Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

a I a Staterae Morum in qua quisque nutritus est, quodammodb Natura, sui desidetium facere; Commode enim vivit qui talem degit vitam quali inolevit , & qualem assuetudo illi dulcem fecit. Quatenus itaque talis nihil impedit conatus debitos vitae perennis consecutioni, non est cur mutetur. Non subest itaque, inquies, augendi Peculii ratioῖ Hoc ex industriae & dissicultatum ratione pendet: Si enim eo tempore quod curandae Animae superest, vel potius quod ipsius gratia,ne te gravet, in occupationes honestas impendere juberis, peculium auges non ex appetitu divitiarum, sed vitandi otii gratia, recte feceris; non enim Divitiae malae sunt, ted immoderatus, seu praeter bonum, e rum appetitus. Primb itaque Peculii augendi causa esto, ut liberior sit earum Dominus ad curanda caelestia; proxima, depellendi otii causa ; tertia, ut liberis eadem commoditas si invigilandi divinis postquam in sui potestatem venerint. Uerum ille modus industriae tuae ponendus est, ne . tibi noceas dum aliis prodesse studes. ,

4. Sed quid agendum si per haeredit

tem vel alio modo fortuna benignior ad te

deguxerit λ Repudiand ne est, vel pristinis

cum ea sordibus immorandum,an novo H-

pellectilis cultu & connueniente fortuna

242쪽

Examen quartum. 213 amplitudine te circundabis Hoc primb intuendum', Fortunae commoda Hominis gratia esse condita, non Hominem propter

pecuniam. Deinde,aequὸ si non magis periculosam esse abundantiam quam penuria,si ad Finem Ultimum eas conferas: Hoc itaq; perpendendum, virlim Animi & pectoris firmi satis tibi sit ut splendori que res fami- Iiaris porrigit idoneus sis, ut non te abstrahat si Summi Boni votis, neq; ridiculum te praebeat comparatum iis qui ejusmodi tunae sunt assueti. Si quid horum times, contrahe umbras tuas,& quem calles modo vii hilare pergito.Si liberos habes quos educatio potiori gradu praestare poterit, hanceis impende, ut non desit pecuniae ad te delatae conveniens Herus. Quo enim dare Filiis tuis unde pereant vel prodigalitate in Vitia abrepti, vel stultitia in inopiam&, jam dedecorosam, priorem sortem λ Si autem neque tu neque tui administrationi tantae haereditatis idonei sitis, quaere in quam Civium tuorum indigentiam optime impendi valeat. Viro enim prudente dignum est , ut in suam devoluta curam quam intelligit aptissime collocentur; si a semetipse non possint, saltem ab aliis. s. Quos Fama vulgat par est altiores Spiritus gerere, & ad agendorum cum Uirtute fastigia aspirare, quantum Legibus &e alienae

243쪽

a14 Statera Morum

alienae potentiae esse subditos patitur.Cumque his, non minus quam humilioribus, ii termini Uotorum unt circumdati , ut ad Supremum Bonorum quam rectissime penetrent , idem quoque votorum circa opes limes fixus est, ut non amplius desiderent quam qu bd huic ministerio abunde respondet. Haec formalis est voti limitatio. Verum,ut usus hos aliis innutrivit & assuefecit vivendi instrumentis, sic laxior est necessitatis in ipsis campus,dc amplior ad eum ornandum permittitur suppellex. Inprimis , si quibus a Republica onerantur servitutibus, ad eas paratos esse oportet.

Deinde , quia Claritas quam habent non ab Opibus ad ipsos sed ab Ipsis ad opes derivata est, ut quae a Uirtute originem sibi esse jactat, jure ab ipsis illustria Uirtutum

opera expectantur, Magnanimitatis & M gnificentiae; ut quas, ultra sortem dc ex inferiorum labore, possident opes, in eorum quoque bonum refundantur; ut Justitiam di pacem sub umbra eorum degentibus authoritate sua curent & conservent, Publica concivium commoda & emolumenta pro gradu suo promoveant. 6. Et ex his patet quis prudenti ponendus sit de opibus votorum modus. QuaΠ- .

