Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Hi namque Christi divinitatem alterius a Patre substantiae professi , defectus huic omnes adscribebant, utpote quam animae loco extitisse Cheisto homini arbitrabantur . Hanc igitur iniuriam a Divinitate avertere cupientes Sancto rum Patrum plurimi , eam derivare in hum nam naturam studuerunt; & ipsam inprimis inscitiam ; sed id c ut dixi quadam veluti concessione , & superabundanti responsione , quas dicerent: Dato & non concesso , quod ign rantia , & alii eiusdem generis defectus a Christo segregari non possint, certe non est necesse ad Divinitatem Christi illos referre, cum inhumanam potius naturam refundi posse videantur . Sic exponendi sunt illi Patres , qui ignorantiam diei iudicii ad humanam naturam referunt .

Respondeo tertio, Christum nescivisse diem iudicii nobis, non sibi, id est , licet absolute sciverit, nescivit tamen illum ut nobis revelaret. Cum nempe Christus ut homo a Patre omnia didicisset, non tamen omnia quae

sciebat loquendi potestatem habuit; sed quaedam revelare prohibitus est. Quod tellatur ipsemet Joann. I a. a a ego ex me ipso non sum locutus. Sed qui misit Pater , ipse mihi manda tum dedit, quid dicam , O quid loquar Oc. I de ergo loquar , sicut dixit mihi Pater , sic loquar. Nescit igitur diem Sc horam stupremi iudicii Christus, ut homo est , quia nescit eam ut Patris legatus & interpres . Id ita exponit Sanctus Cyrillus , lib. i. de Trinitate et Hanc ,

162쪽

ADvgRsus ARIANos . ssinquit, nescitae diei professionem , non ignorationis esse infirmitatem , sed tacendi dispensationem. Et ad finem libri: se Non itaque ignoratis Filius, quod non ignorat Pater: neque quia ἔ, solus Pater scit, idcirco nescit re Filius ,

, , cum unitate naturae Pater & Filius maneant. , , Quod autem Filius nesciat, in quo omnes,, thesauri sapientiae & scientiae absconditi sunt, ,, tacendi disipensatio sit, sicut ipse Dominus te- status est, cum quaerentibus Apostolis de te mis, , poribus respondit:Non est vestrum scire tem- , , Pora, vel momenta,quae Pater posuit in siua po- ,, te state. Cognitio negatur, neque solum nega is tur, sed & sollicitudo cognitionis inhibe- tur , cum scire haec tempora non est eorum. Ipsi certe nunc post resurrectionem loquendi , , tempus iam arbitrantes esse , interrogant . , , Atque illis Filius non iam se nescire ait: sed is quod scire non sit eorum quae Pater in pote M state sua posuer l, ne ad scientiam humanaeis cognitionis evaderet, dc Filius interrogatus, , , nescire se dicens, nunc rursum non nescire se respondeat , sed eorum esse nescire . Pa- , , trem vero tempora non in scientia sua , sed , , in potestate posuisse . Nam cum dies Sc moiax, mentum. intra temporum nomen siti non po-

is test videri diem momentum restituendi in rein ,, gnum Israel, ipse ille qui restituturus eum estis ignorare . Sed nos ad intelligentiam nativis, talis suae , per exceptionem paternae pote ,, statis erudiens , neque se nescire respondit , is di facultatem ipsis sientiae non concessam es

163쪽

,, se demonstrans , id ipsum in Sacramento pa. ,, ternae potestatis consistere est professus . Contra . Si Christus ideo dicitur nescivis se diem iudicii, quia non revelavit , sequitur& Patrem nescivisse , quia pariter non revelavit . Atqui dici non potest quod Pater nescive rit diem iudicii , quamvis illum non revelave rit et ergo nec propterea diceretur Filius nesci- Visise , quod non revelasset arcanum illius mysterium hominibus . Respondeo , nego consecutionem maioris . Ratio discriminis est , quia non est ossicium Patris enuntiare aliquid hominibus , ac legatione fungi , cum ipse ingenitus sit , nec ab alio missus. Unde nulla fuit ratio cur aliqua eXciperet , quae nescire diceretur. Immo solus ea

