Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Statera tuorum prout est particularis, aliquando rationabiliter malo mactetur, ut dolore vel ignorantia, propter majus bonum. . Ex dictis clarescit eorum Error, qui, necessitate victi, dc Mendacii Nomen dedignantes, supposuernnt loco ipsius Reserum ionem, ut appellant entalem. Inprimis enim rationem Mendacii non sustulerunt sed aggravaverunt Dicunt enim

continuandam esse orationem eXteriorem

cum interiori, cum qua addita sit vera. Quo facto reddunt Mentem magis contrariam orationi quam prius erat; Diserte enim & ex intentione addunt Menti aliquid quod non est in Voce , dc jam vox fit magis& ex magis formali intentione defectuosa dc opposita Menti. Videtur autem Error ex eo accidisse quod putabant Veritatem requisitam esse in ipsa Mente, & sc per

hanc additionem Mentem conabantur Veram reddere: neque adverterunt duos esse

uasi actus in Mente , unum quo scimus dcumus objectum, & alium quasi formatorem Vocum dc Ideam earum; & Mentem dici eam quae in priori actu posita est, non in posteriori. Per additionem itaque ad posteriorem actum non aliud egerunt quam ut Voces non solum a priori actu; qui vere Mena est, sed etiam a posterioridissen-

202쪽

2Demen tertium. 1 73

dissentiat. Sed praeterea, volentes tollere malitiam Metaphysicam aggravaverunt malitiam Moralem. Asserendo enim hanc fictionem non esse vitiosam, sed magis artificiosam & laudabilem , faciunt non vitandam & frequentem: Unde Commercii

humani Fidelitas, & Honestas Veriloquii, & ipsa naturalis propensio ad Ueritatem eXternam, prorsus ab illis pessundantur. Et haec de Ueritate dicta sunto. Veritas enim prout in promissis & pactis est, non tam Ueritas quam Constantia quaedam est, si loquens intentionem perficiendi habuit cum loqueretur : Quod si non habuit, ad hunc quidem locum pertinet, sed aggravatio est accidentalis ex qualitate materiei in qua est Falsitas ; & sic non spectat proprie ad Ueritatem, sed ad Nocumenti Tractatum. Augustini in hoc dicto vererer fulmen, nisi alii Sancti pro me aegida suppo

nerent.

8. Amor veri dicendi dicitur Verae tas. Videtur a Simplicitate hoc distingui, quod Simplicitas non videatur stare cum cautela alieni doli , sed nudὶ rem profari sicut se habet ; dc, non tantum sola

Vera explicare, sed dc omnia quae occurrunt menti, quod ad Ueracitatem non requiritur. Dicitur Veracitas potius ad

ii a minus

203쪽

iu Statera tracorum

minus declinare ; hoc est, Veracem inclinatum esse ut potius infra excellentiam foeti, quod narrat, sistat, quam ut faeto quicquam addat. Quod intelligendum est in dubio, dum anxius est quid in re fuerit; alioqui, si constet ipsi quid fuerit verum, ad Modestiam spectabit haec remissio, non ad Ueracitatem. Sed in dubio certus est Ueri dum intra suos limites se continet; periclitatur vero ne in falsum impingat, si ad plus inclinet. 9. Oppositum Veritati seu Veracitati vitium, in Verbis dicitur c Mendacitas

scut & in Scriptis: in caeteris instrumentalibus ad Mentem declarandum motibus Vocatur Mendacium triplex plerumq; statuitur, Perniciosum, ossiciosum, Jocosum; sed immerito; Jocosum enim non est in propria specie Mendacii. Clarum siquidem estMendacium non tam in pronuntiatione Uocum quam in Actione fallendi esse positum; non fallitur autem neque fallit qui persuasionem salsam ad tempus non considerabile introducit intendens veritatem in fine actionis, quod in Jocosis accidit. Unde nemo Mendacii labem objicit Nutricibus quae ad placandos Infantes dicunt illis Matres statim affuturas aut similia, quae statim, qualia sint, sunt apparitura.

