Selectæ dissertationes polemicæ ad tractatum de Deo. Tomus primus quartus

발행: 1771년

분량: 356페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

291쪽

88 DE PROCEISIONE. bile e lecta in Synodo , S Theodoreti Scripto

publice contra S. Orillum defensa , non fuerit a Patribus Ephesinis reiecta , sententiam illam haereticam non iudicarunt.

Respondeo, Synodi Ephesinae Patres , non

omnes A estorii errores examinasse ac damnat se , sed eos tantum quos in Myllerium Incarnationis evomuerat, parum sollicitos siquid non satis caute de Trinitate affrmasset. Quae quamvis pollea Theodoretus in peiorem seniun traxerit ὁ attamen Sancta Synodus,& S. CFrillus , ne Ecclesiae Christi novam inferre controversiam viderentur, in praecipuum, S manifestum errorem subvertendum toti incubuere ; quae Vero in rectum sensum trahi possie videbantur, neglexere. Verba porro

Symboli quod a Carisio Presbytero lectum est,

se n su m Catholicum patiebantur i scilicet Spiritum sanctum exilientiam per Filium non habere, id est, non fui iis factum , nec creatum a Deo per Filium , cum reliquis omnibus creaturis. Ideo haec Propositio non est a Concilio reprobata . Sed cum in eodem falso Sym. bolo scriptum esset et se Primo quidem ac praeis cipue Deum verbum, qui secundum es.., sentiam Dei Filius S Dominus est , mentes, concipientes, mox vero in illo quod assum. M ptum eii, hoc est, Iesum a Nagaret, animo ,, complexi, quem Deus Spiritu & Virtuteis inunxit, tamquam in conjunctionem cum ,, Dei verbo , filiationis S dominationis par. ,, ticipem. ,, Ex quibus verbis dubium n,

292쪽

SpIRI Tus SANCTI. 89scebatur, an Spiritum fanctum proprium Filii

vel alienum ; & aliena , non propria virtute Christum miracula facientem Vestorius assereret; S. orillus latenti veneno antidotum opposuit Anathemati imo IX. docens vir tum , per quem Filius in natura assumpta mi.

racula patravit , Proprium Filii esse . Quod Theodoretus ad processionem Spiritus sancti

conversum , calumniandi libidine reprehendit . Eius vero criminationem S. CFrillus non

neglexit, sed eius obiectionem confutavit ip. sus Chri iti verbis , omnia quaecumque habet Pater, sua esse , Sc. Procedit enim , inquit, ex Deo O Patre Spiritus sanctus seeundum Salvatoris volem ; sed non est alienus a Filio ;Omnia enim babet cum Patre ; O boc ipse eo emi de Spiritu sancto . Omnia quaecumque habet Pater mea sunt. Propterea dixi vobis , quia de meo accipiet, oe annuntiabit vobis . Manuel Cale cas lib. a. contra Graecos . ait S. Orillum . & Ephesi nos Patres , sapientiores Medicos imitatos fuisse qui cum infirmum

gemino morbo laborare animadverterint, ad-Verius eum qui perturbat magis , es sectione indiget, etsi in suo genere minor esse videatur, prius armantur. Et Iudices saepenumero reum aliquem nacti plurimis criminibus obnoxium. illud unum in quo deprehensus fuerit, omissis interim ceteris, illi maxime objiciunt. Ita incautia ' estorii Patres se gentila , praecipuum errorem discussisse ac damnasse , alios qui non ita erant manifesti , neglexisse.

293쪽

so D g PROCA ISIONE. Obiicit Phοι ius , Leonem III. Romanum Pontificem immaculatam Fidei doctrinam, quibusdam ancilibus quasi clypeis constructis , S columnis erectis scripsisse, & ad Ecclesiae

valvas in conspectu omnium collocasse , ut nullo modo Novatoribus pateret aditus depravandi Fidei Symbolum, & afferendi Filium secundam caussam Spiritus sancti praeter Patrem . Ita scribit in Epistola ad Aquileiensem

Patriarcham .

