Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

201쪽

dem non esse auctorem animarum Deum hae unica ratione probat , quod nihil a rerum Principe fieri possit , nisi quod sit plenum & integrum , & in suae integritatis perfectione finitum . is Porro , inquit, con*icimus homines , se id est animas ipsas c quid enim sunt homines,, nisi animae corporibus illigatae λ J scaevitate ,, innumerabili vitiorum ipsos se indicare non ,, este patritii generis, sed ex mediocribus fa-

,, miliis procreatos,, . Sicut ergo haec errorum monstra non ex Doctrina Ecclesiae, immo

nec ex rectae Philosophiae Scholis Arnobius hausti sed in eorum assertione & Scripturae Sacrae repugnat , & rationi, seque divinarum litterarum penitus ignarum probat e ita si Deum non esse dixisset, qui genitus sit , & Patrem habeat, eo sensu quo Sociniani contendunt, non sequeretur hanc fuisse Christianorum fidem . Unde merito diceremus , Socinianos Arisnobium quoad illud dogma sequentes, Christianos non esse : sicut iplum sequendo in horrendis illis, quos modo exposuimus , de animae origine di natura , erroribus non selum a Christiana Religione penitus alienos se probant; sed etiam a vera Philosophia & a recta ratione , qua maxime gloriantur , atque Philosophis kthnicis , qui aliam sibi sapientiae laudem p Pererunt , multis gradibus inferiores.

FINIS.

204쪽

DISSERTATI ODE HAERESI MACEDONI ANORUM.

Strum Spiritus Sanctus sit verus Deus 6 Udemque cum Patre , O Filio majestatis, o dignitatis.

PROPOSITIO.

Macedonianos Spiritus Sancti hostes ScriptuMSaera Sanctorum matrum testimonia profligant, ejus divinitatem , O eamdem eum Patre, oe Filio dignitatem atque majestatem asserentia . ΡRobatur prima pars ex verbis S. Petri Actuum s. ubi Ananiam sic alloquitur .

Anania, eur tentavit Satanas cor tuum , mentiri te Spiritui Sancto. oe fraudari de pretio Agri Mox cui mentitus sit declarat. 2 ones mentitus bomiuibus, sed Deo . Quibus ex verbis colligitur Spiritum Sanctum verum Deum esse . Hunc locum urgent A Basilius A li

205쪽

α Dp HIERES Ilib. s. eontra Eunomium p. I 24. & lib. de syἰ- risu Sancto , cap. IK. S Gregorius Nazianu nus Oratione 3 . S. Cyrillus in Thelauro AD sertione 34. Theodoretus, lib. eontra Hae. reses cap. de Spiritu Sancto, S. Ambrosius lib. I de Spiritu Sancto cap. q. & lib. 3. cap. IO.

S. Epiphanius Hars Tq. S Augustinus lib. 3.

concra Maximinam , cap. 2 i. . alii.

Idem probant loca illa Scriptura: Sacrae , in quibuscum Spiritus Sanctus locutus esse refera. tu Deus locutus esse dicitur. ita quod Isait 6- Dominus Deus exercituum locutus esse dicitur, Audite audientes , σ nolite intelligere , Scis Apostolus ad Hebra os 3 a Spiritu Sancto pronuntiatum esse dicit. aura bene Spiritus San ctus locutus est per Isaiam Prophetam ad Patres nostros , dicens - Vade ad pcpulum istum , O dic ad eos . Aure audietis , O non intelligetis oee. Ergo idem est Dominus exemi tuum, ac Spiritus Sarctus. Hoc arguaentum urgent S. Gregorius Nyssenus, lib. I. contra Eunomium, S S. Basilius , lib. q. contra eumdem , S. Cyrillus in Exeerptis de Spiritu Sancto, Procliis Oratione 37. Paschasius. lib. I.