nosse dicitur, quae sibi uni reservavit ut Actor: i. Christus ipse loquitur ' ρη est ve-ηrum nosse tempora, vel momenta , quae Pater posuit in sua potestate. At Filius a Patremissus est in mundum, ut humanam indutus fommam paternorum consiliorum administer esset , atque arcanorum interpres . Unde Pater quaedam sibi servare potuit, quae Christus ut homo potestatem revelandi hominibus non haberet r& quae propterea nescire profiteretur . Obiicies quarto. Ille cuius non est reiagnum dare a Patre paratum , non est aequalis Patri r sed regnum dare a Patre paratum ,

suum non esse Filius profitetur: igitur Filius non est aequalis Patri. . Probatur minor , ex illis verbis Christi Matin

164쪽

ADvERsus ARIANO s. s t Matth. 2 o. Sedere ad dexteram meam , vel sinistram , non est meum dare vobis , sed quiabus paratum est a Patre meo. Respondeo , distinguo minorem : Filius profitetur non esse suum regnum dare , id est , non esse suae aequitatis regnum dare propinquitatis jure , aut per meram gratiam indulgere , quod labore ac meritis comparandum est, conis cedo r id est , negat esse suae potestatis regnum dare, nego. Vel iterum destinguor Non e stsuum dare , ut homo, concedo : ut Dei Filius , nego. Unde Sanctus August. lib. i. de Trinit. cap. I 2. est humana potestatis boedare ; ut intelligatur hoc dare , per quod is Deus aequalis est Patri .

O icies quinto. Qui est primogenitus

omnis creaturae , non est Deus, sed Christus est primogenitus omnis creaturae: ergo non est

Probatur minor ex testimonio Sancti Pauli in Epistola ad Colossenses, cap. I. Iui est Imago Dei invisibilis , primogenitus omnis cre tura . Quae verba divinam potius quam humanam spectare naturam , Apostoli ratio ostenditi

uoniam c inquit in ipso condita sunt universa

in Calis es' in terra . In eo enim sunt omnia condita ut Verbum est, non ut homo est .

Respondeo , distinguo maiorem : Si sit

ita primogenitus omnis creaturae ut sit e rerum creatarum numero , di ante creatas res Omnes

165쪽

genitus, creaturarum caussa fuit: tum etiam quia filiorum adoptionem cum creaturis primus Communicavit, nego . Hoc autem posteriori dumtaxat sensu Christus omnis creaturae primo genitus nuncupatur . Sicut enim Primogenitus mortuorum non ideo dicitur, quod prius mortuis ceteris vita functus sit, sed quod causia sit reserrectionis ex mortuis: Ita Primogenitus creaturs nominabitur , quod caussa sit educenda

ex non extantibus , ad hoc ut extet, creatur

inquit Sanctus Basilius, lib. . contra EunOmium.) Suffragatur Sanctus Cyrillus in Thesauro , Assertione et s. ubi Christum asserit Primogenitum vocari , quod primus Filii appellationem cum hominibus communicaverit , eiusque caussa fuerit. aguine , inquit, Scriptura demonstrare voluit, nos omnes in Filio . O per Filium ad eamdem vocatos esse formam , Dei Filios per gratiam sectos. Atque ipse principium est data nobis gratia r O ex imme

fa sua benignitate similes sibi facit eos , qui per ipsum facti sunt.

Obiicies sexto . Qui sunt unum concordia dumtaxat & consensione voluntatum , non sunt unum essentiar sed Pater & Filius sunt unum dumtaxat concordia S consensione voluntatum I ergo non sunt unum essentia ἴ proi deque Pater & Filius non sunt unus Deus .

