Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

251쪽

rudimenta, O ipse prius dicere nomen littera . ut respondendo Discipulus diIcat,in sit quodammodo Magister incipienti Discipulo similis , ea loquens , O ea meditans , qua ine iens loqui debeat, ac meditari: ita oe sanctus Spiritus, tibi oppuguationibus carvis perturbari nostrum spiritum viderit , O nescientem quid orare debeat seeundum quod oportet, ipse velut Magia ster orationem praemittit, quam noster spiritus, si tamen Discipulus esse sancti Spiritus desiderat, prosequatur; ipse gemitus obbert, quibus noster spiritus discat ingemiscere , ut repropitiet sibi Deum. Si vero viνitus quidem doceat, O noster spiritus , id ea, mens nostra non δε- quatur, suo Qitio infructuosa ei fit Magistri doctrina . . . Iuod autem dicit, Iuia Spiritus interpellat, boc est , quod edocet non minimam dispensationem per Spiritum sanctum in λειμsibus geri. Sic etiam exponit Sanctus Augustinus , Epistola leti. Dictum est, inquit, Interpellat pro Sanctis, quia interpellare Sanctos facit . sicut dictum est: Tentat Sos Dominus Deus ve-ser , ut sciat si diligatis eum , hoe est, ut sciare vos faciat. Interpellare itaque Sanctos facit gemitibus inenarrabilibus , in pirans eis des

derium etiam adhuc incognita tautae rei, quam per patientiam expectamus . Suomodo enim narratur, quando desideratur quod ignorarur am utique si Oaeni modo ignoraretur, non deis deraretur: O rursus si videretur , non desideraretur , nec gemitibuι quareretur .

252쪽

M ACEDONIANORUM. 49 obiicies . Si pollulat Spiritus 1 anctus pro nobis, quia pollulare nos facit: igitur α Pater pro nobis postulat, siquidem S ille pollularenos facit. Atqui ut Pater pro nobis postulare dicatur, piae aures non sustinent: igitur Spiritus sanctus non eo dumtaxat sensu postulare dicitur pro nobis, quod postulare nos faciat . Respondeo, nego consecutionem maioris Sicut enim Pater non dicitur mitti licet ea operatio ad quam Persona aliqua divina mittitur, exempli gratia sanctificatio hominis , sit toti Trinitati communis propterea quod necesse sit Persisnam quae mittitur, a mittente procedere , aqua videlicet cum operatione simul accipit & naturam e Ita de hac postulatione dicendum , quae quamvis significet effectum in omnibus, quem etiam Pater, immo tota Trinitas operatur , non tamen tota Triniotas pollulare recte dicitur et sed ea tantum Per. Lona, quae accipit ab alia ut faciat homines pollulantes. Etenim ut mitti , sic & postulare , respicit alterum, a quo vel recipitur aliquid, vel expectatur; quod Patri conoenire non potes . ita hunc nodum solvit doetissimus Eilius Commentario in hunc locum Apostoli. Obiicitur sexto . Si Spiritus lanctus eii

Deus , aut ingenitus eii , aut genitus . . Si ingenitus, ergo duo erunt principii expertes αSi autem genitus, aut ex Patre genitus esis

aut Filio. Si ex Patre, duo igitur sunt Filii, ac fratres a si ex Filio, iam Deum nepotem habebimus L

253쪽

Respondeo , nego consecutionem maloris. Medium quiddam enim datur inter ingenitum elle , dc genitum , scilicet procedere , quod sancti Spiritus proprium est . Ita re spondet Sanctus Gregorius Nagian genus Oratione 3T. ,, Quoniam , inquit. divisionem tuam si primam , qua inter ingenitum S genitum , nihil medium esse arbitraris haudquaquaria, admittimus. , protinus tibi cum pr.eclarais tua divisione fratres illi & nepotes peribunt. A Ubi enim , quaeso , pones id quod procedit, ,, quod quidem inter duas. divisionis tuae par is tes interiectum esse constat, atque ab Τheω,, logo multo te praeitantiori, nimirum a Chri i, sto, introducitur λ Nisi fortasse vocem il-a, lam , propter tertium tuum Testamentum,

,, ex Evangeliis sostulisti, Spiritus sanctus quiis a Patre procedit. Qui, quatenus ab illo,, procedit, creatura non est et quatenus. rur

,, jus genitus non est, Filius non est r qua- ,, tenus autem inter ingenitum S genitum , is medius est , Deus est . Quae est ergo haecis Processio inquies Dic tu , quae Patris.,, ingenitura sit, &ego Filii generationem , ,, ct Spiritus processionem explicare aggre- ,, diar, ut ambo mentis vesania praecipites,, agamur, in Dei mysteria oculos iniicientesis idque qui tandem l Nempe qui ne ea qui, dem, quae ante pedes sunt, scire , nec

,1 arenam maris,. aat pluviae guttas de dies. saeculi enumerare possumus, nedum in Deia, profunda penetrare , naturδque adea arca

254쪽

MACEDONIANORUM. sis, nae atque Omnem orationis facultatem fusa Perantis rationes reddere . Quid ergo est ,

,, inquiunt, quod Spiritui deest ad hoc ut sitis Filius p Nisi enim aliquid deesset , Filius

,, esset. De es e nihil dicimus. Non enim , , Deo quidquam deest. Verum manifesta is,, stionis, ut ita dicam, mutuaeque eorum ,, relationis differentia , diversa quoque ipsisse nomina procreavit.

