Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ioa Statera inorumdam abstinentiam dc temperantiam in u

T. Utrum autem non cognovisse aistu Venereo Voluptatem ante propositum Continentiae asserat disserentiam per se, sive resolutio abstinendi ante experimentum & post experimentum, propter diversas dissicultates, faciant notandas in usum humanum disserentias, Metaphysica videtur quaestio. Quia tamen oculii hominum ex facie judicantiumVirginitas valde praestabilis prae Uiduitate videtur , merito haec specierum differentia constituenda est. 8. Εκ desiderio Voluptatis Uenereseti pudore, ex usu Naturae consequitur m1-terialis quidam amor conjugalis; & utrimque, & magis ex parte Feminae. Dum enim secreto datur opera Voluptati, fit ipse Voluptatis Amor uni objecto affixus; &quantum Voluptas , tantum unica causa ipsus adamatur. Amor rursus, ex eo quod non vulgatur, in horas crescit, accedentibus ex uir ue parte novis meritis. Assueta enim, personis recte secundum naturam dispositis evadunt semper dulciora; in tan--tum ut Naturae vim habeant, hoc est, per se stae determinationis. Sic cives vestes,

domos, Urbes, regiones, vim quasi Magi

132쪽

Examen secundum. λυ

cam longo usu in Incolas acquirere experimur ; ut mutabundi langueant, & a caris abstrahi non patiantur. Consequuntur ex Matrimonio communia pignora, novum& perpetuum consuetudinis mutuae vinc

x. TT Actensis de Voluptatibus Sendi 1 suum secundum se ; sed quia longum syrma accidentium post se trahunt non sine majori scrutinio sunt dimittendae. Petendum, unicane an plures Feminae tangendae sint, hoc est, simul in potestate habendae ad pacandum appetitum λ Et statim apparer, quod, si pure quae per se sunt spe-hentur quod in praesenti opera nobis propositum est,) non sint adhibendae plures. Clim enim finis cur tangenda sit Femina sit ad leniendas flammas Concupiscentia , non ad eas satiandas seu propter Uolupi

133쪽

Io Staterae Morum

tem tanquam Ultimum Finem, una autem

Femina modo sit sana & vegeta ad hoc

munus sussciat, fit consequens unicam habendam. Adde quod, sicut ciborum varietas irritat Gulam, sic Feminarum Concupi Dcentiam. Clim itaq; irritatio Concupiscentiae sit omninb vitanda, etiam pluralitas Feminarum per se loquendo noxia est. Ex quo fit etiam successionem plurium Feminarum seu Concubinarum esse desugiendam, cum non ad aliud exerceatur quam ad irritandam cupidinem , de cujus pace &considentia gaudere deberemus. Σ. Conclusum itaq; est hominem qui ex iotentione Extremi Boni appetit milierem, eX natura rei debere in propositu Matrimonii, hoc est, indi lubilem vitae secietatem, descendere. Sed non ex sela electionis vi indi lubile est Matrimonii vinculum, sed etiam ipso Naturae quasi Jure, seu instinctu. Quod ut intelligatur advertenduest, omni Animantium generi, ut Vivere queant,ordinatos esse a Natura tales motus

quibus pervenire possint ad ea quibus nutriantur & conserventur & ipsa & soboles, quibus providere iis quasi mandatum est. Et,ut hoc essiciatur, cor & Cerebrum eoruita fabricatum est, ut ad tales senos vel impulsus interiores, vel odores, aut visa,tales. &

134쪽

men secundum. Ioue

& tales ipsi motiones edant: Et haec compo sitio cordis & Cerebri vocatur Instin rus. Homo vero,quia in principiis suis habet rationem subjectam carni, & utitur ratione ad conservationem tui, ita habet cor & cereis brum temperata, ut, mediante discursu stacili & plerisque comprehensibili, possit ad

haec ipsa pervenire: Et haec inclinatio nat ratis seu complexio corporis,quae in caeteris

