Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

SEXTA.

nibus dicuntur Liberales.

3. Erarum facultatum , & quae to- . IAAtisse a Scientiis deficiunt, capi, tales sunt Artes Logicae; & ea quae rigori Scientiae servit, & ea quae Inventioni seu persuasioni opinativae ancillatur ; regia Animi Bona; quorum laus in eo sumisma est ut Rationem impersectam sic infle-Ehant, ut periclitari se meminerit , non certo gradu incedere existimet; ad Ueritatem viam muniant, profunda tentent, non se committant donec vadum invenerint. Harum leges si multo exercitio agilem animum consecerint, in actione humana ultra Humanum nitent, & apud plures apicem Scientiarum in se continere videntur ; ω possessores harum veris Scientiarum Dominis praeferuntur, nisJudices praestantes invenerint. Inde nimio in has Facultates ardore facile peccatur : Sunt vi eo tota vita excisendas putent , Sunt

212쪽

qui non alium Scientiae fructum aucupen

- 2. Attamen magis conqueror neglia gentium tanta Bona desidiam. Blandiuntur sibi postrema saecula de usu quodam Philosephiae & Theologiae, neque solida Scientia fundato, neque his saltem Logicarum disciplinis armato; sed , quasi trito a formicis calle utente; Quid hi vel illi, &praesertim plures, soleant dicere commemorantes , & ventosejactantes, plausum Ecclesiae & Reipublicae Magistrorum ambiunt & sibi vendicant. Extra vero suos limites , quia Logicarum inexperti sunt, nihil machinari queunt. In medio posita est: Logicarum virtus, ut quidlibet propositum investigare potentes faciat, sed non ad judicandum de rerum veritate temera

3. Posterior Logicarum Ars, Persuadendi basis est, quam Oratoriae vel Rhetoricae nomii intimamus. Iis vestitur quae Auditori gratam reddant dictionem , ut quae commodis vel animo ipsius obsecundent vel dominentur. Inde dulcedo orationis oblectans; inde Passionum imitatio perciens, & observatio ordinis in dicendis ad placandum vel alliciendum,ad instruendum & confirmandum, & tandem trahen-

ι,, dum

213쪽

dum & quasi cogendum etiam reluctanistem. Tanta est innimi& in loquente inciatatio, & in non dissimilem audientis affectum potestas. Tantus cum sit Eloquentiae

ornatus, tanta essicacia, tanta amabilitas,

utinam de nimio erga ipsam affectu comqueri possem. Vitia ipsam circundant magna ; ut, quod nata sit ad prava ingentes motus facere, qudd nata sit semetipsam suas ob gratias commendare , & per-se quodammodo volitam essicere. Tanta essi bene dicendi de tam patula Voluptas. . Et tamen quasi desertam video. Si cuia Natura radix est serio & copiose dis-- serendi, ab eo aliquatenus tenetur; sed Ars& Exercitium prorsus disparuit ex quo Rerum Publicarum negotia non tractantur apud plebem & caelus. Manet apud Ecclesiastas Eloquentiae quaedam umbra,

, sed quoniam illis , ipsa de quibus agunt

non altε insederunt, quomodo de iis quae Hominem deceat disputationem ab hujusmodi expectare quibimus λ Semetipses

itaque, magis quam ea de quibus loquuntur, commendatos Concioni cupiunt; &propterea , magis Flores quibus delectent, quam nervos quibus constringant, sectantur. Quod itaque hi amant,Grammatica est, non Rhetorica. Itaque neq; Scele

214쪽

υ-en tertium. 18 ston e Logica & Scientiis, neque Trispasta Passionum adhibent; sed molles & diffluentes suaviloquentiae carnes , & figurarum colores. Fortassis a Causidicis eam expectes; non sustinent eam Justitiae Leges, quae, ut in Areopago , possunt sine perturbationibus agi. Et hujusmodi homines, cum Eloquentiam promittunt, fermἡ in eosdem errores, quos in Ecclesiasticis deflemus, incidunt. s. Sicut Logica Rhetorices, ita ipsa Rhetorica Poeseos Basis videtur. Opus Poetices est illustriores Rhetoricae potestates, siVe noua dulcedine sive ultr humana celsitudine, exaltare. Propterea Musicam, hoc est, Metricam sibi circumdat; & divina quaedam, interdum Numina, interdum opera asciscit,& Thaumatopoeiam ambit. Amabilitatem quaeris p merus est lepos, Uoluptas mera; sed , non sine ingenti Utilit te, si Rationis serenos audit, quod rarum est. Apud Antiquos & Modernos fermὸ Venerem olet. Est tamen amabilis, sed ma-

