Meditationum evangelicarum volumen tripartitum, hoc est Trifaria textuum evangelicorum, tam dominicalium, quam festivalium tractatio, & ad pios usus accomodatio M. Hartmanni Creidii ... Latino sermone luci expositum. Opus posthumum Meditationum evang

발행: 1682년

분량: 769페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

DOMINICA INVOCAVIT.

Textus,

dum quatuor Erangelistas.

EXORDIUM.

appellata est Inmmt,quia olim in Ecclesia Latina in Introitu

cantarunt ex Psal 9 I. v. II. I o- capit me, ct exauriam eum.

Nos quoque In carit nostrum celebreismus, non modo tempore hoc Quadragesimali: led&sine intermissione,imo singulis momentis,sicut praeiens Evangelium , quod pii Veteres in praesentem Dominiis cam ordinarunt, nos admonet. Ex quo producimus. I. Triplicem Querelam, considerantes I. Christianorum fortunam. Statim post baptismum optimus Servator a Spiritu sancto ductus est in desertum , ut Diabolo tentaretur. Idem evenit piisChristianis,ut continuo post susceptum Baptismum cum Diabolo in arenam descendere, adeoque perpetuam militiam agere tene

neantur, Iob. . V. I.

2. Selitudini, noxam. Christum in deserto solum agentem , tentator accessit. Ita adhuc hodie solitudinem usui suo in- set vire novit. Propterea genuini Christiani sedulo aedem Domini frequentare, nec collectionem suam deserere debent ,

Hebr. io. v. 21'.Vae namque soli, Eccles . v.

3. Multiplicem vexam.Triplici enim tentatione Servatorem adoritur, primo dissidentia, secundo superbia de praesumtione, tertio avaritia & ambitione. Ita nec hodie Satanas feriatur , sed omnibus modistentat, quomodo nos ad peccata seducata E st enim mille artifex,qui retia sua explicat, instar Venatoris,feris insidiantis, Pies. 9I-

vers. .

II. Triplicem Medelam,quae fluit r. Ex Christi intinio. Hoc ipso enim Protoplastorum immoderatam ingluviem e piavit,Geq. J.V. c. a. Ex Diaboli praecipitia. Dixit enim ad eum Servator: Apage Satan,&statim eum relinquere coactus fuit. Cum sortis armatus custodit atrium suum & c. Luc.

3. Ex Angelorum ferritio. Secederite enim Diabolo, Angeli accesserunt & ministra runt ei. Et adhuc hodie lutit admina stratorii Spiritus, Hebr.I. v. ult. III. Triplicem Cautelam, tribus Regulis insulam, quarum

142쪽

Dominica Invoca It.

I. Crucem tibi nefabrica . De Christo dicitur , quod ductus fuerit in desertum a Spiritu, Spiritu nempe sancto , ut Lucas addito ta nemo sib ipsi crucem imponere, sed tam diis expectare debet , dum Deus eam immittat, hic enim est, qui onus imponit nobis,sed& Salus nostra est , Psal. 68.

r. Scripturam diligenter pondera. Hic Christum semper ad Scripturam se referis re audimus, quando terna vice inquit: Ita scriptum est It ad nos ductum Scripturarin vita dc doctrina velut normam sequa in mur, juxta illud : Ad legem di Testimoni

am, Esa. 8. v. 2 o.

3. Cum Christo iejuna. De illo enim

Evangelista memorat, quod quadra ta dies & noctes jejunaverit. Hoc ne- mo mortalium imitari potest. Ideoque nobis ad imitandum non proposuit. Inte- ii in non peccatur, si statis temporibus cibo potuque abstineamus, si cultus vel me tati opinio non accedat. Licet enim omnia fecerimus, tamen servi inutiles sumus, Luc. n. v. lo Haec brevis idea hodierni Evangelii est, quomodo pro instituti ratione explica: ii possit. . Quia vero temporis ratio fla- stitat, ut passionas Dominicae meditatione occupati simus, ideo sine longiori piae am- bulo ad eam tractandam nos confe-aus . propositione triplici jam ex- plicaturi I. Passionis Dominicae intimationem. II. Aim Pasi halu praeparationem. III. Drabolicam ultima retardationis manifestationem.