Diuiliatio by Corale

204쪽

Examen tertium. I 7 spari modo de Simulatione momentanea est judicandum. Sed in utrisque haec figenda est Lex; ubi a decepta parte non est expectanda Ueritas, ibi neque Mendacium neque Simulationem intervenire;ut Calendis Aprilibus in quibusdam locis solenne est 6c omnibus notum, morem esse incautis imponere, & quasi consensu firmatum. Tales itaq;doli proMendaciis haberi non debent.

stis enim subjacet hujusmodi hbstium dolis ex lege Belli, & frustra de circumventione conqueritur. Eodem jure de caeremoniis Curialium & simulationibus quasi honesta tis gratia gestis. Non sic tamen de Christi simulatione abeundi a Discipulis in Ema-unte loquendum, sed qubd hanc actionem

perfecerit ad eliciendum ab iis affectum hospitalitatis; vere recessurus, si non conjsecutus fuisset. Davidis simulatio coram Philistaeis ad Stratagemata pertinet. Iacobi& Iudithae actiones substantialiter bonae fuerunt; an circumstantiis perfectae, non multum laborandum; cum etiam Sanctorum Ueteris Testamenti multas imperfe- 'iones legamus. In Lege Gratiae habemus etiam exempla simulationum Sanctorum ut, Ambrosii, Synesii, Simonisque cui cognomen Salus, hoc est , Stultus, quod

205쪽

ars Staterae osorum

sese stultum fingeret; sicut priores sese Sacerdotio indignos probare satagebant. Quorum actiones an ex bonitate Finis licitae evaserint, ingens lis inter Theologos

TRUTINATIO

Derimatione Veritatis in operationes Hominis se de Historid.

I. Ita Ropagatio Veritatis in illas Hominis operationes quae ad alios usus &non principaliter ad manifestationem Ueritatis, diriguntur, duas quasi partes seu passus habet: Alterum, quo in ipso homine creatur Veritas; reliquum quo, in Homine iam existens, in sequentes operationes effunditur: Veritatem alicujus actionis esse in Homine est Hominem videre quid sibi sit optimum Rehu in circumstantiis prementibus seu ut loquuntur in Scho- tis hic se nune. Veritatem autem ab Homine in suam actionem manare est, Homi

206쪽

ternum. 3 7

neni secundum Scientiam quam actu ha- ,

bet plene & perfecth operari. Quoties itaque Homo de clare perspicit quid sit sibi agenduml, & ex hac Scientia, sine mixtione alterius Principii oppositi Scientia

procedit in adhum,toties actio in individuo perfecta est: si autem utrumlibet defuerit, imperfecta evadit. 2. Commemoremus h1c Aistionum nostrarum Regulam, nempe illam esse Mctionem bonam seu perfectam quae ad Ultimum Bonorum nos promoVet ; & hanc numero actionem, quae hic & nunc hoc efficit ; &, quod ex his conficitur, hanc Minionem esse perfect issimam,s,circumstantibus consideratis, alia melior non potuerit exisse; Si qua autem rectius processura

fuisset, eatentis vitiosam esse hanc quat nus ab illa deficit. Sic ergo conclusum est, Veritatem in actionem particularem esia perfecte derivatam tantundem esse, quod actionemessicacissimam esse ad vitae artemnae consecutionem, seu esse consummatae Virtutis.

3. Quoniam autem Intellectus extendit sese extra subjectum suum ex eo qubd sit Alia, & faciat intelligentem Alia, nascitur humanarum actionum series gemina-tR , Una, qua versatur Homo circa se;

207쪽

Statera Morum Asia, qua extendit sese ad quaelibet alia lUnus itaque ordo est motuum , quibus perficitur ipse Homo ; suppar ipsi secundus , quo perficit alia a se: Cumque Bonitas seu Perfectio Hominis ut saeph di-Ehum est ) sit Scientia, primus ordo Scientiam derivat in illas partes & motus sui Subjecti qui manent in ipso ; Posterior ieandem exprimit in motus ab Homine in caeteras Naturae partes. Dixissem , in Actiones , quibus acquirat in sese Uirtutem, & quibus eam didat in alios. Rursus illae, quibus in sese acquirit Virtutem, vel sunt ipsa Virtutum Exercitia , vel

instrumentorum praeparatio: Instrumen-rx vero, parua cum disserentia, sunt eadem quibus in se Virtutem imprimit, &quibus in alia. Palam autem est ex natura rei magis assee um esse Hominem ad ea per quae melius se habet, quam ad ea quibus miniis bene; & ad utraque magis quam ad ea quibus aliud se bene habet; per illud autem melius se habet, per quod magis applicatur ad Bonum suum Finale. Quare , ordo Uirtutum, sive Habitualium, sive Actualium, est accipiendus juxta naturalem habitudinem Objectorum , quae a Virtutibus desiderantur ad Finem Supremum i marimh, cum demonstratum sic in