gis in alio quam in semetipso; in Juvene

grata, in maturiore aetate Prudente indigna , nisi acri Sapientiae sale sit intimὸ condita. Qui eam contemnit, vel Deus est, vel Bellua; hoc est, vel motus inferioris Animae non patitur, vel Rationis exors est.

215쪽

xis Statera Morum

Qui totum se ei dedit nisi majoris emolumenti intuitu id agat) Mollis est&Vilis;

non enim sine ingenti affectuum motu ad Parnassum itur; qui , secundum Concupiscibilis & Irascibilis divisionem, biceps est. Praeceps est Amator qui eam potioribus vitae ossiciis praefert; Lentus qui Utilitatem ipsius negligit, Voluptatem ipsius, cum vacat delectari, non carpit, si commodum sit.. 6. Ultima Facultatum subservientium Scientiis est Grammatica; & ipsa egregia Animae dos. Opus ipsius, Mentem humanam alteri homini clare dc nitide exponere. Mediocritas ipsius, ut necessαria & uti- lla doceat, a malis & superfluis abstineat. Vera Grammatica, seu facilitas sese in vernacula lingua explicandi, est per sese amabilis Homini; aliarum Linguarum cogniatio ex Utilitate pretium habet, & ad hunc locum non attinet. Non quod Uernacula

Liugua aliquid proprii sibi vendicet nisi

forte aestimare eam velimus quod accommodatior sit organis locutionis secundum naturales Idiotismos natalis regionis, quasi proportionata fabricae corporum, eX qua

inclinatur tota Gens ad hu)usmodi Idiotisinos. Sed Vernacula signatur, vel quia facilius est in ea esse perninum , , vel quia eπ

216쪽

Exaram tertium. Isrnatura rei maxime necessaria est, cum solenne sit inter Concives suos vivere. 7. Et haec videntur esse omnes Qualitates quae merito Artes Liberales appellantur: Musica enim, quae citra Rationem,

hoc est voces significativas, hoc est ad aliud instituta quam ad leniendum ingres sum persuasionis alicujus in Animam, sive alia quam quae in Mesi exercetur, est quidem opus Rationis sed par illis quae a

Mechanicis Artibus essiciuntur ; ut, ab Arte Picturae ; Architecturae &c. In quibus eaedem proportiones delectant quae in Musica reperiuntur. Unde Amphithe trum Romamum in cantilena & notis Musicis esse relatum perhibetur. Neque vel Arithmetica, vel Geometria, vel Astronomia quae Pra icae dicuntur, plus juris habent ad Artium Liberalium societatem quam magis negotiosae Artes; verbi gratia Persipicilia conficiendi vel torno laborandi, dc similes,quae non gravem & difficilem

laborem imponunt.

8. Dimissa itaque Historia,quae videtur esse quaedam Scientia particularium, quae tamen ex propriis dicitur Intellectum non Perficere, quia particularis propositio ex vi sua non excedat Subjectum suum, eX eo quod non serviat cognitioni aliorum cum

217쪽

, 8 8 Staterae Morum

ab uno particulari non fit consequentia ad aliud, neque actionis subject una est cum jam praeterierit,hdiverso autem, eX Universali Propositione & sciantur omnia Particularia & Subjecta secundum quid, nempe illam rationem & sequentia ad ipsam ; &, quod ex hoc fit, actio circa quodvis particularium potest instrui ; Dimissa inquam, Historia, quatuor manent Qualitates Hominem circa Mentem perficientes ; Logica, quae ad Ueritatem in Incertis accedit, in ipso Homine ; Grammatica, quae adjuvat & perficit Veritatis in alterum derivationem; Rhetorica, quae fortioribus , de Poetica quae debilioribus pectoribus eam accommodat dc in se

rit.