tus enim ei Animus est ad hujusmodi ope

244쪽

Examen quartum. a Isra, tantus & opum cumulus eXpetendus venit. Cum enim opes instrumenta sint,& vel in Luxum vel in opera Virtutum valeant, Luxui autem destinatae unicὸ desiderandam .ssiternitatis consecutionrm impediant , reliquum est ut ex his actionibus mensura votorum si desumenda. At,

nisi tantus sit ardor Animi ad hujusmodi Uirtutum opera ut eum non frangant

Lux s delinimenta, clarum est in exitium Domini tales opes possideri; habent enim in sese ingentem vim ad omnia scelera &pericula, ad quae humanus Animus proclivis est, eum concitandi & spem asserendi. Hunc ad Patriae Dominationem, illum ad oppressionem infirmorum, alium ad libidines, alium ad desidiam armanr,&sant potentia ad quaelibet mala Instrumenta; &Propterea non nisi fortibus'egregiis Α- nimis committenda vel permittenda. 7. Potentiae etiam gravius est periculum: Est enim Potentia, proprie accepta, ditestas quicquid libuerit faciendi,&immunitas ab omni vindicta ab hominibus ; specie fusi delectabilissimum & maximum bon rum quae extra hominem sunt, & quasi ipsa Hominis Beatitas: Quid enim Voluptatem

. facit vel demit, nisi quod vult quisque fieri, vel voluntati resisti. Sed longe est a, vera

245쪽

aI6 Staterae LMorum vera Beatitudinis ratione in qua nihil mali esse potest, cum in Potentia, si ipsa Voluntas sit malorum & Naturae non consentientium, tantb plus mali sibi aggregat Homo

quanto est potenti'r, commoda negligens& noxia prosequens. Hoc tamen emolumenti affert Potentia, ut mala quae arduitate sua placent contemnat, quia nihil ei arduum & dissicile est. Palam est ex dictis etiam Potentiae modum illum esse praefigendum quae Animo conveniat, & non appetendam esse illi cui ad eam administrandam vires interiores non subsunt. Delectabilitas vera Potentiae est in summis actionibus Versari, eorum laude dignorum quae in externis operibus fulgent nihil ei non patere & apertum esse. Q re Potentia , si non desit ei Vir, id est, virtutibus instructus, summum Hominum suum possessi rem reddit, caeteris eminentem & quodammodo adorandum, si congrue ad Potentiae Majestatem sese gerat. 8. Tantum Boni cum sit in Potentia, nihil facilius quam eam nimium desiderare, cum sit maximarum Virtutum maXimum instrumentum. Et tantundem ostde opibus, graduum ratione obserVata.

Cum enim quod Naturae sussicit ad Uoluptatςm dc abundantiam a Peculio sub

246쪽

ministretur, manifestum est opum& Ρ tentiae subsidium ad solum Virtutum exercitium requiri & cum ratione optari Quisquis itaque splendorem horum & admirationem , &quasi excellentiam in horum Possessione, & non in Expensione de Collocatione, se statur propter se , quasi ingens bonum in iis sit, clarissimὸ per Amoris excessum vitiosus est. Rursus, qui ad haec acquirenda vel conservanda molestam & laboriosam vitam degit, maximὸ sis negligentem futurorum etiam bonorum eam esse permittat prae horum sellicitudine, non dubium quin ea perperam diligat. Tantundem apparet in iis qui nullum sibi finem in his , nullasque metas figunt ; sed aggerunt, sine cura quomodo administrentur, &eas debito tibi fine spoliant. Gravius est si rini adversa op rentur ; ut, cum non sint sectanda nisi ut aliis benefacias , tu alios opprimas& spolies , ut ea citra usum nativum pos

sideas.

9. Minor est deficiendi circa haec Campus. Clim enim duntaxat illustrium Virtutum sint Instrumenta , Illustrium, dico , quasi lucentium inter Homines, plane interior , & ex sese sola necessk-τia , Virtus, integra sine his existere Κ P.-

247쪽

α18 Statera Morum potest; imb, nisi ipsa in sese magna sit, per

hoc famulitium periclitatur. Unde, non peccatur in deseau desiderii horum, nisi quando aliena necessitas ad haec habenda premit. Vituperantur tamen qui vel habita negligunt, vel cum levi negotio haberi

contingat, ea non occupant;quod propterea fit, quia non videatur in tali sussicere Virtus adopes vel Potentiam administrandam,& hunc defectum vituperant,non ad vertentes eX alia causa nasci posse ι puta,qubd ea Virtutum opera quae plures admirantur , quasi infra te posita despiciant, ad majora & invisibilia attenti .Et praeterea, si verὸ in lassiciens quis sit ad aliquam admianistrationem, hoc ipsum Virtutis esse hoc agnoscere, dc ab administratione abstinere. Alius Amoris defectus est in iis, qui & volunt haec possidere,& negligunt tueri: Si e- nim idoneos sese existiment habendis adeo

amplis Fortunae Bonis,deberent etiam hoc praestare ut conservent & fructum habeant ex iis , praestent ea illis quibus consentaneum est. Et sic expleta est propo- sitae Divisionis amplitudo ; tra statis quae. Corpori & quae Menti per se grata appa

i rent;deinde,quae Homini secundiim Mentem grata accidunt, & secundum Corpus necessaria sunt ad sustentationem-acticionem. TRU-

248쪽

-en quartum. II s

TRUTINATIO

TERTIA.

