장음표시 사용
131쪽
a 4 DaviNITATE UERBI sunt: nec additur quid unum sint, non diversae intelliguntur , sed unius esse substantiae , sicut dictum est i ctui plantat, O qui rigat unum
sunt, oe , Ego O Pater unum sumus. Confirmatur Christum natura Deum esse , ex illis Christi verbis Joannis I 6. Omnia quacumque habet Pater , mea sunt: si omnia rigitur aequalis est Patri, uniusque cum ipso
Confirmatur secundo ex illis Apostoli verbis ad Philippenses II. ita de Christo Iesu loquentis i mi eum in forma Dei esset , non rapinam arbitratus es esse se aequalem Deo i sed semetipsum exinanivit , formam seroi accipiens . Informa Dei, id est , in natura Dei Christus est :nec rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo , id est , non alienum arbitratus est esse , quod natus est, ut exponit S. Augustinus lib. 2. contra Maximinum Arianum, e .s. Hunc lO-cum , & S. Joannes Chrysostomus Commentario in hunc locum , & S. Hilarius lib.9. de Trinitate , pag.s3. & S. Athanasius oratione 4. contra Arianos, pag. 2 3. eodem sensu intelligendum esse docent. Et certe si forma servi , quam ibi opponit Apostolus formae Dei, naturam ipsam hominis significat , forma Dei , naturam essentiamque divinam exprimit. Itaque reus est temeritatis Erasmus , qui formam ibi pro externa specie , sive pro externis operibus , in quibus fulgebat divinitas , ab Apostolo positam esse interpretatur. Confirmatur tertio , ex Apostolo ad Coloia
132쪽
ADvERsus ARIANGI . st ssenses 3. Christum nominante Imaginem Dei insimilis , & ad Hebraeos i. de ipso dicente i
ctui cum sit splendor gloriae , ct figura subsistam
tiae eius , portamque omnia verbo virtutis suae . Porro vivens ac spirans imago in nullo diversia est ab eo cuius imago est. Hinc S. Hilarius lib. . de Trinitate adversus Arianos ex hac imaginis notione sic ratiocinatur e , , Intelle-
,, ctus Deus Filius id praestat, ut intellectus& Pater sit ; dum ait imago est , ut non ,, disserat genere , sed significet Aucto
Et initio lib. ii. ostendit se Deum e Te viven- , , tis Dei vivam imaginem , quae nisi perse- ,, ctam paternae beatitudinis habeat formam. & absolutam naturae totius reserat speciem , ,, non est in imaginis veritate. Si autem in- , , nascibilis Dei unigenitus Deus imago est, , , persectae atque absolutae in eo naturae veri- , , tas inest , per quam essicitur esse eum imas, ginem Veritatis. Potens est Pater; sed si ,, infirmus est filius , imago iam non est po- , , tentis. Bonus est Pater; sed si in diversi ge- ,, neris divinitate Filius est, boni imaginem es mali natura non reddit . . . Verus Deus est
, , Pater: si Filius in Dei falsitate est , iam non ,, est veri imago qui falsius est . Non ex parte, , imaginem , neque ex portione formam eum, , Dei Apostolus praedicat et sed imaginem esse ,, Dei invisibilis loquitur. Probatur quarto, Christum Deum esse p testate , ex ipsius verbis , Nannis s. is Pater B D meus
133쪽
, , meus usque modo operatur, & ego operor.