Probatur minor ex verbis Christi Dannis II J ubi pro Discipulis suis orat ; in sint unum, inquit, sicut O nos unum sumus . Et inversu praecedentit Pt omnes, inquit, unum

Anci

166쪽

Anva Rsus A RiANos . sysint, sicut tu Pater in me , O ego in te , ut ipsi in nobis unum sint. Ex quibus sic colligo tSimilem unitatem Christus Discipulis adprecatur illi qua unus est cum Patre r atqui Christus Discipulis solam unitatem concordiae adprecatur . Sola itaque concordia Pater & Filius unum

sunt a

Respondeo, nego minorem. Ad eous pd bationem distinguo minorem. Christus adprec tur similem unitatem quantum ad aliqua , concedo ; quantum ad omnia , nego . Adprecatur enim illis unitatem quam homines consequi possimi: at cum Christus unum sit cum Patre Scessentia & concordia , solam concordiae unitatem homines consequi possunt. Igitur solam illis unitatem concordiae adprecatur. Sicut cum

ait: Estote perfecti, sicut Pater vester Gessis perfectus est i ad infinitam illos & divinam sanctimoniam non adhortatur, sed ad eam , ad quam homines aspirare possunt, divinae sanctimoniae imitationem . Ita hunc locum exponit S. Athanasius Oratione .contra Arianos p. 266M Non igitur, inquit, ut nos essemus qualis ,, ipse , dictum est ab eo , Ut unum sint, que- , , madmodum & nos sumus t sed ut quemad-M modum ille , utpote Verbum in Patre suos, est, ita quoque, & nos aliqua similitudine,, S rudi formula , dum in eum respicimus ef-

, , ficeremur unum , una inter nos Sc mutua

,, Concordia animi & spiritus unitate , nec disi , sentiamus ut Corinthii , sed ita concordes

C s is simus,

167쪽

6o Da DivINITATE VERBI simus, ut quinque illa millia in Actibus Apostolorum , qui quasi unus homo censeri pote rant . Ut enim filii, non autem ut ille Filius , de ut Dii, non autem ut ille ipse Deus;& misericordes veluti Pater, non ut Pater: ita unum sitis , quemadmodum Pater & Filius ; non quod futuri simus ita ut Pater naturaliter est in Filio, aut Filius in Patre rsed pro nostra natura , & quatenus fieri potest , ut inde formulam , similitudinemque

mutuemur, discamusque nos oportere, unum

esse , ea ratione quam in miserendo paullo ante didicimus . Eam expositionem confirmat S. Athanasus ex istis verbis: se Ego gloriam quam de disti mihi , dedi illis, ut sint unum , que madmodum nos unum sumus . diuae sic declarat et Qui dicit, quemadmodum , similitudinem de exemplum eius , de quo loquitur , significat. Verbum igitur iure dc essentialiter identitatem naturae cum Patre Obtinet . Nobis autem datum est ut imitemur ;nam statim subintulit i Ego in illis , & tu in

me , ut absolute in unum perficiantur. Quo loco in posterum majus quiddam , & perfectius a nobis Dominus postulavit. Certum enim est Verbum in nobis esse factum quippe quod nostrum corpus induerit. Τu auterata me , Pater, quoniam tuum sum Verbum, R quia tu in me eo quod tuum sim Verbum .

Ego porro in illis per corpus meum; & quia

168쪽

per te in me hominum salus perficitur; mis, , go te , ut & ipsi fiant unum secundum ratio- nem mei corporis , & secundum eius perferi ctionem , ut di ipsi perfecti reddantur , cum, , habeant cum corpore meo unitatem , & in ,, eo unum fiant, & quasi quos ipse gestem , is pariter unum corpus fiant, S unus spiritus. Legatur & oratio V. pag. 3o . & 3I 2. In eamdem expositionem conspirat S. Cyrillus in Thesauro , . Fertione I a. pag. I 2 I. Respondeo secundo , nego secundam minorem , quod scilicet eo in loco solam unitatem concordiae Christus Discipulis adprecetur. In Fidelibus enim arctior est unitas quam voluntatis solius , cum inter eos naturalis etiam unitas existat aliqua; primo quia per naturam Fidei unum sunt. Deinde , quia regenerati sunt in