Exegesis.

OUemadmodum Dominus Messias

ait: Ecce venio, Psal. ΑΟ. V. 9. ita etiam

in plenituditae temporis ultro Hierosolymis apparens,hostibus suis obviam proces.st. Hinc Theophylactus: Si noluisset pati, utique devitasset, quia praesciebat. Sicut id in prima textus parte nobis innotescit, ubi quadruplex intimatio, qua passio Christi indicatur , nobis proponitur. Praecedit enim I. Intimatio urbalis, ita enim Servator: Scitis, quia post biduum Pascha fiet, & Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Ubi observanda I. Patientis persiona , quae hic appellat ut Filius hominis . qui tamen in una Persona Θ- est. Totus enim Christus pro nobis passius est,&sanguinem profudit. secus enim passio ejus nihil nobis profuisset. Frater enim redimendo non redimet quenquam, Psal. 4'. v. 8. Sed sanguis Jesu Christi . Filii Dei emundat nos ab omni

peccato, I. Iob. I. V. T.

2. Temporis nota : passiis enim est Paschate Judaeorum, quod alias festum a Zymorum vocatur. hoc ideo factum, ut india caret, se verum agnum paschalem esse, ad quem caeteri omnes collinearint. Etenim Pascha pro nobis immolatus est Christus .

3. Mortis forma, quae intimatur

I. Per traditionem. Tradetur enim, lac mispe gentibus, Luc. i8. vers 32. Judaei en ina

143쪽

tent, velut cives Sanctorum & Domestici Ex quo apparet,quod iam tum tempo Dei, Epha.V. I9 2. Per crucifixionem. Hoc nostro emolumento factum est.Quia enim omnes maledicti eramus,ratione legis, quam servare non potuimIS,Deut. 27.v. 26. Ideo Christus pro nobis maledictum fieri voluit , quo nos de maledicto legis tedimeret , Gal. 3.v.is. Hujus semper nos memores,

cum Paulo dicamus : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Clitisti,

a. Intimatio realis, ex parte Judaeorum, qui catervatim confluunt,& consilium ineunt , ut Jesum dolo prehendam de occidant. Ubi notetur Curius , qui Don fuit sex vulgi, sed

praepotentiores in Ecclesiastica de Politica Hierarchia , nempe Principes Sacerdotum . & Scribae & Seniores populi. Adhuc hodie Pontifici Romano ejusque Asse lis familiare est, mi Christum eis iusque membra Odio prosequantur prorsus irreconciliabili. &ubi ignem succendere potest nihil diligentiae intermittit. Ideo splendore eorum nullatenus astinemur. Vera Ecclesia pusillus grex est , Luc. I 2. vers. 32. & lampas contemta apud cogitationes di vitum, Job. II. verss. Sed aliquando stabunt justi in magna constantia adversus eos, qui se angustiaverunt, Sap.

s. ers r. 2. Locus , ubi conveniunt , nempe

in atrio Principis sacerdotum , qui dicebatur Caiphas : qui non de stirpe Aaronis suit, sed a Praeside Uglerio Grato sacerdotium emerat , ut Iosephus testis est. ris summi Pontifices.in splendidis Palatiis habitaverint: ubi ex adverso Servator nora habuit, quo caput suum reclinaverit, Mattaa. Velisao. . Scopus, fecerunt enim consilium, ut Iesum dolo tenerent, dc occiderent. Se vator ipsis vitia sua perspicue exprobraverat,id male habuit eos, ut cum Saule cogitaverint: Honora me coram populo , I. Sam. Is .versa o. Quia vero ossicioChristi id non conveniebat, ideo more Majorem vitae Christi insidiebantur . qui odio habuerunt corripientem in porta, &lo- quentem perfecte abominati sunt, Amos.

