Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

λα Statera Morum

faciat quia suum est. Rursus, cum Ver.

Nihilitas quaedam sit Objectum Humilitatis , quid potest per defectum opponi pDeficeret enim a Nihilo. Videmus tamen aliquos suas Virtutes alienis minoribus posthabere ; ut Ingenium, Artes, Scientias, divitiis vel potentiae vel nobilitati : Sed quia hujusmodi Error non procedit ex deficientia affectus & aestimationis sui, sed ex Errore circa ipsa bona, propterea cum Superbia consistunt ea Uitia, & non opponuntur Humilitati versus defectum. Er-g6ne nullum est Pusillanimitatis vitium Imo est; sed quae sit Segnitiei seu mollitiei Animi species, tanta ut alienas viros ignoret, juxta illud , Piger dicit, Leo est in vis. 6. Consequenter accipitur quomodo Superbia dicitur Initium omnis peccati. Cum enim revera summh defeetivi simus, quaecunq; desideramus,ad defectus nostros supplendos desiderare nati sumus, quod tiam iacere per Humilitatem erudimur. Superbia autem eadem bona, non quasi indigentiae supplendae, sed quasi instrumenta potentiae , experit. Unde Superbia facie nosmetipsos Finem omnium habendorum , Humilitas autem Omnia caete-

quasi Fines nobis ; Materia enim irespectu Formae quandam proporti

232쪽

Xxamen fertium annem medii ad finem obtinet. Sicut ita que ordo Uirtutis nascitur ex eo qubd

Deum velimus tanquam Beatitudinem dc perfectum Bonum nostrum, caetera verbri Media ad perveniendum ad Deum ; sic ordo Uitii seu deordinatio ipsius in eo con-sstit, quod nosipses erastimemus & hab

beamus pro excellentibus, & caetera quae desideramus velimus tanquam excellentiae nostrae debita & instrumenta. Inde contemnimus alios & opprimimus ; inde Luxuriae&vitiis nostrisiacrificamus .inde alienis Anis invidemus, & nobis sine labore assiuere e Sagitamus ; & reliqua sex vitia a priamo Capitali originem sibi inveniunt. Η bet etiam Superbia aliunde unde sit Radix peccatorum, ex eo quod & Luciferi & Evae peccata in Superbia posuεre radicem, & eR . iis caetera enatae sunt. Sed illae considerati.-nes noea sunt hujus loci.

233쪽

STATERAE

EXAMEN QUARTUM,

Extrinsecis Appetibilibus.

TRUTINATIO

Honore , Fama er Gloria. Orrb Existimatio , si apud

multos est, dicitur Fama vel Bonum Nomen; etsi reveratres sint gradus in hac Existimatione ,quorum insimus propriE Bonum

234쪽

se appellatur, dc consistit in eo qubdpersona habeatur immunis ab aliqua labe, propter quam indignus sit proborum com' tirtio, & commercio. Quod si Existimatio ex iis Virtutibus nascatur quae rarae sunt in iis qui iisdem Legibus & commercio civili conjunisti vivunt, & propterea notum &celebrem reddunt in toto aliquo Regno vel spatiosa provincia, talis Existimatio dicitur Fama. Tandem, si adeo illustres sina Virtutes ut Universe Orbi, hoc, est omnium populorum, sese invicem Internuniaciorum frequentia quoad illustria cognos.centium, Principibus sint publicae, tum demum Gloriae nomine in propria & perfecta' vocis significatione cognoscitur & explicatur. Cur autem haec Existimatio sui

pud alios sit dulcis, in causa primo est,qubd semetipsum quasi propagatum dilugat ; deinde , qudd quodammodo certior

de sua excellentia evadat ex consensu mutitorum; &, in Gloria, totius quodammodo Generis Humani. Succedit his Utilitas, suod sive ad habendum sive ad agendum, inagna potestas illi accrestat ex hoc sensu,tiorum de excellentia ipsius. Sed & priores cauis dem lumenti secum trahunt, ut irritamento sint ad eiusdem rationis o

235쪽

Staterae Moruma. Tanti itaque iacienda est haec Εκμstimatio hominum, quanti quae proveniunt Bona; quorum Primum cum sit pure Vo-Iuptas quaedam, Viro constanti levis est; &pariter Ultimum, ut qui de futuris sollicitus&spe fundatus Voluptatem negligat, irritamento non indigeat. Speranda ferEvel sunt opes seu vitae commoditates, vel benefaciendi potestas, vel tandem jucunditas vitae,quae in secietate praestantiorum viroru carpitur. Duae priores potiores sunt ipsω Existimatione, postquam ipsa tantum medii rationem habet respectu illarum, quatentis ad eas dirigitur, dc sic non nisi post earum declarationem appendenda est. Propter tertiam , credo diistum a Sapiente esse, qubd melius sit Bonum Nomen ariam Divitiae multae: Uere enim,qua ex Divitiis, praesertim multis, hoc est, e eedentibus eam mensuram quae commodὰ vivendi facultatem dant, oritur deleistatio,

logh minor est eo seu tu qui in familiaritate probae & ingeniosae hominum partis percipitur. Ab hoc itaque fructu cuique Utilitas Boni Nominis metienda est maxime, quia Utilitatum ad Famam consequendarum spes ex similium Amicitia & converissatione fere nascitur & originem trahit.

3 . Honor non aliud continet quam e

terna

236쪽

Examen quartum. 2Ο . terna Existimationis Testimonia; quae, si

voce tenus exhibentur, propriὶ dicuntur Laus. Unde necesse est longh viliorem esse Fama, licet ipse utilis sit, quia facit credi eum uirtute plenum cui exhibentur similia signa;Etsi, quantumviS non raro, ne que Virtus, neque inter notos Existimatio Virtutis subsit. Advertendum, vulgd apud Modernos nomine Honoris ipsam Existimationem intellectam venire. Hoc itaque

maneat Honorem eX natura rei non nisi .

