Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

192 Statera cruorum communicatur: Sic suscipit eam Veritatem quae est i n mente Medici, quando ab eo s

natur.

2. Quovis autem horum trium modorum de se gratum est Homini Ueritatem quam in se habet in alios propagatum ire: Quod enim diligitur propter se, sejunctis aliis quae impediunt, quo majus est eo gratius est diligenti. Qimmodocunque vero extenditur, sive formaliter seu participate, semper majus est. Quare, secretis quae quoquo modo obstare possint, gratum est Homini Scientiam, propter semetipsam placentem, sive univoce sive sequivoce in alia extendere. Inferes, itaque Artem in materiam extendere per se delectabile est Homini, & per consequens omnes erunt Liberales & homine libero dignae. Respondeo,

nusquam ambigi, nihil quod Entis & Ueri

rationem habet Homine per Rationem incedente ex sese indignum esse, neque non pὀsse in aliquibus circumstantiis esse faciendum. Sed, quia Homo non idem ad omnia valet, propterea diversis Hominum gradibus diversia assignata esse quasi ex Naturae ductu munia ; Supremis omnium, Sui seu Mentis curam, propriam sibi, MPro ea quam prae se ferant vitae ratione, habere: Inferioribus, sic sui curam non

222쪽

Examen tertium. negligere, ut publica vivendi methodus in operibus nobiliori hominum ordini necessariis impendatur. Hinc distin aio Artium Mechanicarum ; ut harum beneficio suppeditentur congrua iis qui per illas Animorum suorum culturae invigilant. Liberales itaque sunt, quibus Animus, sive Homo secundum Animum , eXpolitur & ornatur ; Servae autem , per quas Corpus, quod ipsum Animae inser-

Vir. .

3. O e stabis iterum de Matrimonio. Hac enim lege , si Rationi per se placet Scientiam ad materialia eXtendere, quantb magis ipsam Essentiam de Animae & Corporis per Generationem ampliare λ Propter ipsam itaque liberorum produmonem jucundum est Matrimonium, quod supra rejectum est. Respondeo, nusquam rejici; 'modb enim quod declaratum est esse ex intento Naturae Universalis, negaretur esse Homini per se amabile λ Sed, an haec privati Hominis desiderio proponenda foret meta dum de Matrimonio consulit, quaerebatur; & refutabatur eam eX pri- vatis consiliis esse primo a leXandam, propter & eventuum incertitudinem, &qubd potior esset citra eam ad Beatitatem

via,

I 4. His

223쪽

r9 Statera Morum

His dilutis, tria manent proposita;

Nam, quaedam ab aliis eXpectamus, ex eo

quod derivata sit objecti vh in illos Scientiae perfectio quae est in nobis. Quaedam alii a nobis habent; puta, Bona Animi dc

Corporis. Ε Corporis quidem commoda infeνiora esseAnimi Bonis extra disputationem positum esse constat, ac proinde carius esse & danti & accipienti Bonorum Spiritualium quam Corporalium donativum. Rursus,cum sit Beatim dare qu- ac ere,

quia Dare est actu existentis, id est, non indigentis sed pleni & exuberantis, Accipere autem in potestate & egestate posti, nobilior est athio Dantis quam Recipientis. Si itaq; paria int quae dantur & accipiuntur, neque destituitur donans ex eo quod donet, alioquin imprudens erit donatio) clarum est potius & gratius homini oportere esse

sua aliis communicare quam de alienis pamticipare. Quare, cum Scientia st donum quod aliis impertiendum est, & ipsa bonorum humanorum maximum, palam est id genus Activum,quo Bona Animi aliis conferuntur,caeteris antestare: Infra illud quoque eosdem gradus discriminari quos in ipse Homine invenimus, Scientiae, Virtutum , & Artium Liberalium. His Bona Corporea quae aliis administramus,cedunt.