Idem probatur ex Apostolo p. ad Coris. thios 3. ubi fideles templum Dei vocat . He-hitis, rnquit , quia templum Dei estis vi-νitas Dei habitat in vobis p& iubinde eosdem Spiritus Sameti templum esse asserit , Annescitis, inquit, quoniam membra vestra pern-

ptam sunt Spiri us Sancti Θ Ex quibus Spiri

206쪽

MACEDONIANSRUM. 3tima Sanctum Deum nominari , N e sse colligit S. Athanasius, Lib. ad Serapionem de Spiritu Sancto. α Si Spiritus creatura e siet, , , non emceretur per eum consociatio Dei ,, in nobis, sed creaturae coniungeremur, , alienique a divina natura redderemur, ut ,, nusquam eius participes facti. Nunc ubi-M cumque dicimur participes Christi, Deiis etiam participes dicimur. Conflat igitur, , unguentum quo imbuti sumus , di sigillum, , quo signati sumus, non esse naturae rerum

conditarum, sed Filii, ob Spiritum qui ina, eo est , qui nos coaptat Patri. Id enim , , Joannes docuit. In hoc cognoscimus quod ,, in Deo manemus, & ipse in nobis, quo- , , niam de spiritu suo dedit nobis . Si autem, , ex praesentia Spiritus qui nobi Icum eli, ef ., ficimur consortes divinae naturae, insanieritis profecto, si quis hoc dicat fieri per spiri-M tum creatum, S non per Spiritum Dei. ,, ob eam enim caussam in hominibus est,ri S ii in quibus est, deificantur. Quod si ,, ille deificet, ambiguum esse non potest . ,, quin huius natura Dei sit natura . Idem probatur ex eo quod Apostolus I. Corint. ia. divina Spiritus Sancti opera , bene fictaque percensens , ea promiscue Deo , ac Spiritui sancto velut auctori tribuit ; Divisiones inquit gratiarum sunt, idem autem Spiritus , oec. O dιvillanes operatio um sunt , idem vero Deus , qui operatur omnia in omniatus . Quibus singillatim enumeratis, ita con- A a clu-

207쪽

cludit. Haec autem omnia operatur unus atque

idem Spiritus , dividens singulis prout Pult . Quem locum ad Spiritus sancti Divinitatem comprobandam urgent S. Athanasius, in lib. ad Serapionem , Cyrillus in Thesauro assertione 33. S i 4. Theodoretus, lib. s Contra haereses, S alii .

Idem probant illa verba Christi, Ioannis Is . Cum autem Penerit Paraclitus , quem mittam Sobis a Patre Spiritum veritatis , quia Patre procedit , ille testimonium perhibebit de me. Quo ex loco Sanctus Ambrosius Spiritum Sanctum creaturam non esse probat,

lib. r. de Spiritu sancto , cap. 7. Sieut, inquit, creata dici non potest Sapientia qua ex ore Dei procedit: vec Verbum quod eνuctatur ex eorde: nec Cirtus in qua plenitudo majestatis aeterna est : ita etiam creatus non potest Spiritus MD mari, qni ex ore Dei funditur, eum ipse Deus tantam ostenderit unitatem , ut effundere se de Spiritu suo dicat. Hinc Paschasius lib. I. de Spiritu sancto, cap. I a. notat Christum non dixi me , 'Vi a Patre creatus est 3 sed a Patre proeedit, id est, de paterna Deietate potentiae , O de proprietate naturae . Et paullo post subjungit , Suia ergo Spiritus sanctus a Patre procedit tria in eo privilegia deitatis ostendit;

id est , ut in persona sua subsistere , O sine ul

lo temporis spatio permaxere , O omnino ex substantia Patris probetur existere . Idem a gumentum urgent Didymus , lib. a. de Spiri. to S. α Theodoretus, lib. s. adversus Haereses.. Idem

208쪽

MACIDONIANORUM. sIdem probat forma Baptismi , in qua Deo Patri ae Filio tertius adiungitur Spiritus sanctus , utique non adjungendus in unum cum illis dignitatis & honoris consortium , nisi Deus esset; neque in Sacramento fidei nominandus , nisi fidei nolirae e sset objectum , quod

creaturae non convenit . Hoc argumentum

urget Sanctus Athanasius ad Serapionem scribens de Spiritu sancto . Idem argumentum urgent Dydimus , lib. i. de Spiritu sancto, Sanctus Hilarius, lib. a. de Trinit. Theodoret. lib. s. contra Haeres. cap. de Spiritu Sancto, S. Basilius, lib. s. contra Eunomium , cap. .

