Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

et Ia Statera Morum . est, assimilandi & quasi assumendi 1n unitatem Suppositi, fit ex necessitate plerum, que sympathiam quandam & eorundem delectabilium assedium, etsi non univo

Ce tamen cum proportione, inter eos qui de eodem sanguine communicant, intercedere: Unde, in recth dispositis, Modi

agendi unius grati sunt alteri dc amabiles. Et quoniam emcacia Patris in prolem regulariter potentior est , Amorem magis effervescere in communicantes de virili sanguine quam de muliebri, & in eos magis qui vere eundem sanguinem participant , quam in eos qui Conserti duntaxat Consanguinei existunt. 4. Per dicta aestimare licet affectuum naturalium versus hujusmodi per nas ordinem & proportionem. Palamen im est, quod quoniam radix caeterorum est affectus inter Conjuges,ille maximus est;ut judicavit ipse Deus, docens Adamum posteros ipsius derelicturos Patrem & Matrem

ut adhaererent Uxoribus; quod etiam ad progationem humani generis necessarium est. Praeterea, Conjugum Amor est quodammodo ex paritate & amicitia,& eX mu

tua necessitare.Tandem,carnem vere unam

habent, climVir suam carnem misceat cum

feminea;& in tali mixtione vapores, in qui

142쪽

ὼ amen secundum. II 3

bus est indoles singularum naturarum, transeant in corpus alterius ut evidens est ex communicatione morborum & assedhionum quarundam, & faciant novam congruentiae radicem. Sunt quoque quasi partes ejusdem Vegetabilis cum integrent unum principium agendi simile Uiro. Denique in prole communis utrique est eadem caro.Hic itaque est primus gradus fundans naturalem passionem. s. Proximus est Parentum ad Liberos;qui

rursus fundatur in Unitate carnis communis,ut saepius dictum est, & assuetudine simul commiserandi & benefaciendi iis ; b

nefacere enim,quando bene impensum existimatur,auget amorem. Accedunt irritamenta,quae supra comemoravimus a prole in Parentem proficisci. Tertiam Amoris sedem occupant Parentes,eadem quodammode, unitate colligati ad liberos quo Liberi erga ipses: Sed hac disserentia, quod Pars tota est sui Totius; Totum vero plura habet, dc, quod ex eo sit,aliena. Sic itaque

Parentes respiciunt Liberos ut adaequath quidpiam sui, Filii verb Parentes tanquam divisos, & quorum Pars duntaxat est ali-qυid sui. Praeterea, nunquam pares se eis eκistimant, sta eos tanquam Protectores respiciunt. Unde mixtus est Honor amori,

dc stiam partem de affectione detrahit.

143쪽

II Staterae inorum 6. Succedunt Fratres & Sorores in prima possessione sanguinis potitis similis quam ejusdem, & habent suos gradus, secundum quod sunt ex eodem utroque P, rente, vel eodem Patre, vel tandem saltem utero communi ;sicut explicuimus Patris in prolem quam Matris potentiorem esse actionem. In primis cognatis jam similis

duntaxat est sanguis; in in remotioribus, quodammodo ex abundantia Bonitatis in amante extenditur ad ipsis Amor; deinde, quantum est ex natura, evanescit, & excommunione accidentali propagatur in longinquiores sanguinis divisiones. Ve- Izalazicn non eic eadem Lex in gradibus Ascensionis & Descensionis quae in divaricatione sanguinis: Patet enim majorem esse sanguinis in directo quam in laterali

processii unitatem. Sed minutiora sunt quam ut specialiter tra stari requirant. 7. Quoad hos itaque omnes, ex tacito quodam sensit humani generis, parcior est& verecundior Ueneris usus. Nam cum per illum una fiat caro ex Mare & Femina, secundum Naturae inclinationem debent supponi plures, & non prilis una. Cum itaque Totius & Partis ratio unitatem quandam designet, necesse est eos qui hanc adinvicem relationem habent,non esse maritalis

144쪽

Examen secundum. II Ftalis conjunctionis propriissima subjecta.