224쪽

Examen tertium. Issy. Attamen,quia nobis praefiximus Bona quae Homini de se grata sunt examinare ; haec autem, saltem quoad effecta, sunt aliorum & nostra Bona, nisi quatenus ipsa communicatio spectat ad Uirtutes quarum pretium in communi supra aestimatum est, continuo de iis quae ab aliis expectamus, agendum erit. Ex eo autem qubd alius i esse nobis Scientiam, hoc est Virtutem , percipit, clarum est ex natuta rei hanc illide nobis sententiam insidere quod tales imus quales perfecta Scientia, hoc est Uirtus , nata est facere ; puta, Excellentes inter homines, & propterea&honorandos, hoc est tales ut signa excellentiae iis convc-' niant; & Amandos, seu ejusmodi ut per se& propter se inter homines esse mereantur& conservari debeant ; & bona, si quando indigent , iis esse facienda. Haec itaque quanti facienda sint, inquirendum est.

225쪽

Statera Morum

TRUTINATIO

Virtute Numilitatis.

aeterarum vero Basis est Existimatio Excellentiae in Persona proposita. Amor AEstimationis & Laudis ple- rumque ab aestimatione quam quisque de se habet regulatur, & tanti ab aliis fieri cupimus quanti nosmet appendimus. Prima itaque Virtus in hoc genere est Humilitas ; & ipsius est nosmetipsos, tum in affectibus tum in effectis, ad Veritatis trutinam moderari. Clim itaque Homo, sicut caetera creata, ad Finem lictus sit, hoc est, ad Beatitudinem; sed&, factum ad finem Bonitatis mensuram ex proportione ad Finem nanciscatur ; palam est, eum simpliciter magis aestimandum esse, qui optim E ad Finem humani generis comparatus est; unde consequitur, hominem tanto se majoris facere oportere quantb se invenit ad Beatitudinem propiorem & aptatiorem. Vera itaque aestimatio sui nascuur eX comparatione sui ad Opus & Finem suum. Comparatio

226쪽

Examen tertium. 197 ratio vero ad Alios, sive quod iis melior vel deterior est, prorsus parerga & inutilis est ; Praeterquam quod plerumque impossibilis quoque est. Clim enim virtus omnino interior sit & sese amet celare,& tauto major sit quanto miniis citra necessi articulos sese prodat, fit plerumque sola conjectura de aliena virtute nos uti; cum nostra, si sapimus , continuis effectis perspicua nobis esse possit. Sola itaq; nostri cognitio, seu dispositionis Animi nostri, nata est

congruam de nobis aestimationem creare.

2. Virtus autem quantacunque sit, nisi cum Perseverantia conjuncta sit & ad se- Curum nos perduxerit portum, non facit nos Beatitati absoluth paratos. Cum enim sic distincta sit rerum humanarum conditio , ut possint semper illectamenta nos impetere dispositioni nostrae super- proportionata, & plura perteXta per occasiones secordiae nostrae insidiantes latam caeco itinere labem invehant; Nemo de Perseverantia securus esse potest;&, per consequens, in timore se tremore salutem operari debet, dc sese aeternae haereditati adeundae simpliciter imparem agnoscere. Unde fit, ut, si semetipsum ad alios conferret , & ipsorum statum fideliter agnosceret , sese tamen

Ι 3 aliis

227쪽

198 Statera inorum aliis praeesserre nullatenus aequum foret cum & illis occasiones proseistus & sibi

scandala evenire posse videret; quibus, ante obitum, conditionum inexpecto alaevaderet permutatio. Fratres itaque sumus inmortalitatis utero , S neque dum dilucet quis haereditatem aditurus sit, aut fratri praerepturus. . Spe interea vehimur, alii magis undosa, alii placatiore , nemo Certa.

At, si quem spes blandior ad sese supra alios

elevandum irritet, cogiter quem habet Animi statum ex causis & casus moderationibus non a sese complicatis neque complicabilibus , sed aeterno quodam & incomprehenso consilio contextis , in semetipso procreatum esse : Intueatur nihlfminlis quam a se prosectum esse quod in se est ; nihil sese minlis intelligere quam quomodo hunc gradum adeptus sit; suum non esse, quod se esse conspicatur; &, de quo gloriari potest , qui neque quod est sui est. 3. Docet itaque vera Ratio nihil sui esse Hominem, nihil a se habere, nihil posse se. Haec est itaque usistimatio quam praescribit Humilitas. Qno itaque sese efferre potest, aut qud sese aliis anteferre 3 Unde Diest laudem ab aliis flagitare, conscius se nihil esse,nihil fecisse, di dubius an quicqua

