Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

asa Statera Morum

s. Regula Beneficentiae est eadem quae Benevolentiae 'ersus Hominem, ut Hominem ; ut , scilicet, unicuique faciamus quantum in nobis est ) quod ei convenit ; nobismetipsis primo , deinde conjunct is, juxin ordinem Amoris explicatum. Sed varietatem patitur a circumis stantiis: Sicut enim Misericordia nos cogit aliquod incommodum subire miseri causa, sic multb magis caeteras conneXiones superare poterit quando necessitas remotioris major est necessitate magis conjuncti. Similiter ex ossiciorum natura remotior praeserendus est conjunctiori ut, aliqua Vicino debentur quae non debentur Familiari vel Consanguineo ex ipsa Viciniae natura', quae Uusmodi OLficia mutua. quasi in Legem transire coisgit. Haec examinari nequeunt ,. quia secundum mores Regionum & necessitates Emodo vivendi surgentes Variantur occasiones cur benefacere oporteat: Bene vel le enim in communi expeditur, sed bene in singulos procedit& prudentiam & curam requirit ; neque Vide tur Hominem per se Beatitatem versus promovere , sed potius removere climsit amo externa & distractiva a Contemplatione. Neque re , se proprium est iis qui

282쪽

Contemplativam ingrediuntur ad Acti

nem egredi.

6. Sed quoniam plures sunt in hum na. Vita versus Beatitudinem itinerandi calles , neque Externa actio sanista suis praemiis fraudatur , id videamus cur conveniat Homini ad necessitatem Proximi sese applicare. Et duplex est quaestio : Alii enim operas conserunt , alii Pecunias , seu Fortunae Bona aestia mabilia pecunia. Et, de his qui operas locant in bonum aliorum , quandoquidem perspicuum sit non esse . secundum rationem hoc agere si possint m lius , 8c Melius hoc dicere quod melius Ilis , seu magis in bonum suum, seu utilius Sibi, conclusum est tum demum Hominem secundum rationem bene facere proximo , quando Suum Optimum consistit in benelaciendo ipti; seu quoties Beneficentia Animae suae

imprimit optimam , quae hic di nunc potis est haberi , dispositionem versus Beatitudinem. Quot coincidit cum dia Philosophi, quod vir probus semper eligit optimum sibi , nempe Honesta

7. Et huic aliquid par in pecunias suas

tribuente accidere oportet. Cum. enim

283쪽

Pecuniae Homini sint securitas quaedam

non indigendi, prorsus abs ratione deviaret qui eas alienaret non propter majus bonum quam sit talis securitas r Et, cum aestimatio bonorum humanorum tota pendeat ab Ultimo Bono, non renunciat

prudens pecuniis nisi quatenus Animam suam hoc agendo plus applicat Beatitudini: Quod, cum positum ut in cultu rectae Rationis, confectum est rectam Rationem dies are sic expendendas esse pecunias; seu, magis esse secundum rationem ut ille in quem impendantur eas habeat quam impendens, dc hoc esse melitis Impendenti. Unde fit evidens & Pecuniam habere Finem pecuniae melius in eo in quem expenditur quam apud impendentem, & impendenti melius esse sine iis quam per eas. Finis autem pecuniarum est, ut utiles sint hominibus ad commoditatem Beatitatis acquirendae. Talis est earum conditio,ut, nisi utiles sint, obnoxiae sint incommodis, vel quoad curam de iis conservandis, vel qu ad timorem perdendi, vel dolorem de perditis , vel tentationem male eas eXpendendi. Si autem Utiles sint posse ri, cum primus Amor sit respectu suiipsius, sic vagh& nullis illigata circumstantiis consideratione. non veniunt secundiim Rationem in alium

284쪽

Ex en quartum. ari.