, , Sua referens S. ESangelista , obser*at , ,, quod Propterea magis quaerebant eum Judaeiri interficere: quia non solum solvebat Sabba, , tum , sed & Patrem suum dicebat Deum , M aequalem se faciens Deo . Idem probant bac, , Christi Qerba ibidem e Sicut Pater suscitatis mortuos & vivificat, sic & Filius, quos , , vult, Vivificat. Neque enim Pater iudicats, quemquam et sed omne iudicium dedit Filio, , , ut omnes honorificent Filium , sicut honori- , , ficant Patrem. Et infra et opera quae deditis mihi Pater ut perficiam ea et ipsa opera quae, , ego facto , testimonium perhibent de me , b, quia Pater misit me . Objicies verba Servatoris eodem in capite dicentis: , , Non potest Filius a se facere quid- , , quam , nisi quod viderit Patrem facientem . , , Quaecumque enim ille feceriti haec & Filius, , similiter facit, , . Ex quibus colligi videtur , Filium non esse ejusdem cum Patre potestatis . Respondeo , Filium eo sensu dici non posse a se facere quidquam , quia non est ingenitum principium , sed principium de principio ;nimirum de Patre , a quo sicut essentiam , ita S eamdem potestatem generatione communicatam accipit. Non autem haec de se pronuntiat , quasi sit a Patre dependens , eiusque legibus subditus & imperio secundum divinitatem . Id ita exponit S. Augustinus lib. 2. de Trinitate, cap. i. ubi hanc in istis & similibus loquendi formis praefinit regulam, ut is non in γ
134쪽
ADvERsus ARIANos . 27,, qualitas, sed nativitas Filii ostendi eredatur. ,, Et ita videt Filius Patrem , ut quo eum viis det, hoc ipsi sit Filius. Non enim aliud illi ,, est esse de Patre ; id est , nasci de Patre ,
, , quam videre Patrem , aut aliud videre opes, rantem , quam pariter operari. Sed ideo se non a se , quia non est a se . Et ideo, quae ,, viderit Patrem facientem , haec eadem facit ,, & Filius similiter, quia de Patre est. Ne- , , que enim alia similiter , sicut pictor alias i ,, bulas pingit, quemadmodum alias ab alio pi- , , ctas videt: nec eadem dissimiliter, sicut , , corpus easdem litteras eXprimit, quas ani- , , mus cogitavit: sed , Quaecumque , inquit ,
se Pater facit, haec eadem Filius facit simili- , , ter. Et haec eadem dixit, di similiter; ac per, , hoc inseparabilis de par est operatio Patri, , de Filio , sed a Patre est Filio . Probatur quinto Christum esse Deum professione , ex loco insigni quo Baptismi formam
praescribit Matth. 28. Euntes , inquit, docete omnes gentes , baptizantes eos in nomine Patris
in Filii O Spiritus Sancti. Enim vero nisi Filius S Spiritus Sanctus Patri aequales ellent, &ejusdem cum eo naturae, Baptismus in porum nomine ac professione non daretur e cum Deo sit nefas con ungi & connumerati creaturam . Quod argumentum urget S. Athanasius Orat. 3. contra Arianos.
Idem significant Concilii primi Constantinopolitani Patres in Synodica ad Occidentales Epistola , dum asserunt, Fidem nostram B
135쪽
ptimo consentaneam docere nos credere in nomen
Patris , O Filii, Spiritus Savoti: nempe ut divinitas O virtus , O substantia una Patris , O Filii , O Spiritus Sancti credatur. Id etiam evincunt insignia illa ex Evangelio S. Joannis petita testimonia . Joannis 3. Ssi eredit in eum , non judicatur et qui autem non credit, jam judicatus est i quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Et, qui credit in Filium habet vitam aeternam i qui autem incredulus est Filio , videbit vitam , sed ira Dei manet super eum . Et cap. s. Hoc est opus Dei , ut credatis in eum quem misit ille. Et
cap. 9. Christus fanatum a se caecum natum inis
terrogat , dicens: Tu credis in Filium Dei pillo vero sciscitante , aeuis est , Domine, ut credam in eum I Respondit Iesus i Et .idissieum , ω qui loquitur tecum ipse est . Tum ille: Credo , inquit , Domine , procident adoravit eum . Quod illius factum Christus approba vit. Et cap. I I. ad Martham de seipso loquens ruo fum , inquit , resurrectio O vita : qui
credit in me , non morietur in aeternum . Et
cap. I . his verbis Discipulos compellate creditis in Deum P O in me credite . Quae testimonia Filium pariter ac Patrem obiectum esse primarium Fidei nostrae demonstrant; adeoque illum professione Deum esse . Probatur secunda pars propositionis, refelli scilicet Arianos , & Socinianos Filii Dei
consubstantialitatem cum aeterno Patre nega
tes , auctoritate Traditionis, cujus originem
136쪽
ADux Rsus ARIANOs . 29 docuimus a Clemente Romano in Epistola ad Corinthios r Per hune , inquit, scilicet Jesum Christum vultum ejus , id est , Dei Patris, immaculatum O sublimem tamquam in speculo iutuemur. Per hunc oculi cordis nostri aperti sunt, per hunc intellectus noster insipiens Oobleuebratus admirabilem ejus lucem attente contemplatur . alqi magnificentiae ejus splendor in radius existens tanto major est Angelis, quanto praestantius nomen sortitus est. Scriptum est enim: ut facit Angelos suos Spiritus, O ministros suos flammam ignis. Dei Filio autem suo sie diaxit Dominus , Filius meus es tu , ego hodie genui , non feci te , Fidem doctrinae attestatur S. Ignatius Ma
tyr , in Epistolis ad Ephesios & ad Magnesianos, quarum loca alias retulimus .