Et ex hac ratione se surrigit alia; quae est, materiam generationis, hoc est, Feminam, posse dupliciter peccare & ineptam esse Uiro , per nimiam elongationem, & nimiam propinquitatem. Per priorem redditur Metio Agentis dissicilis & imperfecta, qualis est sementis in terram frigidam sparsae:per posteriorem adusta& praecoqua, sicut tructus videmus nimio caloris defectu acerbos; &ejusdem nimia praecipitatione exi- suos, siccos, & amarulentos evadere. Sic itaque si Mulier nimium conditioni Viri appropinquet, defit oppositio seu figurabilitas illa uuae naturalis conFeri Gai: - αῖ-tationi debetur. Inde videtur nasci quod Canes & Equi non admittantur saepitis ad sui gregis feminas; &, si contra fiat, fetus vivacitatem & generositatem suam perde

8. Tertiam rationem ex his oriundam propis suit nobis Aristoteles, speculatus.amorem matrimonialem quantus in recte

dispositis sit, & inveniens esse s ut in pluribus) justo potius majorem quam defectivum , conclusit Matrimonium cum cον natis, qui jam ex sanguinis de educationis communione alium priorem traXerunt,

justas Rationis leges dc moderationem omninli

145쪽

II 6 Staterae Morumn inb superaturum, & ardore noxio &periculoso Oeconomiae leges pessundaturum. Quartum habemus ex honore masculo & pudore femineo impedimentum ;quatenus enim cognatorum ad cognatas ex amore curam dc defensonem cognoscimus sanguinis communione profluentem, eatenus etiam cognatarum ad cognatos pudorem quendam & honorem, qui patrocinio & excellentiae cum amore miXtae reia pondet, ne quid vile & indignum circa eas appareat, sed conforme honori sibi praesti-to , & expectationi e cura consentaneum, necessarium esse rependi. Magis itaque a- 'pud eos quam apud ignotos ue actu quem ipsa honestas ab erubescentia in primis anuit tibus excusare non potest, verecundari mulieribus innatum est. Ex his itaque

quatuor principiis dissicultas & impedi

mentum connubiorum inter consanguineos exurgit.

146쪽

--en secundum. III

. . D E .

Intemperantia in Pudoris violatione.

I. oost deduinos naturalis circa Genex rationem assessionis modos, ipse res ad Intemperantiae circa Venerem evag t nes speculationem manuducit. Idcixco

praemissoqubd contrarii adhus sint Virtutis & Uitii. Virtus autem sit dispositio Animi ad aeternam Beatitatem seu ad Uisionem Dei, & atrio ipsius disponere affectus nostros ad illam, necessarium sit Vitii rationem in eo statutam esse qubdmal E disponat Animum ad Visionem Maistificam ; hoc est, reddat eam ineptam dc difficulter ad eam praeparabilem ; dc ita sit vitium vitio gravius quo deteriorem reddit Animum ad Finem & Bonumi suum. Ex quo Stoicorum ille turpissimus Error , quo Dryitsr clamant omnia peccata esse paria, latissime confunditur; Nemo enim qui Rationis quomodocunque capax est dubitare potest, quin e3ercitatione

147쪽

118 Maura inorum perficiatur in quamlibet partem AnimusrUsu siquidem& meditatione Veri. fit testimativus rerum , juxta cuiusque meristum. Usu rursus, vel gutas vel tactus delectationibus,aded inescatur, ut nihil praeterea dulce existimare vel intelligere pos. a. Sed replicant, Uirtutem in Indivisibili collocatam esse, qua destituitur aeque qui dissiculter revocatur ac qui faciliter; ac proinde aequaliter malus est. Uerum,Virtus in indivisibili non consistit ; Clarum enim est, unum exercitatiorem & constantiorem alio esse circa norum electionem;&, qui hoc ausit in dubium revocare,totam caularum vim, hoc est, Naturam Universam rejicit. Si enim una quaevis recta operatio Uirtutem in Animam nata sit inducere,num caeteras aequales, di in subjectum melius dispositum operantes , dicere possiu-mus salva ratione & mente) Nihil operariλ Quanquam igitur salsum sit Virtutem in indivisibili esse collocatam , quia tamen primb-inesse-Virtutem in Indivisibili col- Lear. non stabsurdum, hoc dimittamus;& solummodo instemus, virlim fateatur Raliquem perversa exercitatione a Virtute remotiorem & dissiciliorem emendatu evadere. Et, si confitetur, claudendus est dispu-

148쪽

Examen secundum. IIs

disputationis fluxus, asserendo hoc esse quod esse Uitiosiorem appellamus: Tu si aliud vis, defini voces quibus uteris, nobis

enim nulla tecum est concertatio.