208쪽

Naturalem Hominis, dc totam vitam non,

esse aliud quam progressum versus illum , ab ipsa Natura sic ordinatam instituta. . Quandoquidem Bona Animae seu Amabilia Homini secundum Mentem, quaeruntur, clarum est, post Scientias &, Virtutes, ea spectanda quae reliqua sunt in Mente , per quae ipsa excellens est in ordine ad alia. Inter quae primb est Historia , quae non omninb degenerat a n tura Scientiae. Quippe quae propter ipsam Cognitionem appetibilis est ; &, in aliquibus, invictae Ueritatis, seu potius Certitudinis. Clim enim interdum asserat adebpublice nota ut Scriptor falli non potuerit, si eadem hujus generis a pluribus Scriptoribus eodem modo literis consecrentur memoriae, viris quibus ipsa opera meritum Fidei concilient, sevet E intuenti Evidentiae & non violabilis Certitudinis species apparebit. Habet itaque Historia alia

quantulam a Scientia dignitatem. - S. Imitatur quoque Universalitatem, quatenus ingentes Humani Generis Conversiones declarat, ut Creationem, Reparationem post Diluvium, Imperiorum seu Monarchiarum Nativitates & Obitus,quae

quasi in Exemplari rem integram huma-. 3 Η 6 naia

209쪽

nam exhibebant, posterorum proponit ὀ-culis. Et sicut Sol & Stellae perihoe quddsint unicae & servitutis generalis, in computum Universalium veniunt; sic & hae partes Historicorum, & per has propter Cognitionem aestimabilis est Historia. Sed vera Historiae laus est in Exhmplis Virtutum de Vitiorum, causarum discordiae; &mutationum magnarum eX parvis principiis exurgentium. Item in Stratagematum& observationum , tum bellicarum tum civilium, notitia; per quas monetur ea quae

rebus gerendis praesidet Prudentia, quid moliri debeat, quid cavere. Et, in his omnibus adeo levis est Veritatis existimatio, ut modo possibilia dc imitabilia sint quae narrantur, nihil. intersit ubi vel quando,

an unquam vel nunquam , reapse eXtite

' Unum est narrandorum 'genus, iaquo Historici Fides flagitanda est, quando mira,sive Naturet genimina,sive Agentium

ab alto nos ducentium opera commemorantur. Quae quoniam eruditioni legentium serviunt quatenus verε fuisse vel non fuisse persuasi fuerint, accuratione in Scriptore opus est, ut Famae, vel Narrationi, vel suis oculis credidisse se explanet, ne ingraves errores credulum Lectorem irre-

210쪽

tiat. Ex his patet, quis sit modus appetendae Historiae , ut ne nugas in ea sectemur; Vitium admodum frequens novissimorum saeculorum , in quibus putidiusculi Grammatici se Summos hominum venditabant & a curiosis existimabantur, quddscirent ubi Caesar aut Brutus prandissent, aut non dissimiles nugas. Neque defuerunt Uiris caeteroqui gravibus sui manes, praesertim in Chronographicis notis; Ia omnibus enim semper Ne clyuid minus obtinere debet. Sufficiat itaque Sapienti, seu Homini ut Homini , spectare Providentiam Divinam suis gradibus Genus nostrum ad Christum promoventem, & a Christo ad nos deducentem; Ulterius, quae

ad Prudentiam confirmandam cuiqueduxista suam semitam, conducant; Caetera Voluptate metiri.Haec qui negligunt, si ejuΩmodi sint ut culturae Animi vacare possint, Incuriae & Segnitiei condemnandi sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION