Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

Pag: I 2 INSTITUTIONUM

ETHICARUM,

STATERAEM ORUM,

EXAMEN TERTIUM,

Intrinsecis gratis Homini se

cundum Mentem.

ognitione se Virtute.

Orpori grata, ut Vires tulerUnt, discussimus; supersunt quae Ho- -mini, quatenus Mens est, placent. Et quoniam inde Mens est quia habet quo

172쪽

Examen tertium. 1 3

quo sit alia, dc non suae Quantitatis limitibu, compressa sit, hoc est, quod Cognoscat, palam est Cognoscere esse primum & per se Actum Hominis ut Mens est, &, quod inde fit, perfectionem Cognitionis esse perfectionem Hominis quatenus Mens est. Quare, clim perfectio Cognitionis in eo resideat, ut Objectum ita sit in Cognostentes cui in semetipso seu in rerum Natura existit,& tunc dicamus Cognitionem esse υμ ram quando est consormis Objecto, palam esse Veritatem seu veram Cognitionem es.se Primum Amabile hominis secundum Animum seu Mentem. Rursus, si CognoΩcere sit esse ipsam rem cognitam, clarum est Cognitionem illam esse praestantiorem

cujus objecti Esse si nobilius ; hoc est c Jus Objetium est nobilius.

a. Cum itaque tres assignent differentias verὸ dictarum Cognitionum Naturae scrutatores, Metaphysicam, Physicam &Mathematicam;&Metaphysicae appingant celsissimas rerum facies. Ens Primum, In- Corporeas Mentes, & Corporum intima,

quippe ipsis Essentias invisibiles & selo Intellectu conspicabiles ; Hanc ex propriis suis rationibus excellentissimam & Homine dignissimam esse abundh patet. Narrat Phν sica Caeli & Solis non vias duntaxat, ad

173쪽

1 Statera Morum

& compositiones & utilitates : Peragrat quoque Tellurem & rerum Commoditatis& Mixtiones, &servitutem Domino Corporearum rerum Homini suggerit & incul cat. Gratus in his palius cognoscentem ob-le stat , verum neutra harum re 'e sine Mathematica geritur vel acquiritur. Quoniam enim Essentiae Corporum Quantita-bus,& Figuris,&Numeris sunt illigatae, Operationes quoq; eorum sint Motus & quodammodb strictius iisdem retibus compediti, Physcam absque linearum & numerorum legibus in suas partes & motus discriminare velle, absonum&non machinabilium est. Metaphysicam etiam quatenus vel Essentias ex sensibilibus, elevat & quasi distillat, vel ipsa corporea lineamenta de Spirituum rationibus detrahit, sine aliquali Numerorum & Figurarum speculatio ne vanum est tentare. Basis itaque Scientiarum est Mathematica , dc .necessitate se commendat quantum splendore subsu

det.

3. Aliquam ordinis occasionem adducunt Logicarum Scriptores: Qubd, cum ardua res si comprehense quantitate InteI- lectui a notis & consiletudine divellere Cogitationem , eam Physicae a sngularibus limitationibus liberam , Mathematicae a

174쪽

Examen tertium. I ssenseum motricibus potestatibus depuratam , Metaphysicae ab ipsa Qiranti & Sectilitatis scoria defaecatam postulant. Sed, pace prius flagitata, crediderim faciliorem esse Mathematicam, ut vocant) abstractionem quam sit Physica; cum ipsis oculis Geometria, & ipsa Arithmetica, materiam speculationis exponat . quod in Physica raro & dissiculter exhibetur. Congruunt itaque abstractionum gradus cum naturali obrectorum ordine , &, quae proprie sunt Physicae speculationes retrusiore degunt a sensibus cavaedio quam Mathematicae ; quae saltem in pari sensuum ministerio subjiciuntur, claritatem & facilitatem ab iis hauriunt. Meditatb injeci proprietatis vocabulum, neque enim dissimulare licet inter Physicas & Mathematicas , quasdam medias intercedere; quas si Physicis annumeres, etiam hujusmodi Physica, a Sensibus auxilium mutuantur, ut in Opticis Acousticssque demonstrationibus experimentum facere in promptu est ; Sed qui per Figuras, Elementorum Sectiones,

vel Mixtorum Compositura, vel Sen i iorum Fabricas, vel in Sensationem profestus,& hujusmodi propria speculationis Naturae, tentaverit, perditas deflebit operas . :q. Non absimilis est , quoad Abstra-i G ctionis