v. o.

rate adhuc hodie veritas mundo invita est, ut verbi Ministros se corripientes aut lingua percutiant, Ier. i 8, v.I8. aut in exili-

una abigant, dicentes. Heus tu Videns, abi, i Amos.7.V. I 2. Quid vero tandem sequitur interitus aeternus a facie Domi

m , a gloria virtutis ejus , i. Thesi

4. Modus. Quia enim innocentiani Christi probe perspiciebant, tum quoque

non ignari erant,quanta Servator autoritate apud populum valeret, ideo inter sa- :crum & saxum stantes, incerti qua viarem aggrediantur,propterea inquit Evangelista: consilium fecerunt, quomodo I sum prehenderent de occiderent, Daudulenter.' Hoc Diaboli inge- .

nium est , ut quando violentia non posisit, frandulentia efficiat. Est enim se pens directus,& serpens tortuosus , Esa. 27.V.ti . . si 1. Latenter,ideo dicebant: Non in die . . festo,ne forte tumultus fiat in populo. VE.

144쪽

Dominica In ora it. 1 3 I

rum adversiis Dominum non est consi- uncti sint, quod solus Iudas aegre tulerit ilium, Prov. 2r.v.so. Coinprehendit sapien, hic Vero memoratur, quod mulier unguiates in astutiadob. s.versis. Ajunt illi: Non entum pretiosum effuderit super caput e in die festo Sed pati constituerat in die jus , ut totum corpus inunxerit, quodque non modo Iudas, sed Si omnes discipuli propterea indignati fuerint. Quicquid sit, non plebejam sane muli rem sutile, quia Unguento adeo pretioso corpus Dominicum delibavit, consenta

neum est.

Nos ad exemplum mulierculae hujus . Christum adhuc hodie in membris suis ungamus. Honora Dominum de substan

3. Iudas reprehendens. Ad quid perditio

haec 3 Potuit enim istud venundari multo. festo. Hoc decretum ratum manet. Humana quod versutia ' Molitur,haud moramur. Qui dissipat,sed et supra, Consulta queis gravamur: Magnas agant astutias, Vadit Deus vias suas. Manu sua retractans.

3. Intimarisfiguralis, quae tacta per mu-: Iierem Christum ungentem. Ubi spe - ctandusi. Hostessa cipiens,cujuslio tuo Jesus in ec dari pauperibus. Joh. n. v. q. verba haec Bethania usus est,is vocatur Simon leproin sus, a priori,quia antehac lue hac infectus, a Christo vero sanatus fuerat , ideo ex insucato amore & ad declarandum tum suum animum, ipsi quam potest, nigne facit in domo sua. Judaei decreverant, ut si quis eum con

-Judae Proditori soli adscribuntur.Sine dubio, quia ille Antesignanus fuit. Loculos enim habebat, ut ibi dicitur, ideo cogitabat, si aqua illa vendita,& ipse pecunia potitus futilet , non parum lucri se inde sibi comparasse. Iudas imago est avaror ουm, qui omnia. literetur eme Christum, extra Synagogam quae Ecclesiae & Scholis impenduntur fieret, Joh. .v. 1a. Id vero Simonem hunc quasi perditum aestimant, &dicunt: Ad non absterret:sed Christum velut exulem suscipit,in no st tam instructionem, ut communicet ,lqui catechizatur in vel bo, ei qui

se catechizat, Gal. s. v. 7.

Mulier ungens. Accessit enim ad eum quid perditio haec 3 Sed non dubitandum,

quin & ipli cum Iuda mercedem suam accepturi sint. Argentum & aurum eorum non liberabit eos, in die furoris Domini, Ezech I.v. I9.

. Christus defendens. Ait enim : Quid mulier, habens alabastrum unguenti pre- tiosi, & effudit super caput ipsius recum- molesti estis huic mulieri ρ Opus enim bo-bentis. Quae haec mulier fuerit, non indica- num operata est in me,&c. tur, ex s. vero dc i2.cap. Johannis colligi Haec elegans Apologia est, quam Ser- potest, quod Maria Laetari& Marthae so- vator pro muliercula hac instituit. cor Detit : quamvis non desint, qui hanc I. Discipulos increpat, quia beneficium peculiarem unistionem fuisse velint.ab illa hoc improbatum ibant. Quod enim exca- distinctam, quia tum pedes modo Christi male fit, non mala intentatione fieri pros babile

145쪽

Dominica tia Docamic

babile est, Dilectio enim malum non ope

ratur, Rom. I s. v. IO.

a. Factum laudat,opus enim inquit, bonum operata est,in me. Hoc plenissimum consolatione est, quod Dominus eos tuer

vult, qui sibi de membris ejus honorem praestant. Quin&largiter aliquandore

munerabit. M lituo dat Domino,quin iso retur pauperis. l)rOV.2'. V. I Tu

. Objectionem de pauperibus refutat. Sem per ait Dominus, pauperes habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Hoc non adversatur dicto Christi, ubi promit tit Dominus, se nobiscum futurum omni-hus diebus , usque ad consummationem seculi, Matth. i8. v.2o. Est enim Christus adhuc hodie nobiscum sed non eo modo, quo pauperes nobiscum sunt: visibilem emi praeientiam suam nobis subtraxit: sed eo modo, quo Deus nobiscum est , qui coelum dc terram implet, Ier.23. V. 1 q. n que enim saltem in coelum adscendit: sed sedet quoque ad dextram Dei Patris in ejusmodi throno,qui totum orbem replet, adeoque dominatur in medio inimicorum

suorum, Psal. HO. V.2.

. Causam indicat. Mittens, ait haecν Unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me, fecit. Quo docet Servator, opus hoc non velut nudum humanitatis o mcium intuendum esse, sicut alias Iudaeis

usitatum erat, ut convivarum pedes lavarentur & caput inungeretur: verum esse opus, quod peculiari Spiritus sancti instinctu perfecerit , in teli intonium instantis mortis: Sicut alias corpora defuncto tum pretiosis Unguentis inunguntur ut aliquamdiu a correptione praeserventur. Itati me , in vita adhuc versantem , mos ti tamen vicinum inungere voluit. Discimus hic, quemadmodum Servator noster passionis , mortis ὀc sepulturae suae saepe recordatur: ita nec nos in diem vi vamus, quasi cum morte foeduet percussis semus,de cum inferno Pactum fecissemus, Esa. 28. v. II. sed semper cum Davide oremus: Doce nos numerare di es nostros , ut applicemus cor ad sapientiam , Psal. PO. vers ix. Qui enim semper memorabit novissima sua,in aeternum non peccabit, Si

s. Posteritati commendat. Dicit enim, Amen dico vobis , ubicunque praedicatum fuerit hoc Evangelium, in toto inu do,dicetur,quod haec fecit in memori esus. Bonum igitur facientes non defatigemur, id enim non modo honorificum nobis erit in hoc mundo apud Deuin, dcho nestos homines, sed de die novissimo, ubi Servator noster, coram Patre suo coelesti,

omnibus Sanctis Angelis N electis id praedicabit, dict urus: En rivi, de dedistis mihi manducare, Matth.2s.V. I. 4. Intimatio instrumentulti , ubi simuporgani Diabolici, proditoris Iudae mentio inlicitur.