Animalibus vocatur Instinctus, quasi impulsus alienus, inHomine dicitur,ex inesti , natione Naturae de praeparatione cordis Naturale, seu faciendum; ex vi nempe ill rum. Docet siquide Ratio corpus sic utenda vel ad ea opera applicandum ad quae id neum est dc ex ipsa fabrica aptum : Sicit

que,cum experiamur Matrimonium ab ipso Genere Humano, hoc est, ab omnibus hominibus qui neque per barbariem defici- 'unt ab humana Natura,neque per Rationis& Discursus excellentiam supra massam ipsam elevantur, universaliter coli; clarum est hoc a principio Naturae ortum habere &secundum inclinationem esse, & majorem vim habere quam pura Electio, vel Contra- stus, praecise ex vi se possit conferre; Authore Naturae firmum & facillimum Veritatis hujus agnoscendae. fundamentum in ipλ' corpore imprimente oc continuh H-

135쪽

τω . Statera Morum

Eodem Jure tenetur Coniuges ne' que Conceptionem neque Partum impediare oportere; &,quod sequitur, clim in Ma trimonium sese addicunt,ipsa opera acceptare Sobolem educandam, dc ad aeternam Beatitudinem dirigendam, usque ad annos emancipationis.Ctim enim prolem dc cre xi & educari videamus, & communiter ani mantium generi innatum, & in nostro tiam, ubi per barbariem non est a Natura defectus, parentum hoc menti esse insitum, palam est eodem Iure haec omnia ex

conjugio nasci quo ipsam inseparabilitatem, & ipsam ad haec esse praeviam. Sed &ratio habet, earum rerum quae non sunt ex

natura sita Servae hoc est, quae rationem Finis nullam sibi determinatam, habent, sed eam expectant ab cognoscentibus) nullam debere extra rationem sui , ni trahi, sed usiim s quem ex iis habemus oportere talem esse ut consistat cum eo quod ad suum Finem simul dirigantur. Instrumen ii enim ratio est ut per suam actionem principalis Agentis finem consequatur: Conservanda est itaque Instrumento sua actio, quod non potest fieri absque eo qubdin debita proportione ad Finem naturae suae continuetur. Si itaque, cum Homo, etiam secundum corpus , sit ordinatus ad

136쪽

Beatitudinem, & omnia membra ipsius ita fieta, ut per se loquendo aistiones ad Beatificationem ipsius requisitae convenientissimὶ ab iis nascantur in stu proprio& naturali dispositione, per usium ἀd quem haec dispositio formata est, fit conceptio

nem & partum & educationem Filiorum esse per sese intentam a Natura directrice actionum humanarum; per consequens, ex vi Matrimonii acceptari & virtualiter intendi ex necessitate a contrahentibus.

. Haerebis sertassis, quia, etsi manus vel pes sit pars hominis, &, quod legitima infertur,) non sit ex Rationis ductu teme-rὶ illa abjicere;tamen, si Ratio postulat, ad

conservationem totius Natura docet ea praecidere: Sic ergo,etiamsi usus corporum sit nobis factus & praestitutus a Deo &Natura, licet tamen impedire vel abrumpere actionem ipsius propter majus bonum; dictante Ratione, & Natura non invita. Respondetur,nos hic quaerere quae sunt per se, &quid ex Natura recte instituta sequatur; id autem,vel qua de causaLeges Na- rurae possint violari, cum pendeat ex cominparatione aliorum ad Naturam, ante ipiorum considerationem non posse definiri. s. Verum, ex dictis concludi potest,

137쪽

supposito Matrimonio, acceptandam esse sprolem ex vi Beatitudinis. Cum enim ex 'iipsa apprehensione excellentiae Beatitudi- , nis fiat ut aliis eam desiderare debeamus, validior erit haec apprehensio ut nobisipsis eam optemus; posito itaque quod operam liberis dare velimus, consequens est ut ipsam Beatitatem huc adi ione ampliare optemus; & hoc in nobis ipsis, post quam proles materiariter pars nostri es .Ex natura itaq; ipsius actionis Generationis,prout Hum . na est, fit ut Parentes in ea laborent ipsem

Beatitudinis fructu in semetipsis propaga re,quandoquidem ipsa amo ex sese & per se ad hoc dirigitur; cum actio sit ad creandum