Respondeo, Factum Leonis III. Photio non favere e qui tametsi illud , Filioque, addi Symbolo , & cantari non probaverit, nulla caussa tunc id pollulante, nulla urgente necessitate, N Symbolum absque illa additione in argenteis tabulis exaratum servari iu rit ad memoriam posteritatis sempiternam : tamen Processionem Spiritus sancti a Patre dc Filio ceu dogma Fidei ab Ecclesia credi professiis est, ut conflat ex Actis Collationis L gatorum Gallicanae Ecclesiae, & Caroli Magni Imperatoris, ex Synodo Aqui igranensi ad Sedem Apostolicam directorum cum Le ne III. que ex Abbate Smaragdo Sirmondus de, scripsit Tomo Il. Conciliorum Galliae. Lectis enim a praedictis Musis per ordinem testim niis, de Processione Spiritus sancti a Patre &Filio , atque a Domno Ovostolico diligentissime auditis , ait: Ita sentio, ita leneo , eum his Auctoribus O Sacra Scripturae Auctorita. tibus . Si quis aliter de hae re sentire, vel docere voluerit , defendos, O nisi conversus fuerit,

294쪽

s p IRIT Us SANCTI. 9 fecundum his e sensum tenere Solverit, contraria sentientem funditus abjicio . Rogantibus deinde Legatis cur non esset bonum in se. rere Symbolo , S cantare , quod credere boanum erat , respondet Pontifex : Bonum cedite O valde bonum , utpote iam Fidei Sacramentum magnum , quod non licet non credere, quisquis ad hoc valet pertingere . Quaerentibus rursus Legatis, Num Patres qui in sex universialibus praecipuis Conciliis sederant, recte non fecillant, si quatuor tantum addendo synlabas tam pernecessarium Fidei Sacramentum cunctis deinceps saeculis perspicuum redderetur , Pontifex respondet: Situi non audeo diiseere, non bene fecisIε , se fecissent; quia proculdubio sicut cetera qua vel omiserunt, scientes utique , O non tam humana , quam divina

illuminati sapientia fecerunt: ita quoque non audeo dicere istud eos nobis minus intellexisse ;perpendisse cur dimiserunt, vel cur dimissum ,

ne ultra mitteretur, Mut O cetera prohibuere.

Tu oe tui videte quid sentiatis de Cobis. 2 am O ego me illis non dico praeferam; sed etiam

illud absit mihi , ut coaequare praesumam . Re ponunt Legati , nec tam superbos se e ise , ut illi sese non tantum praeferre , sed vel coae quare praesumant. Sed inquiunt, Suia prafatum Sombolum a quibusdam ita eantari reperimus , O quod id Ecclesiastica congruere Fidei , sicut sentimus utique eognoUimvs r arque

per hoc nune jam plurimos doctos, oe sinesne osque in finem laculi, de tanto m erιο αβ

295쪽

sa DT PRO e s ssION Tita teneatur , instruendos esse cognoSimus , me lius nobis visum fuit cantando tantos instruere, quam tacendo indoctos relinquere. Pontifex ipsos interrogat: Num universa hujusmodi Fidei mystica Sacramenta , quae Ombolo non continentur , sine quibus quisque , qui ad hoc per. tingere potest , Catholicus esse non potest . Symbolis inserenda , O propter compendium minus intelligontium, ut cuique libuerit , addenda sunt λ Legati resipondent: Nequaquam '. quia non aeque omnia necessaria funt. Et rogant P, pam ut det aliquid aeque necessarium , quod Symbolo desit ac illud de Processione Spiritus sancti a Patre do Filio . Respondet ille P um quid magissalutare est credere , periculosumve non credere, Spiritum sanctum a Filio sicut a Putre procedere, quam Filium Sapientiam Deum a

Sapientia Deo, Veritatem Deum a Veritate Deo genitum esse, σ tamen utrumque unam Sapientiam , unam Veritatem essentialiter Deum esse: eum tamen constet id a SS. Patribus eidem

Ombolo inditum non esse λ Objicientibus Legatis cantandi Symboli datam esse ab ipso Pontifice licentiam , respondet ille : Ego lueeentia in dedi cantandi, non autem cantando

quippiam addendi, minuendi, seu mutandi, ut expressus aliquid , quia vos cogitis, loquar, quamdiu vobis in hoc fatis fuit, quomodo in huiusmodi cantando vel celebrando Sacrosanctis MIsteriis Sancta Romana tenet Ecclesia , nequaquam aut nobis in talibus laborare,aut aliis laborani occasionem necesse fuit iugerere. Podvers