Circa hane occurri T. Nomenclatura. Dicitur enim Iudas Ita cariotes,qui erat unus de duodecim, praeclaro nomine ornatus. Iudas enim significat confessorem: verum nihil minus erat, quin potius nefarius Apostata, qui pro eo quod Chi istum confiteretuI, eum abneg Vit, morti tradidit Tales adhuc hodie passim oecurrunt Verum damnatio eorum olim eo gravior erit. Qui enim me negaverit coram hominibus, Mati Oa. l. SITA

146쪽

Dominica Diocavit.

a. Structura. Incitatus enim est ad hoc facinus a Diabolo, qui eum obsedit, non corporaliter,ut mutum de surdum, Luc. I.

vers. I . sed ob pertinaciam . quia magis Diabolo , quam Christi admonitioni locum reliquit , sicut adhuc hodie omnia peccata a Diabolo originem trahunt, Scqui peccatum facit,ex Diabolo est, I.Joh.

.Vers. 8. 3. Cura, nam

I. Pontifices compellat. Ubi enim Dominus opinionem ejus non approbat, sed potius improbat, ira incitatus, tacite Bethania Hierosolymam se confert adsummos Pontifices , quibus propositum de Domino illis tradendo, explicat. O Satanicam malitiam Quot eorum adhuc hodie occurrunt, qui cum hostibus veritatis colludunt Uerum, qui non est mecum, contra me est, ait Servator, Luc. it .v. 23.

a. Mercedempostulat.Quid inquit, vuliis mihi dare, de ego vobis eum tradamp Hic quanta vis avaritiae sit , perspicimus. Radix enim omnium malorum est, .Tim.

Triginta siclos acceptat. Nostro calculo sorte decem Imperiales fuerunt, hos Judas acceptat,& prodit Christum. Hinc apparet, quod mundus Christum ejusque Ministros in tenui pretio habeat. Verum quo viliores aestimantur in oculis hominum, eo majores putantur in oculis Dei,qui illos tetigerit, pupillam oculi ejus

. De Christo prodendo cogitat. Servator Judam in Collegium Apostolicuma IIum ierat & omni indigentia ita sustentaverat , ut iple cum caeteris discipu.

lis , nihil sibi defuisse fateatur . Luc.

Jam mercedem ipsi persolvit, dum ansam captat,ut eum prodat. Haec foeda ingratitudo est, quam omnes pii Christiani cane & angue pejus sugere debent. Non nim bene erit,beneficia non compensanti,

Secunia. S Equitur nunc altera pars, in qua consi

derabimus Agni Paschalis preparati/nem. Ubi notandum I. Impulpus. Hic spectabimus r. Apostolorum quasionem. Ubi vis, inquiunt , paremus tibi comedere Pascha Recte faciunt hac in parte Apostoli, quod nihil contra voluntatem Domini aggrediuntur. Mundus est, cujus rectum est opus.

a. Chragii responsionem. Misit enῖm Petrum &Johannem,cum hac instructione: Ite in civitatem ad quendam, de dicite ei, dcc. Monstrat haec I. Locum passoni congruentem , qui est Hierosolyma. Non enim capit, Pro phetam perire extra Hierusalem , Luc. II. ures. s. a. oculam Christi omnituentem. Bethaiania distabat ab Hierusalem quindecim stadia,quae sere milliare dimidium faciunt, ni rihilo minus videt hominem vas testaceum portantem: sicut d c cenaculum magnum stratum,& novit omnia , quae sibi ibi obia ventura sint. In ipso enim omnes sapientiae& lcientiae Thesauri absconditi iam , COl.

2. v. .

