultra vires gravati, ae solis radiis hebetes oculos adjicientes, iis quoque quibus praediti eramus , viribus
88쪽
Div INARuM PERsONARuri . 33 periclitaremur : quin tacitis potius accessionibus, O ut David loquitur , ascensionibus , atqae ex gloria in gloriam progressionibus O incrementis , Trinitatis lumen splendidius illuceret. Τheodoretus in libro De Curatione Graecarum Affectionum , Sermone a. aliam rationem affert, cur in Τestamento Veteri, obscurius adumbratum fuerit Sanctissimae Trinitatis Mysterium ; quia Cum Pudat in Dpto dimtissime versati essent, multorumque ibi Deorum cultum ritu Iptiaco didicissent, Sapientissiamus Deus nequaquam illis manifeste omnia Trinitatis Mysteria tradidit, ne multitudinis De rum occabonem sumerent , ad impietatem propendentes . Trinitatis tamen dogmata ne tunc quidem venturis in posterum penitus occultavit,
perfectioris Neologiae quasi semina quaedam dise
Non absimilem huius rei profert rationem S. Cyrillus Alexandr. L9. Commentariorum in Joannem , illa Christi verba exponens et Si cognovissetis me , O Patrem meum utiqae cognovissetis , oe amodo cognoscetis eum. Ibi enim vim illius vocis, , id est , amodo sic deis clarat . Lex enim Mosaica , inquit, Filiis Israel inclamabat: Dominus Deus tuus, Dominus unus est et neque veteribus de Filio mentionem faciebat e sed a multorum Deorum cultu eos dumtaxat abstractos , ad unius adorationem Socabat . Dominus autem noster 'esus Christus , cum
homo factus est , per multa signa ct opera metnia festavit nobis, per seipsum , Patrem , Noamque
89쪽
ostendit Deitatis naturam in Sancta Trinitate vere subsistentem. Obiectio quinta petitur ex illis verbis latae
cap. s. es Deus , oe nesciebamus , ct tibi servierunt, ibunt post te vincti manicis , 'in te orabunt i quoniam in te Deus est , non est Deus praeter te. Una igitur dumtaxat in Deo persona est. Respondeo, nego consequens. Excluditur namque his verbis multitudo Numinum, sed Non removetur, immo potius intelligitur pluralitas personarum , ut ostendit S. Epiphanius Haeresi s . ubi expendens haec verba: Iust-niam in te Deus est, ait , In quo vero alio,
quam in paterno Verbo Deum inesse dicemus pVere quippe Deus Verbum Filius est: in eoque cognoscitur Pater, quemadmodum ipse testatur ἔ&ui vidit me , .idit O Patrem . Denique haec Verba . Ego suscitavi Regem cum jinitia, quae sententiam in obiectione relatam , in illo Isaiae
loco , antecedunt, propriam Patris Aterni vocem repraesentant, Iui, ut S. Epiphanius ibidem notat, verum ex sese Verbum excitans, Re gem omnium constituiti cum scilicet, quem vere ex se , sine ullo initio ac tempore genuit. xvi quidem eumdem rursus v em excitalit , ut
postolus his verbis expressiti diuod si Spiritus ejus qui suscitaUit Christum a mortuis , habitat
in vobis O c. At cum dicit: In te Deus est rq alito cum Mysterio , quamaue admirabiliter omnia Scriptura proponit λ Etenim in carne ,
velut tu Templo quodam providebatur , atqης
90쪽
DivINARUM PERso NARUM . 3s hominum spei , per conversionem ad Deum , ostendebatur divinitas . Siquidem Dei Filius , ae Deus , ipse Verbum . quasi in sancta quadam Urbe , religiosoque rempto , nimirum in altumpta hominis natura Deus exissens , ita loquitur rSolvite Templum hoe, et in tribus diebus excia
tabo illud . Objectio sexta depromitur ex illis Dei Verbis, isaiae 4 . Ego sum primus et novihsimus,
et absque me non est Deus. Atqui non esset primus & novissimus , si tres essent in Ueo personae r unica igitur in Deo videtur esse peris
Respondeo , nego minorem. His enim verbis plures Dii, non vero plures personae exincluduntur , ut S. Epiphanius respondet. , Ηοῦ resi 62. Nimirum plures Dii nequaqnam exi- ,, stunt, inquit , sed unus dumtaxat primusis ac posterior , Pater , Filius , & Spiritus M sanctus . Non ut confusio quaedam Trinitas, , illa sit, aut ab unitate sua discreta e sed Pa- , , ter Filium vere genuit S Filius vere a Patre ,, genitus , in persona sua subsistens , initii omnis expers ac temporis. Item Spiritus San- ,, eius a Patre & Filio , & eadem divinitate, , praeditus a Patre procedit , . &ra Filio seminis per accipit; unus Deus, primus ac poste- ,, rior is . Notat ibidem S. Epiphanius , contra Iudaeos , qui Christum venientem repudiaturi erant, & Messiam alterum expectaturi, Deum haec verba dixisse r Ego sum primus et