Instrumentum esse ad Utilitates quae ex Fama proveniunt colligendas ; &, quod sequitur, non esse per-le-amabilem. Tan dem, neque Famam neque Honorem exsese aestimabiles, sed ex Amore qui eas consequitur , quandoquidem ex illo proveniunt Utilitates, quas citra levis admodum, si non nihili, si aestimatio Famae &Honoris. Propterea, Honor & Benevolentia,quae Famam sequuntur,ultra ipsam Famam non addunt nisi propensionem in a dientibus ad Bonum faciendum. In propensione autem ad benefaciendum non est

uestimanda nisi possibilitas benefactorum, quae & minor est ipsis benefactis, & quod habet pretium praecish ex iis trahit. Conclusum itaqne est cognitionis ab alio aestimabilitatem levem admodum esse praete

237쪽

ipsam Utilitatem; & exe aeri, cum Utilitas ad aliud sit, Famam, & Honorem,& Amorem ex iis natum , quatenus accensentur inter per-se-Amabilia, levia admodum bona esse.

. Clarum proinde est eos qui his attoniti haerent quasi magnis Bonis & per- Ω-desiderabilibus, turpiter per excessum peccare;sicut & eos qui,horum gratia, pr digunt vel subjicium aleae potiora commoda quam quae ex iis expetiantur; dc tandem , qui Vindictam , cum in iis laesi sunt, supra jacturam utilitatum expectant.

Sed neque excusandos eos, qui a peccando, dedecore & horrore aversantium & infamia publica non terrentur. Rursus neque

eos, qui cum levi opere possint sese purgare ab objectis, non curant; praesertim si redundat ad alios quoque ab iis dedecus & ignominia. Peccant quoque per excessum illi qui inanis Gloriae eupidi vocantur ; Ubi Gloriae vox pro Laude vel Existimatione capitur, & sunt ii qui vel ex levibus bonis magnam captant Laudem,vel a vilibus hominibus, & non intelligentibus in quo vera Virtutis & Bonitatis ratio sit posita, Laudem metunt. Contra quos splenne illud diverbium jact atur, veram Laudem esse

laudari . laudato viro , puta tali, qui, qui

238쪽

Examen quartum. Iosipse meretur Laudem & est affectus ad opera laudabilia, intelligit quae opera ver E sint talia, & merito Laudis praemia consequi

sint nata.

s. Non tamen Laudem & Famam dc Gloriam infirmis Animis & indigentibus, calcaris vice, ad ardua adorienda negem vel opportuna vel necessaria esse, Natura ad ipsam imbecillitatem se accommodante. Videmus enim Triumphorum, Trophaeorum, Statuarum, & universim Ε cellentiae Signorum, quanta sitis fuerit in antiquis Heroibus, & etiamnum sit in mulistis ; non titillantem duntaxat aures & fibras viventium , sed etiam post mortem apprehensam Gloriam devenerantibus; quo nihil magis aereum Sc vanum cogitari potest. Si tamen adjuvat, etiam adhiberi potest ; ut Medicamentum tamen Antismi, non ut Alimentum.

239쪽

a Io . statera Morum .

SECUNDA.

Peculio, opibus-Potentia

a. Uoniam quae ex Claritate possunt exoe nari sunt ad Amorem reducta seu piopensionem ad benefaciendum ; dc hujusmodi homines, ex eo qubd propter Virtutem clari sunt, non sunt qui aliunde Virtutem quaerant, fit ea quae expectare possunt & quorum gratia Claritatem diligunt, esse Uirtutum Instrumenta. Sicut autem triplex est Claritas, sic & Virtutum ex quibus proficiscitur trifariam quoque divisa esse Instrumenta necesse est. viae ut

singula communi voce signemus, Peculium Vocamus quod Boni Nominis Famae respondet, & continet omnia externa oeconomicae Virtutis Instrumenta & suppellectilem : opes seu abundantiam , eX qua aliis opitulandi facultas est , illi Claritati quae specialiter Fama appellatur,& accidit viris in Republica eminentibus , respondentes. Tandem Gloriae quae sic proprie

240쪽

Examen quartum. III dicitur) respondet Potentia, quae tanta est

hujusmodi Instrumentorum copia ut ab uinniverso orbe cognoscenda & respicienda Veniat, & habentes considerandos reddat.

Haec itaque tria quam Uim habeant Hominem in recta ratione solidatum ad se alliciendi , scrutandum est. 'Neque obscurum est Peculium hoc speetare, ut Homini rect e disposito secundum Uirtutes Idioticas vivere liceat ; nempe, ut Animum suum & suorum excolere Vacet, neque rei familiaris angustia impodiatur ; eas horas huic culturae impendere, quas sanitas dc moderatae voluptatis neces.stas non sibi vendicant. Et jam dilucet Peculi ει gratia & modus: Cum enim propter Uirtutem & rectam Animi culturam desideretur, extricato quae Animi cultura singulis conveniat, ic quae Peculii quanti-ras ad eam expetenda sit , conficitur quis

modus peculii appetendus sit; & quantum

culturae adjiciendum vel detrahendum est, tantum quoque cum proportione de peculii desiderio. Non licet in hoc opere penitius introspicere; quia non est hujus scientiae labor in vitarum magis specialium arcana penetrare, & multis ambagibus involutae sunt disquisitiones accuratae.

3. Hoc tamen adjectum esto, Copiam in

SEARCH

MENU NAVIGATION