Penooleusia erga alia. I. v x AEhenus de Amabilibus Hominix ut quatenus Ens est egimus; nunc de Amabilibus illi quatentis Mens est seu Intellectus, tractandum erit. Cum enim Intellectus Humanus sit, quo Homo est hoc Animal, puta Rationale, palam fit ad considerationem ipsius spectare quod huic Animali Rationali, Sorti vel petro, congruum & consentaneum sit quod hu-Iusmodi invenerit, sive gratum sit ei Corpore tenus sive Mente, rationali illud Α- more & Voluntate complem, & suae Hrsonae conferre. Uerum haec hactenus e plicata sunt. Rursus,quia Homo, quatenus Intellectus, est Alia ut alia, dilucet ex alia parte notum debere esse homini quid aliis illis secundum quod alia in semetipsis existant, aptum & commodum sit; quae cum necessarium sit arbitrari & judicare ipsis esse convenientia, fit ut, si nihil impediens vel obstans intercidat, gratum ipsi &con-Κ i senta-

249쪽

etro Staterae Morum sentaneum ipsius Judicio sit ut ita se habeant illa sicut iis bonum est; &, nisi Personae suae incongruum videat, agat ut sic se habeant. Hoc autem diversae sent Rationares Creaturae a mutis quod propter se natae' sint, caeterae autem non sint nisi utiles di Instrumenta Intelligentium. His itaque non aliud optandum venit nisi ut existant

illa quantum & quatenus Intelligentibus proficiant, illis autem ut habeant quae iis bona sunt, quaeque in suo gradu & ordiane. In hoc itaque differt Amor de quo hactentas desertumi est ab eo qui modo se nam ingreditur, ut ille fuerit Amor quo mihi Bona prosequor, hic quo bona aliis creaturis Intellectualibus in iis inesse mihi

gratum est.

Σ. Neque refert quδd traistatum estjampridem de Amore sanguine conjunctis debito, quae sunt Persenae Rationales; Eatenus enim duntaxat de iis actum est, qu tenus sunt quodammodb partes aliquid Amantis; δc, per consequens , quatenus Bonum eorum est Bonum ipsus diligentis. Obiciet quisquam, mutuato ex Aristotele telo; quod, si Amicabilia ad alios sunt ex amicabilibus ad se, hoc est, quod non velim bonum alteri neque possim velle, nisi

ipsum esse Dominum talis Boni sit boritim mihi,

250쪽

amen quartum. 22 Imihi, laterempta est distinct io tanto verborum ambitu fundata. Sed non respexit objiciens ad differentiam Amoris seu magis Benevolentiae,/J udicio vel Cognitione objecti Amoris. Notitia enim haec seu consensus in hanc Veritatem qubd conveniat Sorti vel Petro habere commodum Vidium, non est ipso facto Amor Sortis seu Petri:Volitio enim praeparationem & quasi principiationem alicujus actionis nominat. Sicut autem diversa sunt, Petro necessarius est victus, &, Petro est necesserius a me viadius, sic Iudicium & Amor. Hic enim consensus quod Petro sit necessarius victus a me, jam determinat me ad operationem, dc sic volitio quaedam & benevolentia est in Petrum; sed vicissim includit qubd sit Bonum meum sussicere media vivondi Petro; prius itaque Petri Bonum fit Bonum meum quam ego illud velim Petro. bd itaque sam amicus Petro, procedit ex eoqubd diligam meipsum; & Amicabilia, sive quae vo-Ιuntur & desiderantur Petro, pendent ex iis quae amans Petrum desiderat sibimet, di Amor Petri procedit ex amore sui. Bonum enim appetibile est, sed unicuique

suum, hoc est, quod est Appetibile alteri non est Bonum mihi, sed quod est Appetibile a me.

SEARCH

MENU NAVIGATION