Secundo pariter Leculo eamdem doctrinam tradidit S. Iustinus in Apologia ad Antoninum Imperatorem . Profitemur c inquit nos i lium , qui habentur , Deorum esse expertes , O theos , sed non veri mi illius Dei, Patris justitiae , O castitatis , O virtutum aliarum Δ Verum hunc ipsum , O qui ab eo venit Filium , in Spiritum Propheticum colimus, ct adora
mus , eum ratione oe veritate venerantes . Lege alia eiusdem S. Justini loca ex utraque Apologia & ex Dialogo cum Tryphone Judaeo,
quibus argumenta tum a veteribus, tum etiam a novis Arianis proposita aperte refutantur. Favero hic referre omittimus, ut brevitati, quam
137쪽
ao DA DivIMITATE UERBlnobis proposuimus, quantum fieri potest, serviamus
Accedit Athenagoras in Apologia pro Chrisianis ad M. Aurelium Antoninum , & L. Aurelium Commodum Imperatores data , in qua Christianos non esse Atheos probat quod ipsis passim ab Ethnicis objiciebatur , quod unum
Deum colant Ingenitum & aeternum , nec se aspectabilem , patiendi expertem , qui ne- , , que comprehendi, neque loco capi possit ,
, , cum sola mente ac ratione comprehendas, tur . . . a quo universitas est facta per Ue
bum ipsius , eademque digesta est , & con- , , tinetur. Mox de Dei Filio loquens, asserit, , esse Verbum ipsius in idea & essicientia . , , Nam ab ipso, Sc per ipsum omnia facta, , sunt; cum sit unum Pater & Filius: ac Fi- ,, lius in Patre , & Pater in Filio sit unione ias potentia Spiritus. Mens, & Uerbum Dei, , Filius est Dei. Addit, Primigeniam esse, , Patris progeniem , non quasi factum sit, ,, a principio quippe Deus, qui est aeterna
,, mens habebat in se ipso λόγον, id est, ratior, nem , cum aeternum sit rationalis. Sed itas, ut cum materia concreta omnia informisques, natura , atque terra instar vehiculi subiician-
, , tur , in iisque crassiora levioribus admixta sint ad hoc ut idea & actus illorum esset , ,, prodierit. Quae verba cur Petavius Arianis favere existimaVerit, prorsus nescio ; cum Filium ab
138쪽
ADvERsus ARIANOs . 3 taeterno in Patre existere hoc in loco Athenagoras asserat. Nec refert quod rationem , sive sermonem , & ideam rerum condendarum YO- caverit . Haec enim cum Verbi, aut Filii nomine apud Veteres vocabula synonima sunt. Quod autem ait Verbum prodiisse ut idea , de actus effet infimarum rerum , hoc est , ut illas confusias & tumultuarias perpoliret et non probat Athenagoram existimasse tunc primum prodiisse hypostasim Verbi , cum mundus conditus est , sed tunc solum Verbum extrinsecus fuisse operatum . Hinc Athenagoras quam maxime adversatur Arianis , si recte eius verba interpre
S. Irenaeus eiusdem traditionis testis est lib. 3. adversus Haereses , cap.X. ubi ait; Magos Christum in cunis adorantes , Per ea qua obtulerunt munera ostendisse quid erat qui adorabatur . MIrrba quidem , quod ipse erat, qμi pro mortali humano genere moreretur , O s peliretur . Ogurum Sero , quoniam Rex , cujus regni sinis non est. Tbus vero , quoniam Deus , qui notus in 'udaea Deus factus est, Oc. Deus porro in Iudaea notus vere & proprie Deus est, magnusque Deus. Et cap. I 6. , , Cum, , , inquit, declaratum sit manifeste , quoniam