Hominem, dc Homo ex Dei & Naturae intentione ad Beatitudinem nascatur. Patet itaque, supposito Matrimonio & usu ipsus, per se esse ex ipsa inclinatione ad Supremum Bonum ut intendaturProles,& ipsa a-Etio exerceatur quam in eum finem. I 6. Non tamen sequitar ipsum Matri-uUnium intendi principaliter propter hunc finem, saltem a conjugatis; quando- quidem in fine immediato principali actionis debeat esse major bonitas & connexi cum Ultimo Fine quam in ipsa Actione; pal rn autem est actionem maritalem magis conjunctam esse Supremo Bono quam

138쪽

b mensecundum. Iosprolificationem;tum propter necessitatem, tum quia connexio actionis voluptuosae est ad Beatitudinem propriam Agentis , cum connexio prolificationis sit duntaxat ad Beatitudinem alterius Personae,quae synecdochice duntaxat sit persona Agentis.

I. Anifestum rursiis est, ex eadem LM Lege qua Proli Beatitudinem opiniamus, propterea qubd pars quaedam nostri est, propagari eundem amorem ad Parentes quorum nos pars sumus, & eos qui eorum Partes sunt, Vel quorum ipsi partes sunt; Ad Fratres itaque & Sorores, &eos, uno verbo, qui Consanguinei solent existimari. Petes,quousque sese extendat haec Consen- ineorum affectio,abstrahendo a Legibus Iaia manis&ex praecisa Naturae vi λ Re L. Pondetur , fundari extensionem ipsius incommunitate naturae seu carnis, hoc est

in illis accidentibus quae individuum hominem, constituunt & ab aliis separant,

139쪽

II o . Sratera Morum quaeque propagentur in posteros. Quare, eo usque Consanguinitas extendetur, qu usque visibilis est & notabilis identitas harum qualitatum, & discerni potest origo & fons unde descensum est. nsiderando it que quod supposito Patrem & Matrem esse aequales in propaSatione prolis , hoc est

qubd semen Patris habeat essicaciam proportionatam ad optimἡ formandam materiam quam affundit Mater,quoniam Agens agendo repatitur, fit prolem ex dimidia parte singulorum esse, & ex media rursus parte alienam a singulis. Nepotibus ita- . que communicatur non nisi singulorum pars quarta,& abnepotibus octava sngui rum; quae, clim ex ipsa confusione inter se perdant sese dimidias, cum reliquis septem commixtae quodammodo disirarent. Quare , ex natura rei abnepotes jam vix sunt jusdem sanguinis.. a. Videtur hoc ipsum ad oculum in AEthiopum cum Albis comunistione. Filii enim manifestὸ medii sunt: Nepotes tincturam retinent; Abnepotes vix agnoscuntur. Tantundem in Animalium etiam commi tione observatur. Sed praecidit ambiguitatem quae hominum genus' moderatur

Ratio, a sensu instruicta dc quodammodo in hac materia gubernata. Nepotes siquis dem

140쪽

dem non raro cum Avis victitant, hoc est, usque ad constantem aetatem perveniunt ante Avorum obitum; iisdem Abavos novisse miraculum krh est. Ubi autem Uisus deficit, claudicat quoque Notitia. Abavo-

rum itaque ex natura rei modica habetur de non pensanda ratio. Quare, evanuit moraliter & in ordine ad vitam & ainionem Consanguinitas ab iis, & de illis quas de alienis loquimur. Et haec videtur ratio cur poenarum modum in quarta generationestatuisse videtur antiquillis Iustitia Divina. Consequens itaque fit,ad Avi & Aviae Fratres,eorumque posteros, descendere Con- sanguinitatis nervos & eandem cognationis venam. Propter unitatem quoque Maris & Feminae , etiam Assinitatis ductus, respeinu Comparis & derivatorum a Compare, similes sortientur rivos. 3. Vis autem Amoris ex Consanguinitate, praeter simultaneam educationem dc frequens beneficiorum utrimque commercium, quae amorem &conseritu quoddam malorum dc bonorum inter Constanguineos procreant, etiam ex materiali sanguinis dc constitutionis corporum unitate originem trahit. Cum enim Semen, quod

hic Sanguinem appellamus, vim habeat materiam Feminae sibi, seu corpori cujus

SEARCH

MENU NAVIGATION