175쪽

s 6 Statera Morumaeionis modum, Scientiae Moralis & Dialecticae, ad Metaphysicam superne, & inferne Physicam, comparatio: Cum enim haec per voces Actus internos Intellectus, illa per amones exteriores interiorem Animum componat, vides Physicam Abstractionem subservire speculationi a materia

secretae.

s. At, non si Scientia sit Primum Amabile, e vestigio pronunciandum est esse solum vel praecipuum ; quantumvis fortas . sis caetera quaecunque sunt amabilia non nisi Scientiae sint, si verὶ sunt amabilia. Tolle ab iis quae sensui blandiuntur es.se cognita , manebunt Utilia sed Amorem non ciebunt. Verum, non est necesse

in praesens sic loqui: Sed ea voco Scientiam, quae, etsi aliis vocibus norentur, s-gnant tamen gradum quendam Scientiae: Et haec sunt quae Virtutum appellatione

ornamus. Quae cunctae, clim sint secundum Rationem, & eatenus Virtutes & N turae congruentes quatenus Rationem pro

Regula & modo habent, vanum est quaerere an sintMenti propter se amabiles & consentaneae, clim non sint nisi ipsius Rationis germina, hoc est, actus Rationis in Voluntate ; vel ordo Rationis in actionibus inseriorum potentiarum. Unde quid aliud in

176쪽

Examen tertium. telligi possunt quam ipsa Scientia toto lic mine diffusa; seu toti homini dominans adaequale potens ipsius λ Virtus enim, pro priε dicta,tota infra Animam cohibetur, α exundat in reliqua Hominis, in significationeae iubatque in Natura non eadem sed derivata Nec tamen etiam h1c sistit Aa cunditatem amabilitatis suae Scientia, sed 'desiderat eam in alios etiam propagare; juxta illudSatyrae, Scise tuum nihils nisi scire hoesiat alter. Qui enim hoc reprehenis dit, nihilo secius de se praedicavit. Non ego -s quid tamen amplius exit, Laudari meis tuam, neque enim mihi cornea fibra est. Hoc igitur idem quod Scientiam vocamus in Esse, in Perfectione, & Propagatione sua consideratum, per se Hominem Quatenus Spiritu vivito allicit, nutrit, impinguέtque Caetera, si qua sint, utilitate movent non speciositare, ni si forte corruptum praejudi

ciis & falsis vi sis ut Romani Philosophi

olim loquebantur ) Animum.' 6. Opponit sese tantae Universalitati Virtutum, quod non omnibus possint om- 'nes Uirtutes convenire , ut non cuilibet 'contingit esse Magnificum; & Regiae sues qu'dam Virtutes, vel Pontificales, qum . solis in dignitate constitutis consentaneae 'siunt. Nihilo tamen secius proposita ve-G α ritas

177쪽

r 8 Materae Morum

ritas est Π'sequenda. Cum enim non -llim in ipsis nobis sese offerant exercendae Virtutes, sed & aliorum exempla proban- . da veniant vel vituperanda, de quibus non aliter sententiam ferre possumus quam quomodo ipsi affecti sumus, palam est nos alienam Magnificentiam non recte laudaturos nisi placeat nobis Magnificentia. Placere auteni & approbari debet, quare & co-mosci & diligi quia conformis est Rationi. Sic Regum gesta, sic Pontificum, sic Fortitudinem: ip*nte tormenta & mortem subeuntium, etsi nosmetipsos impares ad- hero1cis actis fateamur, si prudentes, si boni' simus , miramur & adora

7. Notandum quoque est, Virtutis nomen non uno sensu accipi, hoc est, illo lo quem expressimus, ut Actio ad normam Rationis exacta dicatur Virtus ; sed latiori, qua comprehendi possunt operationes quae respectu propriae suae potentiae perfectae sunt, etsi denciant in aliis circumstantiis a directione rationis. Sic quinque Virtutes in solo Intellectu com-Putantur , puta, Intellectus, Sapientia, Scientia, Ars & Prudentia; quae omnes in usii mutilatas esse saepe defeAu Finis vel alterius circumstantiae reperimus, eXcepta .