Unius vitae atque aeternitatis naturam . Tertio , quia naturalis unitas in nobis efficitur, eo ipso quod vere Verbum caro factum est, & nos v re Verbum carnem cibo Dominico sumimus . Quibus tamen unitatis quadam tenus naturalis

modis , longe diverta est, longeque praestantior Patris & Filii unitas utpote quae in essentiae identitate posita sit. Haec responsio est S. Hil rii lib. 8. de Trinitate . Si ergo , inquit , per fidem , id est , per unius fidei naturam urium

Omnes erant et quomodo non naturalem in bis intelligis unitatem , qui per naturam unius Dei unum sunt λ Et infra i Sin vero regenerati in unius vita atque aeternitatis naturam sunt, per

θηρd anima eorum oe cor unum est: cessat in bii spe

169쪽

sa Da Div INITATE UEREI assensus unitatis , qui unum sant in ejusdem regeneratione natura . Et ibidem notat Dominum ita precatum non fui se e Pater , sicut nos unum Volumus , ita O illi unum velint , O' unum per concordiam simus omnes . Sed , Pt unum sint , sicut O nos unum sumus , ut cum in nobis tum in Patre & Filio , naturalem unitatem ostenderet , quamvis in Patre dc Filio , quam in nobis , praestantiorem . Et infra i , , Eos nunc , inquit, qui inter ,, Patrem & Filium voluntatis ingerunt unita-

, , tem , interrogo , utrum- ne per naturae ve-

,, ritatem hodie Christus in nobis sit, an per ,, concordiam voluntatis ρ Si enim vere Ver- , , bum caro factum est, & nos vere Verbum ,, carnem cibo Dominico sumimust quomodo,, non naturaliter manere in nobis existimandus,, est , qui Sc naturam carnis nostrae iam inse- ,, parabilem sibi homo natus assumpsit, ct na- ,, turam carnis suae ad naturam aeternitatis, sub ,, Sacramento nobis communicandae carnis ad- ,, miscuit λ Ita enim omnes unum sumus, quia

,, & in Christo Pater est , de Christus in nobis ,, est . Quisquis ergo naturaliter Patrem in ,, Christo negabit , neget prius naturaliter vel, , se in Christo , vel Christum sibi inesse, quia ,, in Christo Pater, & Christus in nobis, unum ,, in his esse nos faciant. Si vere igitur car- ,, nem corporis nostri Christus assumpsit, &,, vere homo ille , qui ex Maria natus fuit, , , Christus est, nosque vere sub mysterio car- ,, nem corporis sui sumimus, & per hoc unum

170쪽

ADvsRsus ARIANos . 63 D erimus , quia Pater in eo est , R ille in no-

bis: quomodo voluntatis unitas asseritur, cum, , naturalis per Sacramentum proprietas perse- , , ctae Sacramentum sit unitatis p . . . Est ergo,, in nobis ipse per carnem, S sumus in eo, , , dum secum hoc quod nos sumus in Deo est. ,, Qtiam autem in eo , dum secum hoc quod , , nos sumus in Deo eli. Quam autem in eois per Sacramentum communicatae carnis &,, sanguinis simus , ipse testatur dicens : Et, , hic mundus iam me non videt, vos autem, , me videbitis, quoniam ego vivo, Sc vos D vivetis , quoniam ego in Patre meo , de vos A in me , di ego in vobis. Si voluntatis tam is tum unitatem intelligi vellet, cur gradum, , quemdam atque Ordinem consummandae unia ,, talis exposuit r nisi ut cum ille in Patre per, , naturam divinitatis esset, nos contra in eois per corporalem eius nativitatem , & ille rur- , , sum in nobis per Sacramentorum ineta My- , , sterium crederetur , ac si perfecta per Me- ,, diatorem unitas doceretur, cum nobis in se ,, manentibus ipse maneret in Patre , & in Pa- ,, tre manens maneret in nobis , de ita ad uni- ,, talem Patris proficeremus, cum qui in eo, , naturaliter secundum nativitatem inest, nosis quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in ,, nobis naturaliter permanente λ Quam autem is in nobis naturalis haec unitas sit, ipse ita te- ,, status est: ini edit carnem meam & bibit ,, sanguinem meum , in me manet, de ego in αν eo , dcc. Ad

SEARCH

MENU NAVIGATION