296쪽

SPIRI Tus SANCTr. 93 vero asseritis , ideo vos ita eautare, quoniam alios in istis partibus vobis priores audistis eam lasse , quid ad nos ' Vos enim id suin non cantamus, sed legimus, O legendo docere, nee tamen legeudo aut docendo addere quippiam eidem Symbolo inserendo praesumimus. vero praedictis Symbolis Fidei tantum non cohgruentia deesse cognoscimus , ut faepa d dtum est in inserere praesumimus , sed locis temporibusve opportunis , quibus competit, mini-

srare curamus.

Obiiciunt Phuius, ceterique Schismatici Synodum Constam inopolitanam sub Joa ne VIII. celebratam, in qua Legati Apollolici symbolo Fidei, quo Spiritus sanctus tantum dicebatur a Patre procedere, lubscripsere ἔ& ne aliquid S mbolo Fidei adderetur, vetiatum est . Respondeo, Synodum illam non fui iIe legitimam, cui Photius praefuit, depravatis Litteris Romani Pontificis , Octavamque Sy nodum incum enicam damnavit, & in qua Legati mandata Sedis Apostolicae violarunt, ct Ecclesiae caussam prodidere. Nec tamen ulla mentio de Processione Spiritus sancti , aut de adiectione ad Symbolum , hac in Synodo facta est . ,, Si quis enim in extrem Gethorum Synodi i pilus ordine de additio. , , ne dictum pulat, quod i cilicet non opo ,, teat auferre vel addere; quod etiam quiis dam a 1 seducendos simo liciores obtendunt: lciendum e Ii hoc a quibusdam pollea Ge-ilis

297쪽

s Da PROCESSIONE.ri stis synodalibus appositum . hinc ostendereri nitentibus, huiusmodi additionem fuisse

,, prohibitam . Hsc autem rationem non ha- ,, bere , perspicum est . Primum quidem , quoniam in Gestis huius Synodi Commens, tariolum quoddam e it eorum, quae in eo ., Concilio erant discutienda, expositionemo, per ordinem continens, quod Legati Sy. ,s nodo proposuerunt: Commentarium sibi ,, a Summo Pontifice datum asserentes, ut

is meminissent quae in ea Synodo vel dicen-M da, vel facienda essent. Neque enim in is eo quidquam de additione , vel de Symbori lo omnino scriptum est . Et certe id in pri- ,, ma statim fronte ponendum fuit: sive a a, , Romano Pontifice illis de hoc fuisset quidas, quam imperatum , sive etiam Synodus il- ,, la, quam quadrigentorum ferme Episcopo- ,, rum implebat numerus , blasphemam hanc ,, additionem putabat, cur non principaliteria de illa verba fecit 3 Ita enim in praecedenis tibus Synodis de Fide primo loco semper

,, agebatur. Cur autem in Deum blasphe- mantibus conveniebant, ipsisque de con ,, cordia ad invicem tuenda obtemperabant,

M vel omnino sub silentio se continebant p, , Quando vero nihil dixisse comprobantur , , , cui non perspicuum sit veram eos illain adin, ditionem ex illimasset 8 Neque enim diei , , potest eos ignorasse, Latinos cum additione, , symbolum legere, cum id Oriens totus,, iam tunc , saltem e B. Maximi tempori

298쪽

SPIRITU s SANCTI.ri bus didicerit ' Deinde, ut concedamuS,M Photium additionem non admisi ila et ratio- ,, nabile certe non erat pollea quam a Roma- ,, no Pontifice Patriarcha confirmatus fuerat, ,, verbum de additione movere et ne vigia nisis dem voti compos ess ctus, per illum rursus,, abrogatus, amitteret omnia ... Ft illudis autem indicant adiectum a quibusdam , , . quod pIst plurima, imperatorum anni, ,, subscriptionesque Episcoporum annotatae,, sint, S g oria reddita sit Deo pro Ecclesiae unione . Quae omnia in fine Gesiorum Syri nodalium scribuntur. Quod autem de non ,, adiiciendo vel auferendo adjectum est, seor-M sim positum , di ab aliis aperte disjunctum M & separatum est . Non igitur suscipiendum, , est, post eorum, quae inquirebantur, eno- ,, dationem , post compositas res , post sinem

,, denique Concilii , post illa quae in fine Sy-

, , nodorum apponi consueverunt, rursum il- ,, los putare de his agere coepisse , de quibus,, nulla ellat facta mentio . Aut enim princiis paliter ea res agenda fuit,aut non ita praete- , , reunter, & intempestive , di praeter locum ,, debitum agenda. Ita respondet Manuelis Cale cas lib. q. contra Graecos .