9. Haec omnia Intrinseca esse hominis secundum Mentem Bona, ipsummet perficientia, dc quaeque pro suis gradibus eum magis Hominem reddentia, aded perspicuum est ut lassiciat monuisse; neque facile erit aliquod Bonum quod in his classibus non reperiatur, & tamen secundum Mentem Hominem perficiat,reperire: Nisi quis de Arte scrupulum injiciat, quae eXtra dubium est Qualitas ad Mentem pertinens,& eam perficiens, & potentem ad opera Oxteriora constituens , & Veritatis te-

218쪽

Examen tertium. ID

nax; & propterea inter Virtutes numeis

rata. Sed caeteris loco cedit, quia earum quarum eXplanata est natura, non sollim

ipsa Potentia sed etiam ipse Effectusqnodammodb intra Hominem est. Homo enim & Homo loquens seu docens, non plura sed una res, & sunt, & videntur esse. inalitas itaque quae hominem docentem vel loquentem facit, effectum

in ipso Homine habet, & est etiam quoin ad effectum perfectio Hominis ; Ars

autem quae domum vel cathedram bonamessicit: esse lum non in Homine, sedin Ente alio habet. 13. Neque resert Geometriam, Arithmeticam & Astronomiam praehicas,Homi nem redi e operantem facere ; & Rhetoricam vel Poeticam, Orationem vel Odam bonam facere, quo minus hae inter Liber Ies Artes computentur, illae abjiciantur ad Artes inferiores: Per accidens enim est Ο-

rationi vel Cantilente qubd scribantur &extent post actionem hominis. Sed neque extant quidem; nam neque scriptis commissa Ode,neq;Oratio notis deformata vita illam habent quae ab ipsa dititione iis tribuuntur;

quare non univoce neq; eodem sensu Odesunt & Oratio quo vivae, sed quodammodo earum cadavera. Ex opposito operationes quae

219쪽

aso Si uera traforum quae a Geometria, Arithmetica, & Astro. nomia, tanquam Praxes, proficiscuntur, sunt mere propter operata, & operata placent propter se, & non propter operationem vel quicquam inseparabile ab ea ; sed, modδ habeatur Operatum, negligitur Operatio. Artes itaque Illiberales propter Scientiam, vel potius Scientiae a quibus immediate dependent sunt per-se-amabiles homini; Sed ipsa operatio vel habilitas quae in ipsis est ultra Scientiam, vel merὸ propter Utilitatem desideratur, vel est bonum hominis secundum Corpus, quatenus dispositionem aliquam corpo-a eam quaeque sit persee io Corporis inclu

dit.

Veritatis 3n alios extense Voluptate.

I. I Iistum est autem Ueritatem, quaed est in Homine, non se continere intra ipsum Hominem, sed propagari etiam

220쪽

Examen tertium. Isrtiam in alios, quod per Artes quidem sit quia ordo ille quem Ars inducit in artes Aa clare est similitudo participatio illius

veritatis quae est in Scientia, a qua immediatὶ procedunt & Ars & per eam artes Eta. At quandoquidem ipses operationes Artis non esse per se gratas Menti declaratum est, videndum est an non sint aliae diffusiones Veritatis quae propter se & effecta sita grata sint Homini secundtim Animum. Quoniam itaque Alia praeter ipsum

Hominem operantem vel sunt Homines

vel Irrationalia, & Irrationalia ad Uerit lem codem modo se habent, quM non sint capacia illius in se, sed duntaxat ordinis

quem Ratio & Scientia natae sunt imprimere , quo modo artefactorum materiae eam suscipiunt ' Homines verb, cum sint ejusdem naturae cum ipso Agente, duobus

modis nati sunt Rationis quae est in Agente fieri participes; Uno modo, ut videant easdem Veritates, per actionem Agentis, quarum Magister est Agens; Alio modo, ut cognoscant Veritates esse in Agente, sic, ut, Agentem esse scientem, sit ab iis cognitum. Et quandoquidem Homo, ex eo quod Homo, non desinit esse Animal vel Corpus , capax est Veritatis quae est in mente Agentis tertio illo modo quo per Artes

comis

SEARCH

MENU NAVIGATION