. . . . . . . . . . . . 'ΦΦ . . . . . . . . . . . s . . . . . . . . . . . o Φ. . . . . .

255쪽

DIS SERTATIO

DE PROCESSIONE SPIRITUI SANCTI A PATRE ET FILIO .

Errorem Photii, aliorumque, Sebismaticorum Graecorum, negantium Spiritum sanctum aiFilio procedere, Scriptura sacra , Patres. Graci, O Latini , ab utraque Ecclesia in conciliis recepti ,. refelluat, nec ualida rartione propugnatur ulla. .

P Rima pars probatur ex verbis Christi

Joannis X VI. Cum autem venerit ille Spiritus .epitatis , docebit vos omnem veritatem . 2.n enim. loquetur a semetipso : sed quacumque audiet , loquetur, O quae venturia sunt annuntiabit vobis . Ille me elarifieabiti quia de meo accipietis oe avnuntiabit vobis . Om- nia

256쪽

Da Pnoegss. SPIRIT. S. nia quaecumque babet Pater , mea sunt. Pr pterea dixi: aDia de meo accipiet, O annuntiabit vobis . Et antea de eodem Spiritu dixerat et Si non abiero , Paraclitus nou veniet ad vos et si autem abiero, mittam eum ad vos. Persona divina quae mittitur ab alia, N ab ea accipit , ab ipsa certe procedit: cum divinarum personarum missiones non sint secundum imperium , aut secundum consilium , sed secundum originem intelligendae. Praeterea ex

eo probat Christus Spiritum sanctum ab ipso

accipere , quia omnia quae habet Pater, sua sunt: nihil ergo excipiendum . nisi id quo Pater e si . Virtus itaque spirativa Spiritus fan. cti communis est Filio cum Patre. Ideo dicitur Spiritus vertigiis , id eli Filii. Et ab Apostolo ad Romanos 8. ad Galatas 4. Spiritus Filii vocatur ; congrue omnino , siquidem Christus illum e sse tuum , & a se procedere, sicut spiritus hominis ex ore ipsius procedit, proportione servata, diserte significavit Ioan. nis XX. insumans & dicens Apostolis r Acci .pite Spiritum sanctum . Et quamvis cum a Patre procedere doceat , non tamen a Ibio P

tre ; immo Ioannis XV. a se pariter procede. re docet verbis aequivalentibus . cum eum semissurum Apostolis a Patre pollicetur r Cum autem venerit Paraclitus quem ego mittam vobis a Patre , Spiritum veritatis qui a Patre

procedit, ille testimonium perhibebit de me . Perperam itaque loco illo Scripturae Sacrae Christi verbis Graecorum Schismaticorum pa- 4 C sta rens

257쪽

s PROCESSIONErens Photius in Epistola sua Encycliea & In Epitiola ad Aquileiensem Patriarcham abutitur . Denique Spiritus sanctus accipit a Filio,

non aliquid creatum , ut nos accipimus , sed

divinum esse et eum nihil aliud possit accipe. re a Filio in Trinitate Sanctissima. Nam omne quod accepit, & accipit, & accipiet, id aeternaliter habet. Et quod Filius a Patre audit. idem est quod scientia.: Scientia vero in divinis idem est quod esse r & audire a Patre, iuxta expositionem Graecorum ac Latinorum Patrum , est accipere essentiam & scientiam a Patre r atque ita Spiritus audiens accipit a

Filio . & auditio scientia est, & esse & divina essentia, quae omnia Spiritus a Filio accipit . Probatur secunda pars testimoniis Patrum Grecorum , quos inter primus in aciem prodit contra Graecos Schismaticos S. thanasius in lib. de humana natura fuscepta , ubi pluribus e Scriptura sacra locis allatis in quibus Deus fonti, Spiritus sanctus aquae comparatur , ut Joannis IV. Omnis qui bibit ex aquabae , δε-tiet iterum. Sui autem biberit ex aqua quam

ego dabo ei, siet in eo fons aqua fallautis in

vitam aeternam . Et cap. 7. Ivi eredit 1nis me , stamina de ventre ejus fluent aqua vivae. Hoc autem dixit de Spiritu , quem aceepturi erant credentes in eam. Et Psalmo 3 s. sinuoniam apud te est fons vita; Ex iis ita colligit. Noverat enim David in apud Patrem Filium

esse fontem Spiritas sancti. Et in Epistola ad

Seram

258쪽

serapionem et Ergo , inquit, non ex ereatarum rerum genere est Spiritus Ductus; ac demonstratum est magis proprium ipsum esse Filii , neque alienum a Deo. . . diuod si Filius, quoniam ex Deo est , proprius est sitastantia ipsius , necesse est O viri:am qui ex Deo di citur , proprium esse Filii fecundum substan-ιiam . Et oratione q. advesus Arianos: Ron enim linquit Filius particeps est Spiritus,uι propterea sit in Patre et neque accipit Spiritum : quin potius hune omnibus largitur . Neque vero Spiritus Verbum cum Patre copulat , βd potius Spiritus a Verbo accipit. - . Ipse enim, ut dictum est, Spiritum dat; σquaecumque habet Spiritus, hae habet a Verbo. II. S. Basilius lib. III. contra Eunomium .