147쪽

Notetur hoein debertatimem. Servaritor virum cum vase aquae testaceo eminus videt. Ita etiam te in evacuandis vini

amphoris, ut & aliis delictis occupatum videt. Propterea caute agas. Die novissimo omne occultum in judicium adducet,sive bonum,sive malum sit, Eccles

Sed & in coolationem vestram adhibete. Christus cernit hominem cum vase aquae testaceo.Ne dubites velim,mi Christiane, quin & tuam miseriam perspiciat , quando inter satis molestos labores sola aqua contentum te esse oportet.Perfer id inpatientia. Veniet olim tempus, ubi prae exultatione cordis jubilabis in aeternum, E-

nim precario hospitiu,sed satis pro imperio Bagitat: Magister dicit: Tempus meum prope est ; apud te facio Pascha, cum disci pulis meis. Ita adhuc hodie sicut rivos

aquarum, quocunque voluerit, corda inclinare potest, Prov. H.veIs. I. Ideo animum minus abjiciamus quando fremunt gentes,&populi meditantur inania, Pal. a. vers I 2. Nos ejusmodi gaudeamus Domino,qui ves verbulo Omnes inimicos nostros ad pacem converrere potest , Prov. 16.v.7. Classicum canite populi, & vincimini, EA.8. v. s.

3. Ridelem executionem. Discipuli equidem multa obstacula praetendere potuic sen dicturi: Qui Domine,id congruet Anne hominibus ignotis imperare debemus,ut te hospitio excipiantZ Tu omnibus invisus es:& Pharis ei edictum promulgarunt,ut si quis norit, ubi degas,id indicet.

Quid si hospes id deneget e quid si peric laevoca L

lum vitae incurreres p ritum haee & similia alia seponentes, Domini sui praecepto in- , hae reiit,fideliter jussa ejus expedientes.ὶIta& nos seposita omni disputatione verbo scripto inhaereamus , licet rationi nostraes absonum videatur. Melior enim est obedi

enti quam victima. I.Sam. II. V.22.23. .

II. Consessis, qui describitur .

I. Ratione catus risumbentu. Vespere

nim facto discumbebat Jesu eum duode et cim discipulis suis. ωΑlias de agno Paschali mandatum est , quod Israelitae illum stantes comedere de---buerint, tanqiram festinantes, Exod .ra. H. sSed hoc de prima comestione intellige dum,unde postinodu in omnibus locicut Deus Pascha Israelitu celebrandum igit, stationis nulla amplius mentio fit, I

nec Christus Ceremoniam hane otuit,sed cum duodecim accubuit. Nos hic notamus

latebant insidiae Judae, quod cum iPontificibus pactum fecisset,de prodenc Domino. Non vero propterea eum a corestione agni Paschalis excludit, sed cureliquas Apostolis accumbere sinit:nobis i

exemplum, ut & nos malos cum itudine toleremus, 2.Tim. a. v. 24. enormes peccatores, si peccatum

occultum sit, illique id pernegen t,

coena excl udamus. De occultu enim ν

ωι RcIesia. Deus aliquando illuminascondita tenebrarum,& manifestabit consilia cordium, l. Cor. q. v.f.s in f 2. Licentiam cum bonis accumbendi. iviti justi sint tibi convivae , Sir.

148쪽

Dominica Invocamit. 1 3

2. Ratione firmonu interrenientis, &

quidem Tertio

I. In poculi valedictorii propinatione. Accepto enim calice , gratias egit, & dixit: Rccipite hoc, & dividite inter vos. Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis, donec Regnum Dei veniat. Hoc poculum erat circulare, quo Servator indicat, non peccari, si amici ex cordiali gratulatione , potu se invicem salutent. Desiderium justorum profecto bo

num est, ProV. II. V. 2I.

2. In Carna sacramentalis consiecratione. Postquam enim poculum valedictorium circulariter missum erat: Dominus aliam

actionem incepit, de primo accepit panem, & benedixit, ac fregit, deditque dis.cipulis Bis de ait: Accipite de comedite, hoc est corpus meum, quod pro vobis datur. Similiter & calicem,postquam coenavit, dicens: Hic calix est novum Teia stamentati iv,m sanguine meo,qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum. Haec ita institutio S. Coenae est . in qua nobis Servator mediante pane benedi cto, corpus suuin in cibum, S mediante calice benedristo, sanguinem suum in potum ordinavit , in plenariami certiolationem, quod remissionem peccatorum habere, re cum eo in aeternum vivere debeamus, Joh. s. v. SI O nunquam satis praedicandum beneficium, quod Servator nobis hac in te exhibuit liNam ut Hilarius cribit: Hatsumtao hausta es uni, ut Chrsus in notissit, ct

nos in Christo. Ideoque in omnibus adversitatibus laetabundus cum Paulo dicere potes: Certus sum , quod neque mO 1 neque vita dic. Rom. 8.v. 8,