Obiicit Photius, Quis cultui initiatus Chri . uiano , ferre queat duplicem in Trinitate caullam dari, Patrem nempe caussam Filii SSpiritus p Spiritus autem caussam Filium Hoc est, inquit, Monarchiam in duplicem Deitatem di solvere.

Prae

299쪽

s6 D a P ao C Es s I O N EPraeterea. Si proprium sit Spiritus solius, in diversa principia relationem habere solius erit Spiritus principium habere multiplex& non unum a

Tertio, Spiritus procedit a Filio λ Utrumne eadem Processione, an adversa Proce Dsone a Patre Si eadem , quomodo non communicantur proprietates Si contraria , in suarcionis & Manetis haeresim impingitur . Respondeo, Non esse duplicem caussam ut Graeci loquuntur) id est, Principium du plex Spiritus sancti, quia vis eadem spirativa

est Patris de Filiit ad quos unica relatione re. fertur Spiritus sanctus,ut ad unum Principium, sicut & eadem Proce ssione ab utroque procedit, ut amborum communis amor . Nec propterea communicantur proprietates, immo

Communicarentur , nisi Spiritus sanctus a Fiblio procederet, quia nulla Filium inter di Spiritum sanctum intercederet relatio, quae in sola origine fundatur. - Non igitur simplici. se ter aliqua duo sunt Pater & Filius, ex quiis bus Spiritus sanctus provenit. Nam neque is duae res propriae sunt, sed una; neque duae se substantiae, sed una ; neque duo principia sis sed unum; neque duo Dii, vel Domini, o seu Sancti, sed unus Deus , unus Dominus, is unus Sanctus. Unde patet, quod secuneri dum quid duo dicuntur, Pater , di Filius,, veluti duae Per me , duae hypoliasses . Igis is tur cum hae duae Per nae non sint duo prinis in cipia, neque duo simpliciter . manifestum, a quid-

300쪽

SpIRIT Us SANCTI. 97,, quidquid ab iis provenit, ex duobus mini- ,, me prodire principiis, posito S concesso,, Spirirum sanctum ex utroque procedere .

Atque ideo ini possibile est colligi duo prin- ,, cipia esse Patrem cum Filio. Id illustraturis exemplis. Eadem substantia semen, fructus, de esca dici potest i semen. respectu ,, serendae telluris; fiuctus, respectu praeter,

b, tae messis r esca vero , ut in corporis per- ,, mutanda subitantiam . Nec tamen recte co

M ligitur; si esca ex semine Se fructu proves, niat, quod ex duobus ideo principiis pro. 'ε, grediatur. Quippe non sunt duo semen &,, stuctus, nili ratione; quemadmodum ascem ,, sio & descensio r via scilicet Thebis Athe- ,, nas,& AthenisThebas ... Sic quidem Pater ,, S Filius unum ambo principium existune,, Spiritus sancti, neque ideo colligiturPatrem, , esse Filium, vel Filium Patrem, seu ambos

M duo principia. , , Ita respondet Hugo Etheria. nus lib. I. De haeresibus quas in Latiaos Graeci devolvunt, cap. . Qui de inde perperam collugi ostendit perlonalium proprietatum confusionem . Iuemadmodum enim Pater, nou iueo quod Pater, emittit: ita O Filius, non in

eo quod Filius , eaussa principiumque Spiritus.

Id exponit exemplo . Si euim Dei hominis Filius uua Persona est, O diuiua humanaque natura unus Christus et nou debet inopinabile ,

duas Personas unam Spiritus sancti causam effe , videri . Sic ille, lib. a. cap. 4. Id rursus alio illustratur egemplo. Tressi Per

SEARCH

MENU NAVIGATION