228쪽

Examen tertium. 199 suturus sit. Neque refert quod snt in meisliori meliora. Neque enim latassem mere tur marmor qubd Phidias in ea finxerit Palladem ; vel, si meruit marmor Artificis manum cui praejacet, non sic Homo; qui solum Inanitatem & tenebras obtulit Creatori. Quid opus est Humilitatis ramos ad caetera hominum bona traducere λ Ingenium & Artes & Scientiae quantis erroribus lapsant 3 Quantum casus imbibitum habent λ Laudandus ne Protogenes despuma canis p Nihil adeo persem operis est in quo non sint plura vitia quam virtu tes,sed ea velat nostri aspectus obtusa acies. Momum adhibe, nihil innocens apparebit;& Artifici facilius est facere, quam polli ceri : Manum enim moderatur superior Genius , 'Linguam ambiguus Phantasiae flexus. Ipsi Magistri, si perith examinentur, infirmitatem Artis facilὶ fatebuntur :Quoties unum quaerentes vel moliti, liud seu inveniunt seu producunt λ ties melius proposito saccedit λ Poeta, no-vitne quid facturus sit antequam faciat λQui pote, cum ipsum agnoscere sit facere tTantundem proxime Orator, Architectus , Demonstrator. Dignum est etiam haec levia animo comprehendere λ Signa-

229쪽

aoo Statera Morum Talemus, neque oculum qub volumus intendere ; Aciculam juxta nos positam cae ci quaeritamus & magna interea de nobis praesumimus, & alienos oculos in nos

converti, aliena cogitata circa nos occupari effagitamus ; &, nisi fiat, indigna

mur.

' 4. Humilitati penes excessiim opponitur Superbia , cujus vitium in eo situm est, quod bona nostra pluris aestimemus quam ipsa valeant ; & hoc ex eo qubd nostra sint;

etsi plerumque ignoremus hoc nobis motivum esse,utpote quod ex parte Emcientisse teneat, nostra autem cogitatio circa Objectum versetur. Ex eo enim qudd amemus nos fit ut magis & intensitis singula nostra bona perpendamus; es, si circa a lios moremur, mala& defectus eorum specialius contemplemur ; unde semper nostra bona pluris facimus. Ex quo rursas ct rei qubd Superbia interdum Iallitur, quia aestimat sese habere quod non habet; & lias, quia majoris iacit ea quae verε habet. Rursus, quoniam bonum habitum includit& rem, & ipsum habere, circa utrumque potest esse error: Et Superbus aliquando credit se aliter habere quam habeat; Ve bi causa, dum putat sese suis viribus & meritis habere quod habet, sive non posse a se

230쪽

Examen tertium. ΣΟΙ auferri. Itertamque, ut putet sese habere potestatem reducendi in actum ea, quorum solam potestatem habet. Ex his nas.cuntur hi Superbiae Errores; credere se habere quod non habet; verbi gratia, esse Prudentem, Virtuosum, Scientem, Divitem cum non sit. Rursus ut si quid horum vere habeat, praeferat ea bonis alienis majoribus ; verbi gratia , Prudentiam suam alienae, vel divitias suas Scientiae aut Probitati alienae, & velit pluris esse quam illi, propter merita imparia. Tertius Error est, ut quae habet sic sua arbitretur, ut

nullo pendeat quoad illa; ut Nabuchodonosor & illi, qui quae possident, vel ultra

Fortunam secura, vel suo Marte & ingenio curata principaliter, aut opinantur aut quasi opinarentur sese gerunt. QSaartus Error est eorum, qui suis viribus & ingenio praefidunt ad quantumlibet magna consequenda vel efficienda; quasi Naturae,& Cassis , dc Divinae Dispositionis Domini. s. Penes deselfhum, etsi vitiositas quaedam cogitari possit, qua minoris aestim mus nostra quam pro meritis, tamen aut rarum aut nullum est vitium. In primis enim, nemo usque adeb aversus esse potest a semetipso, & suis, ut aliquid minoris

I s faciat

SEARCH

MENU NAVIGATION