REstat ultima & III. pars, nimirum

mssario. Quae factar. Ainuabili pedum latione. E coena enim surgit,& ponit vestimenta sua. Et cum accepisset linteum, praecinxit se, deinde misit aquam in pelvim, & coepit lavare pedes discipulorum&c. Hic perpendenda

I. Autoris magnificentia. Hic est Christus, Servator noster pientissimus, verus Deus a Patre ab aeterno genitus. & verus homo ex Maria in tempore natus, hic pedum hane lotionem instituit, eoque indicat , non se venisse ministrari, sed ministra

2. Operis risipendentia. Posuit enim vestimenta sua. Et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde misit aquam in pel- vim & coepit lavare pedes discipulorum:& extergere linteo, quo erat praecinctus. Haec alias servorum opera fuit, quam Christus hic exant lat, quo significet, se justum esse servum Dei, Ela. s3.v. i. qui pro

pter nos servi formam induelit., ut nos Reges & Sacerdotes faceret, coram Deo& Patre suo, Apoc. I. V. 6.

3. Petri re enitallic principio lavari minime vult. Postquam vero Dominus ei minatur, nisi laverit eum, non habiturum eum partem secum: non tantum pedes,sed& pedes & caput lavanda offert. Nos exemplo eius cautiores facti, divinae ordinationi minus refragemur, licet non intelligere aut comprehendere valea

s 3 mus,

Disi tiro

149쪽

3 2 Dominica

mus, quid Dei erga nos consilium M. Est enim sapientia ipla, qui non indiget consiliario, Rom. I.v. φ . neque vires et desunt, quo minus esecere possit, quod ordinavit. Dictum enim, ejus est factum, Ps. .v. 2. Beatus qui invocatione stra manet, & voluntati ejus promte obsequitur. In leges enim divinas impie agere, impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit,

a. et bus demonstratione. Voluit nimirum Christus ista pedum lotione praeberer . Exemplum humilitatu. Dicit enim: Vos vocatis me Magister, & Domine,&bene dicitis: Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus & Magister, &vos debetis alter alterius lavare pedes. Amen. Amen dico vobis, non est servus major Domino suo, neque Apostolus maior est eo,qui misit illum. Bene hic advertit Augustinus t oua superbui sanari potest si Filii Dei immanitate non sanatur e Sicut igitur Christus nobis praeivit, ita quilibet sequatur eum Oportet. Hoc sentite in vobis,quod & in Jesu Christo, Psal. 2. v.T. seqq, a. Exemplum caritatis. Propterea ait:

Exemplum dedi vobis, ut sicut dilexi vos, ita & vos diligatis invicem. In hoc impletio legis consistit, Rom. Is.V.I . Si quis dixerit,quoniam diligo Deum, & fratrem suum oderit,mendax est, I.JOh.q. V. 2 O. 3. Tecta proditoris admonitione. In qua

continetur

1. Christiani hominis beatificatio. Finito enim sermone de pedum lotione, in clausula elegans Morale subjungit , dicens: Si haec scitis . beati eritis, li feceritis ea.

