Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

171쪽

Addit Sanctus Hilarius, diversam , lo geque excellentiorem unitatem esse Patris &Filii , quam ipsorum inter se hominum; is Uni-

,, talem nostram ad Deum , inquit, Dominus pro nobis precatus est, suam vero obtinet ille , ct in ea manet . Nec per Sacrame tum dispensationis unum sunt , sed per nat , , rae nativitatem , dum nihil in eo ex se DeusM eum gignendo degenerat. Unum sunt, dum ,, quae de manu eius non rapiuntur, non ra- , , piuntur de manu Patris r dum eo cognito , ,, Pater cognitus est , dum eo viso Pater vi ,, sus est , dum quae loquitur , Pater in se ma- ,, nens loquitur, dum in operante se operaturis Pater , dum ipse in Patre est , & Pater in

,, eo est. Hoc non praestat creatura , sed natu, , vitaS: non essicit voluntas , sed potestas ris non loquitur unanimitas , sed natura . Qtii a ,, non est unum creari & nasci , neque velleis id ipsum est quod & posse , neque concordam ,, re idem est quod manere . objicies septimo . Trium priorum saeculorum Patres Filium non esse verum Deum , &Patri consubstantialem atque coaeternum propugnarunt , scilicet S. Justinus Martyr in Dial go cum Triphone ; S. Irenaeus , Tatianus Iustunt Martyris discipultis in lib. contra Graecos, tibi ita scribit: se Deus erat in principio: pri

,, cipium autem rationis esse potentiam acce- , , pimus. Etenim Dominus omnium , cum ipse, , esset totius universi substantia , quatenus nul- ,, la adhuc erat facta creatura , solus extabat. - ., Qua-

172쪽

ADvgasus ARIANos . 6s3, Quatenus vero tota vis & potentia ac tam, , eorum quae Videri nequeunt, substantia erat ,, ipse , cum eo erant omnia . Nam cum ipsori per rationalem vim λήγος , ipse , qui in illo,, erat, produXit. Voluntate porro simplici- , , talis ipsius λο 4s erupit: qui quidem non in is vacuum emanaas , primigenium opus Patrisse fuit is . Filium igitur Patris voluntate , non natura productum , & primam dumtaxat creaturam esse existimavit Τatianus.

Non absimilis fuit Theophili Antiocheni

sententia , libr. a. Ad Mutobcum , ubi de Deo sc loquitur et Verbum operum suorum adminiastrum adhibuit, at per ipsum omnia molitus est. Et cum scripsi ilat, Deum in Paradiso inambulasse , quaerit qua ratione Deus ambulare dic tur , qui nullo loco coerceri potest: & respondet: se Deum ipsum ac Patrem universorum, , comprehendi loco non posse , nec in eo deis, , prehendi , sed Verbum ipsius per quod om- ,, nia molitus est , quae est virtus ipsius ac si is pientia , personam in se Patris , & omnium is Domini suscipiens, in Paradisum venit sub , , persona Dei, & cum Adamo collocutum est. M Tum enarrat quomodo Verbum a Patre produ- ctum sit. Antequam ulla res existeret, im, , quit , consiliarium habebat istum , qui est ,, mens ipsius & sapientia . Cum autem essic ,, re voluit Deus quaecumque deliberaverat, ,, hunc λογον genuit prolatilium , primogeni-

tum omnis creaturae et non ut Verbo vacuus

is ipse fieret, sed ut Verbum gigneret, S cumis V e

173쪽

, , Verbo suo perpetuo versaretur. Et post- , , quam subiecit .erba I. cap. S. Ioannis i In M principio erat Verbum, Oci subjungit: Uer,i bum itaque cum sit Deus , & ortum babeat si ex Deo , quandocumque vult Pater univer ,, sorum , mittit ipsum quemlibet ad locum is, eoque Veniens, auditur, ac videtur , ab ,, illo missum , & in loco reperitur is . Porro qui loco comprehenditur, qui sermo prolati-tius est, qui mittitur a Patre quocumque ipse vult , qui est operum Patris administer, ille non est verus Deus consubstantialis & coaeternus Patrii ergo Filium non esse verum Deum Patri conssibilantialem & coaeternum , Theophilus Antiochenus opinatus est .

Eiusdem opinionis fuit Origenes in libris Tomo a. in Ioannem , aliisque in locis. Et ne peculiaris ea fuisse Origenis videatur , Clemens Alexandrinus, qui in lib. . Stromatum sensit i Naturam Filii esse Omnipotenti propinquissimam: atque etiam Filium omnipotentis P eris voluntati servire t & Dionysius Alexand. in lib. Contra Sabellium, ubi Filium Dei opus quosdam vocat, quod non erat antequam fieret, in eamdem assertionem conspirarunt, ut comm

nis ea fuisse totius Alexandrinae Ecclesiae senistentia videri possit; ita ut Arius nihil novi haede re produxerit. Sanctus Methodius Martyr apud Photium COda 3 s. eidem sententia favet . is Duas visa res, inquit, in iis quae ante confessa sunt, D esse

174쪽

,, esse diximus effectrices; unam quae ex non ,, extantibus nuda voluntate , sine cunetitione, M simul ac voluit, per seipsam molitur quid- ,, quid vult facere, eaque est Pater. Alteram, ,, quae componit , & varietate quadam exor- , , nat ad prioris imitationem quae iam facta sunt; ,, & est Filius omnipotens , ac fortis manus,, Patris, in qua postquam fecit materiam exs, non extantibus, exornat, , . Si autem Pater de Filius sint duae virtutes c ut Methodius asserit Pater & Filius non siunt unus DeuS. Tertullianus lib. contra Praxeam , cap.s.& . & lib. Contra Hermogenem , case. 3. &lib. 2. Contra Marcionem , cap. 2I. eiusdem aD sertor eli dogmatis. Necnon & Novatianus lib. De Trinitate . Non constat igitur ex traditione, Filium esse consubstantialem Patri . Respondeo, nego antecedens. Licet enim Patrum aliqui ante ortum Arianae haereseos mi innus proprie & minus caute quaedam interdum

scripserint, & quae specie tenus huic haeresi patrocinari videntur, fidem tamen Sacrosanet e Trinitatis & Divinitatis Filii Dei quoad substantiam & caput Catholici Dogmatis consta

tissime asseruerunt. Ratio autem cur minus accurate locuti sint, ea est , quod ad Philosophiae Platonicae decreta Christianae Fidei explicationem temperandam esse duxerint, atque tam ilia fere scripserint iis quae a Philosophis istius

Sectae de Patre uni versorum , & de Mente ipsius, quae & λαγος ab ipsis dicebatur , doceri consueverant . Sic S. Athanasius, lib. De In

175쪽

68 Da DivisiTATE UERBI

carnatione Verbi, Filii Divinitatem persuadere Gentibus studet , argumentis ex Platonicorum doctrina depromptis , ut fidem nostram nihil Proponere incredibile luculentius ostendat. amsi confitentur , inquit esse aliquem Dei λογα O hunc ducem universitatis esse , atque in ipso creaturam omnem a Patre fabricatam esse r bu-jus item providentia illuminari euncta , livimeari , O esse, ipsumque in omnibus regnare; adeo ut ex providentiae operibus , tam ipse ,

quam per eum Pater agnoscatur: Animadverte , obsecro , an non imprudentes contra semetianos irrisionem illam contorqueant. De veteribus illis trium priorum cicut rum Patribus S. Hieron. in sologia 2. contra

Rysinum sic loquitur . 2 con statim illos haeretiacos iudicabo. Fieri enim potest ut vel simpliciter erraverint, vel alio sensu scripserint, vel a

librariis imperitis eorum paullatim scripta cor rupta sint. Vel certe aritequam in lexandria quasi daemonium meridianum Arius nasceretur , innocenter quadam ct minus caute locuti sunt, oe quae non possint perversorum bomiuam calumniam declinare. Fatendum tamen est , hoc in dogmate , sieut in aliis Fidei Catholicae capitibus, factum esse , ut emergentibus haeresibus, quae illius puritatem infuscare conatae sunt , multum ad eius professionem perspicuitatis accesserit. Unde locum hie habet celebris illa S. Aug. sententia , lib. I 6. de Cis. Dei cap. a. Multa quippe

ad fidem Catholicam pertinentia, dum Haretia

176쪽

eorum eallida inquietudine agitantur , ut adve sus eos defendi postfint, O considerantur dilia gentius , O intelliguntur clarius , O instantius praedicantur et O ab adversario mota quaestio , discendi extitit occasio . Et lib. a. de dono perseverantia , cap. 2Ο. Dicimus enim , inquit, singulas quasque haereses intulisse Eeclesiae proprias quaestiones , contra quas diligentius defenderetur Scriptura dia vina , quam si ntilla talis necessitas cogeret. Auctoritate S. Justini abutuntur Sociniani contendentes , ipsum existimasse , Filium Dei non esse verum Deum , in omnibus coaequalem Patri. Calumniam vero suam fulciunt his verbis in Dialogo cum Tryphone . Iste qui a Patriarchis est conspectus, Deus , O Angelus , Dominus appellatur , ut vel ex his intelligatis ipsum universorum Parent, administrasse .

Et paulo post Angelum , qui Moysi dixit:

Ego sum Deus Abraham , Deus Isaac , O Deus Iacob et negat fuisse conditorem omnium P trem , sed Filium Patris administrum fuisse contendit i Sed quem , inquit, vobis demonstraviamus Abraham , O Iocob visum esse , qui conditoris universorum voluntati ministravit. Et infra rursus: Igitur nec Abraham , nec Isaac , mee Iacob , nec alius Mortalium quisquam vidit matrem , O inessabilem Dominum omnium ἔ

ideoque ipsiusmet Christit sed illum qui de ipsius

moluntate Deus est ejus Filius , O Angelus, ex eo quod ipsius voluntatis administer sit. Verum

ex his colligi non potest, Santium Jullinum il

177쪽

luin errorem docuisse , quem ei Heterodoxi affingunt. Cum enim Filium ministrasse Patri asserit, nomine ministerii abutitur, prout idem significat ac cooperationem . Vult itaque S. Justinus creandi voluntatem Patri tanquam primo

principio adscribendam , & Filio per Patrem

Communicatam . inam autem innoxius sit hieloquendi modus, ex eo constat , quod ipsi Patres dum contra Arianos post Concilium Nicaenum scripserunt, eumdem passim usurparunt.

Id S. Hilarii exemplo ostendere satis erit, qui Lib. . de Trinit. expendens illud Geneseos, Et Oidit Deus quia bona sunt. Placere , inquit , 'Patri opera sua gaudet Filius , per se ex praerepto ejus esecta . Praemiserat tamen: In eo quod dicitur , faciamus , O jussis exequatur , factum . asi diceret eiusdem esse virtutis, ac potestatis exequi creationem hominis , ac iubere. Nec etiam Patrem solum invisibilem esse aiseruit S. Just mus, sed ipsum visum non fui ila veteribus Patriarchis & Prophetis ; visum vero esse Filium , non in essentia quidem sua , in qua aequalis est Patri, sed in corpore ad tempus assumpto . Ex huJusmodi porro apparitionibus probat Sanctus Justinus , Filium Dei quem in propria Persona aspectabilem hominibus factum esse sensit c uti S post ipsum sensere alii Patres Graeci non per Angelorum

ministerium ; verum Deum esse Patri coaequalem , & coaetemum . Toto enim Dialogo cum

Tryphone passim demonstrat, Filium Dei &Deum in Scripturis nominari, & Dominum vim

178쪽

tutum & quae iisdem in sacris Literis , maxime in Psalmis, de summo omnium Domino, ac Deo dicuntur , ea Christo convenire probat. Hinc nihil luculentius ad Filii divinitatem &consubstantialitatem cum Patre adstruendam iis locis S. Justini, quae habentur in eodem Dialogo pag. 284. , & in Apologiis . Quod vero obiicitur de S. Irenaeo, ipsum Verbum substantiale & internum a Verbo vocali non distinxisse , adeoque Filium Dei esse Verbum prolatilium , putidissima calumnia est ;siquidem verbi prolatilii labem omnem , & imperfectionem a Verbo Divino diserte excludit contra Valentinianos , ac Gnosticos pugnans cap.46. 47. & 48. lib. 2. eiusdemque Verbi divinitatem ac consubstantialitatem cum aeterno Patre asseruit, ut evincnni testimonia in Probationibus laudata , aliaque, quae hic recense re longum esset. Tatianus exponi benigne potest , ut qui Filium opus primigenium Patris vocaverit aquatenus 1ermo exterior est , ad effectum productus, cum dixit Deus, fiat lux , fiat sem mentum &c. non quatenus est sermo interior ex Deo prodiens ad cogitatum . Sic enim Patri coaeternus est . Voluntate porro Patris er pit λήγεε priori modo spectatus: sed sub secunda illa ratione , non erupit voluntate , nisi con

comitante , t quatenus non invitus Pater Filium genuit sed natura . Unde Verbum a Patre genitum , ad imitationem illius , a quo genitus est, Patris immortalitatis imaginem βο-

179쪽

natum esse , idem Auctor asserit. I heophilus Antiochenus eodem sensu Filium sermonem prolatilium appellat r missum autem I loco circumscriptum ait, secundum formam eXtraneam , quam assumpsit; vel ad tempus, ut se hominibus aspectabilem praeberet ante Incarnationem , c secundum sententiam Theophilo cum aliis Patribus Graecis communem J vel in perpetuum , cum homo factus esto Patris autem dicit administrum , non quod per ipsum velut per instrumentum condiderit uni inersa , sed quod una sit Patris, Filiique potestas ac operatio . Unde in eodem libro ait: Non erant Propheta cum Mundus crearetur; sed sapientia Dei qua in ipso est , Sermoque ejus Samctus semper praesto erat et quapropter per Salomonem Prophetam sic fatur et Cum ipse praepa-τaret Calos, aderam. ibidem: ut constaret Deum

aermone suo creasse Caelum o terram , scriptum est et In principio creazit Deus Calum σterram. Ibidem Filium Dei vocat Sermonem perpetuo existentem , O insitum in corde Dei Fatris . Antequam enim quidquam eorum , quae facta sunt, fieret, hunc consiliarium habuit Oc. Origenem in Luto erroris haerentem relinquimus . In Clementis Alexandrini operibus nonnulla fortasse minus proprie dicta de Filio Dei r Periuntur , quod di nonnullis aliis Patribus , qui ante Arianam haeresim floruerunt , commune fuisse jam adnotavimus. Quoad vero substantiam

180쪽

ADv Est sus ARIANos . 73Catholici de Filii divinitate dogmatis non errais vit Clemens Alexand. , S: nihil aliud intellexit cum dixit, Naturam Filii esse omnipotenti propinquissimam ; γ ipsum omnipotentis Patris voluntati servire, ut habent ea loca quae obiiciunt, quam ipsum habere eamdem naturam cum Patre , & eamdem voluntatem, ab ipsb communicatam ineffabili generatione. Hunc etiam Patrem tamquam Catholicum de Filii Divinitate dogma asserentem adduximus in Probationibus , atque etiam plurima eiusdem loca referri possenteX Iib. 7. Stromatum , ex Admonitione ad Gentes , & ex lib. Paedagogi, in quibus omnibus Verbi divinitatem luculenter attestatur . De Sancto Dionysio Alexandrino nihil est quod loquamur, cum , ut in Probationibus adnotavimus, eum S. Athanasius, plurimis eiuLdem testimoniis adhibitis, ab Adversariorum calumniis vindicaverit . Diximus, Tertullianum de Filio Dei recte omnino sensime I atque eum eiusdem cum Patre substantiae, perfectionis , & divinitatis esse, arbitratum fuisse , probatur ex multis operum ipsius locis, & ita evidentibus , ut nullam calumniam pati possint. Haec sunt pracipue

cap. 2 . Apologetici, lib.3. & 4. contra Marcionem, & lib. contra Praxeam capp. 2.3. 8. 9. ωα

Methodius duas vires appellat Patrem αFilium , non ἐσιδοῦς, sed do mAt & ita improprie vocat duas personas , quamvis una sit

virtus & potestas Patris & Filii .

O Sed

SEARCH

MENU NAVIGATION