alium impendendae. Hoc itaque curan dum, ut inutilia sint Domino quae donan tur aliis. 8. Si quaeritur ulterius, quando super-Bua & inutilia censeantur λ Facilis est resiponsio Quicquid desideratur propter amabile aliquod quasi propter se & non ju

ta proportionem ad extremum desiderabile, illud est inutile & in alios expendendendum. Sicut , si vis pecunias propter Splendorem, neque splendorem metiaris ex usu ad Beatitudinem, illae pecuniae inutiles sunt. Clarum enim est, qubd, si splendor propter sese & non propter proportionem ad Ultimum Finem appetatur , nullum splendorem homini, neque ullam e pensam splendori satis futuram. At si, quis splendor actioni ad Beatitudinem commo- modus sit, disquiratur; etiam modus & regula expensae statim fixa est. Sic, omnia examinanti non dissicile erit quae Bona sunt superflua a necessariis discernere. Et hic modus Beneficienti sic abstracte convenit; sed, si Miseriam ex parte Beneficiarii sum roges , etiam ad quodammodo necessaria porrigenda est manus, ut donans aliqualiter simul patiatur; praesertim, si miseria est valdh premens; ut, si ex fame vel vulnere sit subitb moriturus. Sed de Accidentibus

285쪽

as6 Statera Morum

doctrina non potest esse constans, cum t tupliciter varientur.

TRUTINATIO

Gratim L Pistate, or Observantia o

a. Erum enimverδ Beneficus non Α- V maior duntaxat est, sed etiam Am bilis : Beneficiarii itaque est amare, verum non simpliciter, sed cum Honore. Virtus enim famam, honorem & amorem in Cognoscente essicit. Beneficiarius itaque pri- md agnoscit Benefactorem, proximh rev retur & laudat, tandem amat. Ex Amore autem sequitur ut, si possit, benefaciat. Primum ergo, & quod facit essentialiter gratum, est agnoscere Beneficium & B nefactorem; quod est, .mstimationem de Uirtute & Bonitate ipsius congruam meritis habere. Εκ aestimatione Virtutis, &quasi Superioritatis, sequitur in Beneficiario Reverentia ; quae est timor quidam judicii & aestimationis quem Benefi-

286쪽

Examen quartum. 2Frcus habet de ipso, quasi indigno; εc propterea subjicit se Benefico , non propter Utilitatem, sed propter dignitatem ipsius;& propterea signa Eminentiae, quae honorem conflant , in eum c gerit. Tertio, Virtuti ipsius apud alios Testimonium seri, laudando apud illos dc beneficium de benefactorem. Ex his sequitur Amor quo Bona vult Benefico, qui major debet esse quam Benefici in Beneficiarium ; tum quia Beneficus habet rationem melioris ; tum quia causa amandi in Beneficiario,ultra boni talem Benefici, est accepisse de Bonitate ipsius ; quae causa in Benefico non inveni

tura

t. Ex hoe fit ut Beneficiarius cupiat plus boni facere Benefico quam acceperit, ut satisfaciat majori Amori ; & praeterea, quia magis aestimat 'neficia quae accipit quam quae facit; hoc enim generosi est. Animi. Vertim , non festinat reddere , sed expectat convenientem Opportunitatem; quia non quaerit Bonum Suum,

sed Benefici , ut sistent Amantes; neque moleste habet se quodammodo inferiorem esse , sed hoc libenter & agnoscitti patitur; quasi Beneficus , non ex solo Beneficio , sed caeteroqui potior eristat. Et minor quidem est Beneficii

287쪽

as8 Stasera Morum

gratia si Beneficus ex Beneficio Utilitatem acquirat, non autem si solam Honestatem, etsi inhonestum fuisset non fecisse: Nam Honestas est illa quae honoratur in Beneficio, quae quanto major est tantbplus honoris 3c amoris meretur. Ex his licet Ingratitudinem & Ingrati actioiles intelligere, sunt enim his oppositae. Supremus Ingratitudinis gradus est malum pro bono rependere. Et meretur quidem Ingratus ut beneficia collata auferantur; sed non a Benefico, cujus est gratis amare, de non expectare retributionem vel amorem;

Et, si non faciat ei ulteriora beneficia, hoc non debet esse quia Ingratus est, sed quia est incapax de indignus cui bene fiat, seu pravus, & qui per bona fiat prior.