Suid enim, inquit, necesse est, si diguitate in ordine tertius est Spiritus, tertium ipsum ese se natura Nam dignitate Deundum esse a Filio , ut qui ab illo esse habeat, O ab ipso aetἰ-piat , in annuntiet nobis , oe omnino ex illaeaussa pendeat, pietatis sermo tradit; vierum

tertiam usurpare naturam, neque a facris Litteris edosti Iumus ; neque ex supradictis eo equenter potest e.lli. 2 am ut Filius ordine quidem est Ieeundus a Patre, quoniam ab eo est ;O dignitate, quoniam prine tum eaussa existendi ipsi Pater est i tum quod per ipsumaecessus est O introductio ad Deum Patrem:

natura vero non est fecundus, quia una est in utroque divinitas r Eodem modo Spiritus fan

259쪽

36 Da P Roegs s I o Nggnitate . Hon tamen perinde id, tamquan aliena naturae sit, habebit. De isto S. Basilii loco inter Marcum Ephesinum, & goannem Doctorem Τeologum & Provincialem Lombardiae ordinis FF. Praedicatorum , qui Latinae Ecclesiae quasi ingenium & os erat in Synodo Florentina, Sessionibus et O. a I. & 22 eiusdem Synodi acerrime disputatum eis. Marcus Ephesinus mendosos ac interpolatos Codices asserebat, ex quibus Ioannes nostir hunc locum depromebat, & ejusimodi quatuor vel quinque Codices Conltintinopolitani re periri, sed alios ibidem extare sinceros amplius mille, qui illum exhiberent, prout a Graecis legebatur. Respondit Ioannes a primo Codicem illum , quo usus est , antiqui

mum elis , optimaeque notae ', ut qui ante sex centos annos, quam Florentina celebraretur

Synodus, scriptus esset, in membranis, nouin chartis, S a Nicolao Cusano Cardinali Constantinopoli advectus. Secundo , hance clausulam , Tradit fortasse pietatis sermo , none se Basilii , sed particulam fortasse, in ejus

textum esse intrusam demonstrat hac ratione . Semper id per quod demonstratur aliquid , esse debet notius eo , quod demonstratur . In illo autem Cap. S. Basilius consequentiam E nomii refellendam sibi sumit hoc pacto i Et si tertius est dignitate Spiritus sanctus , ut ex Scripturis Sacris Eunomius habebat , non sequitur tamen ut natura quoque sit tertius . Et toto Capite ex Scripturis colligit Angelorum

quoi

260쪽

sp IRI Tus f ANCTI. s quosdam esse primos, alios Iecundos , alios tertios dignitate N ordine . sed non icqui natura tertios e sis Si ergo dixissiet. Tradit fomrasse pietatis sermo, σc. dubitasset de eo quod

velut fundamentum ponebist ad contutandum Eunomium . Praeterea cu S. Basilio dixit ClDlcedonensis Synodus . . Isse doctrinam magis exae iam tradidit . At accurar illi mam non stradidisset doctrinam , si loquendo de Pericina Spiritus laneti & eius origine, dixitset. Tradit fortasse pietatis sermo , σι. Icr io, quia S. Basilius in Homilia de Spiritu lancto,

quam ex venerandae vetullati, Codice a Leo- nardo retino prolato Ioannes idem Provincialis FF. Praedicatorum laudavit , haec habet. 2 m quidem Patrem , unum Sero filium, unum quoque Spiritum Dumm . j ιxta divinam traditionem fateri oportet. Deinde lubdit: Heque duos Patres dicendum , neque duos Pilios et quandoquidem unisus nec est, nec πο- minatur Filius . Neque enim a Spiritu accipi mus aliqua , quo mouo a Filio Spiritus , sed eo ad nos veniente oe sanctificante , suscipi s d .initatis communionem , cir filiationis communicatam ρossessionem , aeternaque heroditatis arrhabonem, bonorum que primitias cetern0rum.

Hae sunt qua accipimus a Spiritu , O quae in knobis creata sunt σ caussata a Spiriιu sancto . S. Basilius ait, non eo modo Spiritum accipe. re a Filio , quo nos a Spiritu accipimus . Divinum est igitur quod Spiritus a Filio accipit. Nam quidquid est, aut divinum , aut crea-

si s tum

SEARCH

MENU NAVIGATION