3. Huic autem veritati de Uitii ratione adjungamus aliam:Vitia quoniam adhionum humanarum principia sunt vel ex objectorum intrinseca ratione perpendi posse,vel ex iis quae circum ea comitantur. Et comitivam ipserum dividi in ea quae,a Causis, vel eisdem, Vel certe plerumque haerentibus cum ipsa vitii a stione, coniun- stionem suam sertiuntur; dc in ea quae,per

varietatem causarum occurrentium,absentiae & praesentiae vicissitudinem subeunt. Et horum quidem posteriorum varietas nihil facit ad Vitii in sese considerationem,

Caeterorum autem habenda est ratio. His explicatis, Intemperantiae circa Venerea gradus ex ipsa actione venamur quae,cum

sit humana, aliam partem spiritualem habet , scilicet volitionem , aliam materiarilem ; & haec rursus & praevias quasdam praeparationes, &ipsius actionis substantiam, quae in seminis dispensatione posita est ; & in his tribus inquirenda est Intemperantiarum divisio. . Fraenum , quo Natura Violentiam passionis seu concupiscentiae Venereae incale

149쪽

Iaci Staterae ira rum calente Juvenum aetate absque alio culta cohibet, est quem supra explicuimus Pudor , cujus Actio est Uerecundari; adeo fixus in quibusdam faeminis, ut etiam respectu Maritorum eas parcas iaciat, etsi caeter6qui Voluptatis ipsius appetentes: sed erga alios, jundi us rationi fidei maritalis, in 'multis ferme invictus & eventorum mi randorum Artifex. Hoc repagulum effringere , necesse est Intemperanti, sive in se, sive in Conserte Voluptatis, ut fruatur voto.Hunc in semetipso violare ipsa est Intemperantia , in alio vord specialis Intemperantiae gradus. s. Et quoniam hoc maxime ex parte s

quioris sexus sese tenet etsi quandoque

fortiorem etiam percellit ) exponantur Maritata , Uidua , Uirgo suis liminibus clausae, suo singulae pudore obseratae; Eaz-dem,non dico externo aliquo actu contaminatae, sed proposito illo castimoniae spoliatae: nonne palam est maritatam jam in procinctu esse ad omnia Oeconomiae incommoda λ Dissidium a marito λ Separatas fortunasῖ prolis jam natae educationem perversam p ulterioris prolis desperationemr8c omnium Matrimonii commoditatum ruinam λ Viduam honore status excidisse, &prostibulo quasi venditam Z Virginem ει-

150쪽

rentum patrocinio, spe Mariti,& sobolis, de honoratae inter suos vitae dejectam mancia pioq; pecunioserum & aselorum addictam. In universum,omnes, libertate & nobilitate Animi perdita servas esse conscioruλVidi orenim & Dominus est qui arcem Rationis, qua securae exultabant, semel eXpugnavit. 6. Patens itaq; est tres esse Intemperan , tiae excessus in violato femineo Pudore, qui non inveniuntur in totidem mulieribus ad consertium Intemperantiae jam pridem animo praeparatis ἱ quarum minimus est in Uiduis , quae, jam statum Maritalem praetergressae ex ratione Viduitatis supponuntur. Sequens maritum habentium injuria supremus Uirginei Floris corruptio;

quae caeteros duos superat succedentium incommodorum complexione, Cum commodorum utriusque vitae jacturam & desiperationem inferat. '

7. Est prorsus ab his differens Pudoris

species , cuius violationem vocat 'Sacer Legifer apertionem fontis sanguinis muliebris, & morte punit; sicut & Consanguinitatis plerosque gradus violatos ; in omnibus Pudorem violatum mortis causam statuens. Unde non potest dubitari quin intemperantiae novos gradus faciant di eos admodum perpendendos. Sed pat F tim

SEARCH

MENU NAVIGATION