3. Gratitudinis rationem videntur habere Pietas & Observantia; Haec in Magistratus tendit, illa in Parentes & Patriam. Conveniunt cum Gratitudine qubd sint versiis meliores, & a quibus accipimus beneficia , & qudd Amor cum Reverentia &Honore erga illos ex eo oriatur. Sed , quod

a Parentibus accipimus intelligo ipsum E de) videtur quidpiam beneficio majus ,

cum proprie non conseratur; quia Colla- rarius praeexistit collationi , non autem Proles. Deinde altioris ordinis est quam

288쪽

Examen quartum. 2DBeneficium, ut Substantia Accidente ge-

uere majus est; neque subest compensatio- ni, quod tamen de Beneficio putamus. Quare , Pietas non extenditur ad Consanguineos, nisi forte quatentis in iis adjuvandis Parentes respicimus ; cum proprius amor Consanguineorum respiciat eos ut conjunctos nobis. Observantia quoque Versus Magistratus non est extendenda ad Conci-Ves; ut a quibus nihil recipimus, & qui non suntluperiores nobis. Sed, neque obse vantia in Magistratus est comparabilis Pi

tati; tum quia quod accipitur ab illis est: tantummodo Utilitas, quale est Beneficium ; tum quia ex eo qubd sit beneficium commune pluribus, singuli sc latent sub

Communitate', ut gratia paene mutet speciem clim ad eos pervenerit. Unde Otaservantia plus habet de Honoratione quam de Amatione, praesertim ubi Ossicium M gistratias Beneficium censetur ei cui datur, re qui eum gerit., 4. Pessime autem in Praemium computantur sive Pecuniae, sive Honor impensus Magistratui; quod est Uirtutem metiri Utilitate ; cum Actio Magistratos non st duntaxat Virtus, sed Architecta&Magistra de quasi Ideatis Virtus, cui pecunias servire, honores quasi umbras non aestim

289쪽

26o Statera i orum biles comitari, non quasi Magnu quidpiam tribui,oporteat. Nihilominus digno Magistratui Amor etiam debetur , dc insignis;

quia gratis&ex Uirtute movet nos ad n

strum Bonum. Debentur itaq; hujusmodi commoda Magistratibus veluti Agnitiones& Munera, non sicut Mercedes vel Praemia In quo differt a motione qua Dominus movet seruum; quae, si fiat juxta notiones Domini & Servi, est at utilitatem ipsius Domini s Seruus accipit quicquam a Domino, vel est ut servire valeat, ut equum vel bovem pascimus; vel, quia Dominus lidqui suam utilitatem non consequeretur, iascut accidit cum conductitiis. Tamesta,

omnibus his redit Honor ad Dominum,sed

quasi materialiter . quia Personaliter eXcedit; non respective, nisi per accidens; ut, si bonus sit & liberalis servis. Ministerium

quoque debetur, sed ex Justitia,& quasi pa

cto,dc non ex propria virtute observantiae. s. Ex observantia debita Magistrati x insinuatur nobis quid significet decantatu illud Patriae nomen,quod Pietatem sibi deposcit quodammodo celsiorem quam ipsi . Parentes. Palam enim est significare illa re,

fionem quae iisdem Legibus Magi ti

us regitur.Non selis Legibus, hae enim ad multas Patrias eaedem sese eXtendere pos

290쪽

Examen quartum. 26Isunt;neq, solis Magistratibus, contingit enim sub eode Rege plures Nationes diversis admodum Legibus uti. Ex Natura itaq; rei si quis Populus per Magistratuum Unitatem in unamRempublica conspiret, Terra illa cu Populo suo Patria singulorum appellatur. Clarum enim est Patria a Patre di- Ram,sive quδd antiqui ius tori populi ab uno aliquo Patre communi originem trahebant, ut in Sacris Scripturis aperte declaratur; sive quod Patria hominis appellatur,ubi Pater, hoc est,tota Cognatio ipsus vivit; quibus quia Sanguinis, idcirco etiam Moi us militudo& coveri ientia est. Er, quia Temra & Caelu,ho c est, Aer, ex certo situ ad fian &' reliquas terrestris globi partes confert ad certu Istoma & Mores, & Mores ad Leges & Leges ad Unitatem Magistratuum, propterea ' Regio ejustiem temperaturae Morum & Legum est illud quod nomine Patriae colitur & quasi adoratur .Et quia plerumque quod est secundum Carnem homini carum non excedit talem Regionem,

de Consanguineis loquor, Familiarinus ocVicinis &, praeterea, in Unitate publicae

administrationis Salus & securitas horum Carorum posta est, propterea Patria significat Collect ionem omnium carorum. Unde patet quicquid ex naturali contais u

SEARCH

MENU NAVIGATION