Spiritusque cum Patre N Filio invocationem unius esse divinitatis testimonium colligit , quoniam nec sine Filio agit Pater, nee sine u ritu Filius. His Sanctus Ambrosius, lib. I. de Spiritu Sancto, cap. Iq. suffragatur 4 Ubi ex eo etiam quod iussi sunt baptizari Fideles in nomine Patris , & Filii, Spiritus sancti,

non in nominibus , colligit unum tribus nomen esse commune , quod est Divinitas . Idem argumentum S. Augustinus urget Tract. 6. iudioannem 4

Idem probant illa Scripturae testimonia, in quibus Patri & Filio, ceu eiusdem consors maiestatis adiungitur Spiritus sanctus. a. ad Corinthios I 3.Gratia Domini nostri 'gesu Chri-σ charitas Dei, O communicatio sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Et I. ad Corinthios I 6. Et hae quidam fuistis . sed abluri estis, sed justificati estis, in nomine Domi.

209쪽

ni nostri Iesu Christi, oe in Spiritu Dei nostri.

Respondebant Pneum atomachi, Deo in Scripturis Sacris quandoque creaturas adiungi, ut I. ad Timotheum s. Testificor coram Deo , O Iesu Christo , oe Aectis Angelis, Sc. Sic Exodi i . Crediderunt Domino, oe Moysi servo ejus . His reponebant Sanctus Athanasius, in Epistola ad Serapionem , N. Sanctus Balilius , lib. de Spiritu sancto , cap. I Angelos in primo loco adduci tamquam testes , quo modo ipsae etiam rationis &sensus expertes creaturae quandoque advocantur,ut Isaiae l.

Audite caeli, O auribus percipe terra. At vero Spiritus Sanctus locis supra laudatis , tamquam socius , & eorum , quae Dei propria sunt , essiciendorum auctor de particeps cum Patre N Filio adhibetur. In posteriori vero loco vox servi Moysi adiuncta , ollendit ipsum in societatem & consbrtium divinitatis

non admitti. Quamquam vero I. ad Corint. IO.

tu Mo em baptizati dicantur Hebraei , nihil inde inferri potest ad elevandum argumentum, quod ex formula Baptisini petitur , ad Spiritus sancti divinitatem asserendam . Dicuntur enim in Moysiam baptigati, non quod ille obiectum esset Fidei ipsorum 3 sed quod legem a Moyse tamquam a Mediatore datam professi essent. Idem probat locus insignis Apostoli ad Corinthios scribentis, Epistola I. e. a. Vobis autem revelavit Deus per Spiritumf uum . Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda

210쪽

minis , nise spiritus bominis qui in ipso est 3 1ςao qua Dei sunt, nemo eognovit nisi viri ita

Dei. Quo ex loco Patres colligunt Spiritum sanctum esse Deum , eiusdemque cum Patre subitantiae. Dei namque arcana novi Te , ac profunda scrutari, creata res nulla potest : &quemadmodum hominis spiritus, qui ea novit, quae sunt hominis , eiusdem cum homine sub stantiae est , non extraneus, ac peregrinus e sic Dei Spiritus a Deo alienus , eoque inferior esse non potest , quia ea quae Dei sunt cognoscendo penetrat. Hoc argumentum Saninctus urget Athanasius, in Epistola ad Ser pionem , sanctus Ambrosius , lib. a. de Spiritu sancto , cap. I a. S alii. Sic inter alios

Ambrosius. Neque cum omnibus qua per FAlium facta sunt, annumerandus es Spiritus , eum Deum Patrem noverit . quem sicut scri

ptum est quis potest nosse nisi Filius 3 Sed

Spiritus sanctus novit . Iuli ergo p cum dici-τur universitas creaturarum , non Spiritus Ianctus comprehenditur. 2 unc .elim respondeant,

quid est in homine quod cognoscat quae sunt hominis Stique rationabile, quod caeteris anima virtutibus supereminet, O quo praecipue natura hominis assimatur. 22uid est igitur Spiritus , qui alta Dei novit , per quem Deur Omnipotens revelatur Numquid plenitudine divinitatis inferior est , qui ejusdem cum Patre substantiae etiam hoc exemplo probatur ut aliquid ignorat , qui novit consilia Dei, O my-

A steria

SEARCH

MENU NAVIGATION