Invocavit. Nudum enim scire non susti eit,id Diabolis

quoque competit, Jac.2. V. I'. sed praxis adiit oportet, alias vanum & irritum erit. Hinc dicitur: Scienti bonum facere dc non facienti, peccatum eli illi, Jacob. q.

v. ult.

a. Connexa nunciati simitatio. Non devobis omnibus dico, ego scio.quos elegerim. Hoc ipso proditorem suum notat, quo refert, quod scriptum est, Psal. 4 l. v. lo. Qui manducat panem meum &c. Iudas enim beneficiis Christi hactenus ornatus, jam proditionem ejus molitur. Fugite Dilectit ingratitudinem, flagitiorum με τρόπολιν, hanc enim temporales& aeternae poenae excipere amant, Prov.

3. Divinitatis Christi adseveratio. Quae cognoscitur I. Ex futurorum praescientia. A modo, inquit,dico vobis, priusquam fiat, ut cum factum fuerit credatis,quia ego sum. Quo innuit, quod propterea hoc de proditore suo ipsis praedixerit, quo agnoscant, se omnia scire, adeoque non nudum hominem, sed promissum mundi Mestiam esse, super quo Spiritus sapientiae&intelligeu-

O quot inveniuntur, qui quando mala moliuntur, si modo coram hominibus ea abscondant. nunquam manifestatum iri putant. Verum seipsos illi decipiunt. Eisi

enim nemo hominum novit, Deus tamen qui scrutator cordium est , exploratissimum sibi habet, I. Reg. 8. v.39. Iccircis malum hominem esse oportet, qui consilium suum eum cesare audebit, Job.42. V. . na. Ex Dio goo o

150쪽

: Dominica Invocatit.

2. Ex utrae eademque cum Patre essentia. Eo collineat geminum hoc jutamentum :Amen, Amen, dico vobis, qui accipit, si quem misero, me accipit: qui autem me accipit, accipit eum,qui me misit. Hoc verbi Praconibus magno est solatio.

mum beatat in qua ejusmodi hospites grati conveniunt. Quis Christum non susciperet Quis non Patrem coelestem ρ Atqui audis hic, quod quando Christi Ministros accipis, id eodem ipsum loco habiturum esIe, ac si Christum ipsum ejusque Quia enim pro Christo legatione fungun- Patrem coelestem accepisses. Ipse enim

tur,2. Cor. s.v. ZO. ejus patrocinio niti& & Pater unum sunt, Joh. Io. v. sci. Quincerti esse possunt,quod Dominus quaecun- & tales beneficos vicissim recipici in aeter que sibi eveniant, visurus & requisiturus na tabernacula, Luc. Is . v.9. Ubi lum de- ea sit,a .Paral. 2 . v. 22. mum plene experientur, quomodo Filius

auditores vero caveant sibi, ne Chiisti in Patre, & Pater in Filio sit. & summum legatos despiciant, sed eosdem accipiant, hoc Mysterium cum omnibus Angelisti .e. omnia bona exhibeant. Hoc Claristo & Electis venerabuntur in aeternum. ipsi praestatur. Qui enim inquit, accipit, Fiat id per Christum. , Dominum ti quem misero, me accipit: qui autem me & Servatorem nostrum, accipit, accipit eum, qui misit me. O dO- Amen.

DOMINICA REMINISCERE.

Textus

Bistoria Passionis iuxta quatuor Eruangeli M.

EXORDIUM.

quis temporibus adpellatur Rerummiscere, quia olim in Eceseissa Latina in introitu cantarunt ex Psalm. 23. Reminiscere Domine mi- aerationum tuarum. Hoc ipse Majores nostri res exerunt praelectum Evangelium , in quo de mulieret nanaea agi tur, quae Christi auxilium imploravit: Miserere mei Domine, Fili David: Filia mea

male a Daemonio vexatur. Ille vero nul

lum principio apsi verbum respondere voluit , donec tandem ad iteratas ejus supplicationes, misericordia tua superatus, ipsi auxilium his verbis praestitit r O mulier, magna est fides tua , fiat tibi sicut vis.. Et Digiliaso by Cooste'

SEARCH

MENU NAVIGATION