,, neminem alium Deum vocaverunt, vel Do- ,, minum nominaverunt, qui veritatis fuerunt, , Praedicatores, & Apostoli libertatis ni si Q. , , tum verum Deum Patrem & Verbum eius, , , qui in omnibus principatum habet: manife- is ste erit ostensum , quod Patrem caeli, & ter-
139쪽
3 s Da DIVINITATE UERaI,, rae , & qui locutus sit cum Moyse, & legis,, dispositionem ei dederit, qui convocaverit., Patres, Dominum Deum confiteri eos, &,, alterum neminem nosse . Et cap. 2O. Excl
,, se eit, inquit, omnis contradictio dicentium , , Si ergo tunc natus est , non erat ante Chri- , , stus. Ostendimus enim quia tunc non coepit, , Filius Dei, existens semper apud Patrem . , , Et lib.4. cap. D. Ipse igitur Christus cum, , Patre vivorum est Deus , qui & locutus est , , Movsi , & qui Patribus manifestatus est , , . Lege alia ea usdem S. Irenaei testimonia , ex quibus eam , quam propugnamus Traditionem luculenter apparet I quae omittimus , cum ea quae supra recensuimus, satis sint ad ejus doctrinam declarandam .
Obiici potest S. Irenaeum lib.4. cap. II. Filium vocare Ministrum Patris i Ministrat , inquit, ei ad omnia sua progenies, oe Agar tio sua i id est, Filius , Spiritus Sanctus , Verbum o Sapientia , quibus serviunt, O subjecti sunt omnes Angeli. Et cum illa Psal. 33-Verba retulisset r Suoniam ipse praecepit, creata sunt, ipse dixit O facta sunt , mox addit i Cui ergo praecepit P Verbo scilicet ; per quod , inquit, erit firmati sunt .
Respondeo , benigne exponendum ess aeministerii verbum , prout idem significat ac cooperationem . Vult itaque S. Irenaeus creandi voluntatem Patri tamquam primo principio adscribendam & Filio per Patrem communicR-tam. Quam autem innoxius sit hic loquendi modus a
140쪽
ADvallsus ARIA NOS. . dus, ex eo constat , quod ipsi Patres qui post Concilium Nicamum contra Arianos scripserunt, eumdem passim usurpaverint; quod praesertim ex S. Hilario, atque etiam ex aliis , ostendi facile potest.
Catholicum de Filii Divinitate dogma
aeque asserit Clemens Alexandrinus, lib. I. Paedagogi , cap. 6 Sed eum Filium , inquit, ,, cum Deus esset, nihil didicisse fuit conten- ,, taneum. Neque enim quis Verbo major fu rit; sed neque magi iter , aut doctor est eius is qui solus est magister. An non ergo vel im viti fatebuntur, Verbum perfectum ex per- , , laeto Patre natum Dionysius Romanus Pontifex, qui sedebat anno Christi as9. eidem Fidei testimonium perhibet , ut constat ex ipsius Epistola contra Sabellianos, cuius locum insignem laudat Sanctus Athanasius in libro de Synodi Nicaenae Decretis . , , Deinceps, inquit, adversus eos dia cam , qui dividunt & secant & evertunt religiosissimum dogma Ecclesiae Dei, Monaria is chiam in tres quasdam virtutes partientes , & diversas hypostases, ac deitates tres. M Nam audio quosdam apud vos e sise instituto-
res Sc doctores divini Verbi, qui illius sunt, , opinionis auctores; qui ex diametro , ut sic , , dicam , pugnant, cum Sabellii placitis . Hieis enim blasphemat, Filium ipsium asserens esse, , Patrem , & e converssi Patrem esse Filium. , , At isti tres quodammodo Deos praedicant , ,, dum sanctam Monadem dividunt in tres hy-