. parte

178쪽

parte aliqua Prudentiae, de qua alias loqui opportunum erit. Clarum enim est Scientiam , verbi gratia , Physicam vel Geometriam, ad malum indifferenter seque atque ad bonum applicari ab Agente, nos experiri. Aliud item ad virtutem comparationem praemittendum est, maxime ad

Scientiae disquisitionem ; puta, im pleris que Scientiis duos esse agendi modos ; alium quo ad Scientiam pervenitur , alium, in Scientiae jam possessae hanc Contemplationem dicimus illam vocat Aristoteles

Scientiam, nos Meditationem vel Studium appellare consuevimus. cuiquam

suggerendum est quod sit potior Contemplatio ; apsum enim procedere ab Habitii& Agente persecto nobilitatem ipsus de se Commendat. Quando itaque de Scientiae delectatione & congrnentia Naturae loquiamur , de voluptate Contemplationis ggere

praesumendum est. . . . I

179쪽

Statera Morum

Seientiis se earum comparatione.' I. 'NT Unc quoniam constat non aliud

- esse Virtutes in actu quam ipsam Rationem in reliquis amonibus seposita speculatione diffusam , 'clarum de se est Scientiam virtutibus caeteris potiorem euia. Id dico IScientiam, seu Contemplationem virtuosem, hoc est, ad Rationis r gulam exercitam , esse nobiliorem qualibet alia virtuoia operatione ab eadem,Scientia derivata. Esto propositum opus Fortitudinis, verbi gratia; ut, cum Regulo pro patria sit per tormenta pereundum : Aio , Sententiam ipsam Mentis iii Regulo praeferendam esse robore asse hos inferioris , & decori actionis corporeae constanter poenas tolerantis. Quantumvis enim facilius sit longh positum decoras C -gitationes eXercere, nihilominus nisi in ipsa actione si Fortitudo Mentis, quae causa sit honeste se per inferiores potentias ge- re di ,- non est laudabilis eXterna tolerantia, sed vel naturalis corporis rectitudo, vel belluina ferocia. Σ. MO-

180쪽

Examen tertium. a. Monent Philosephi non in Intelle-ehu , sed Voluntate, quaerendam esse hanc con stantiam. De vocibus non litigo. Cum enim non possint esse distinctae Entitates in

simplici Anima Intellectos & Voluntatis, non potest intelligi aliud esse Voluntas

quam praeparatio quaedam Animae ad Ggendum secundum rationem;Cum itaq; MAivum unumquodq; sit ex eo quod sit actu, non potest Voluntas esse aliud quam Anima prout actu, seu gravida principio seu es sentia illius operationis quam dicitur ve υ; Quare, cum per Cognitionem sit actu dc quas gravida forma ipsius Amonis , clarum fit Uolitionem& Uoluntatem non es.se aliud in Anima quam gradum illum Intellemonis ex quo sequitur amonem esse. Unde,de vocibus quaeritur, cum hoc anXie disputatur , S1tne Voluntatis an Intelle, velut Surie sti, Virtus. Ab Aristotele habemus aliam & dinficultatem & solutionem; quaerit siquideri nobiliorne sit Scientia Practica an Specul liva λ Et ipse quidem praefert Contempla tionem, quia est operatio Optimae partis Hominis, &ainus maximὸ frequentabilis.& maximὸ jucundus, & maxime sibi sufficiens, hoc est paucioribus indigens quani

caeterarum virtutum exercitium;& sela per

SEARCH

MENU NAVIGATION