Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

28 a Staserae t orum eadem aestimari. De qua ut pro loco ali- . quid dicamus; Meminerimus ipsius Vitae nomen sicut pleraque) aequivocum ex con-ssio esse : Aliud enim volumus quando cum Aristotele Vitam dicimus idem quod viventi est Ede; aliud cum Vitam hominis in Activam dividimus dc Contemplativam , Tum enim Actionem hominis, ipsius Uitam appellamus. Et hic usus no minis magis ad Philosophum Moralem

spectat, nisi forte utramque rem intra unum nomen colligamus.

3. Quoniam autem haec speculatio comparat ea quae sunt impendenda acquisitioni Beatitudinis inter se quasi materi liter seu praevie ad hanc ordinationem , praesens disputatio inquirit merita Partium respectu Totius; & proxima absurdo videtur; quasi quaerat an Pars posset esse Toto melior , vel aequalis ; scilicet, an Uita si exponenda periculo, ut Actio aliqua habeatur. Dilutilis eloquamur. Est quaedam vita quam in operariis & rusticis cernimus, laborem continuum, victum

asperum, requiem modicam : Est & alia commoda , labore mediocri ; commodis

victus, vestitus, & interpositae quietis duucis : Est tertia, tota commodis redundans,

tota voluptati collocata qualiscumque

312쪽

men quintum. 283

illa fuerit) sive venationi & rusticae exercitationi , sive Curiali convel sationi & honorum aucupationi , sive tandem cultui mentis per Scientiae seu investigationem,

seu commercium dc commutationem. Has posteriores vivendi rationes, tanto ambiri videmus affectu, ut vitam facillime pro his cultior pars hominum non dimittat modo, sed projicere etiam Nobile & Honestum ex istimet. Quaerimus itaque quid Ratio doceat, quidve ex Affectu vel Opinione in his assumatur. . Et, si eos intueamur qui infimo Vitae genere utuntur, & petimus; Si nihil post hanc vitam reliqui sit, quid eorum bonis desit quibus labor diem , noctem somnus brevem efficit, quorum curae quotidianae sunt, non anxiae, vel dubiae, vel multum molestae ; sive, Quid delectationes

caeterorum Uitarum maius habeant ad vitam sine molestialc cum jucundo sensu exterendam λ Prior illa vita tantum non ad aequalitatem caeterarum a irare audebit.

Ex opinione itaque sola est jubd utramque abjici, spe potioris, moliatur inquietus hominis spiritus. Etsi enim aliquantula Voluptatum penes tam Quantitatem quam litatem intercedat disparitas, si tamen solus hujus aevi decursus attendatur, non

313쪽

28 Statera inorum

facile erit in tantum illam fastigium evehere ut infimo generi vitae prorsus praeponderet. Ex adverso autem in quolibet statu invidendos homines praestitit Prudentia.

Quid Epict eto aestimatius servili conditione mortuo λ Servulum Gregorianum &ThauleriMendicum dubitemus suaviter &jucundh, hoc est, magna cum animi aequalitate degisse λ Et, si hi postremi auxilio su-

pra Naturam lant elevati, tamen quod in

responsis Mendici notari potest) Naturaenotiones illi salutares fuerunt. Quae loquuntur Philosophi si eadem viverent,non eos in hoc quem modb expendimus gradu felices redderentΘNunquam itaque pro potiori gradu etiam infimus abjiciendus erit. Iam vero quid Periculi cum ratione possit adiri ex singularum partium meriti. est investigandum. 6. Partes itaque adeamus, & hoc videamus, sstne in vita aliquid boni prae quo Vita contemnenda st Neque ambigere permittitur Bonum Rationis hujusmodi esse, si quod tale sir,exclusis ordine ad Beatitatem, quomodo in praesens disserimus.Clim enim Rationis sit in Actione humana eligere, vel

nihil est praeeligendum Vitae, & sequitur, Bonum Rationis incompossibile cum Uita, neutiquam esse reperibile; vel, si quod

314쪽

men quintum. 28 sit, secundum Rationem & ipsius jussu esse

amplexandum. Bonum itaque Rationis,m

gis quam ipsum Electum, Vitae praefertur. Uerum, ipsum Bonum Rationis, si nihilate ultra hanc vitam, ipsum mortale est,& cum vita per ditur. Neque proinde judicare potest Ratio ipsum Rationis Bonum praes rendum Uitae. Repones,plus boni esse posse ex brevi sed excellenti Bono , quam ex longo sed levi; quod sequitur, Mensem nobiliter actum praestare Anno sordidὸ praeterito: Unde, secundum Rationem Annum

vitae posse periculo objici ad Mensem gloriosum obtinendum. Respondeo,quamdiu vita nostra ad aeternitatem dirigitur, esse in illa alias aliis praestantiores Voluptates; ar, si non nisi ad semetipsam comparetur, nobilitatis disserentiae evanescunt ι & hoc unum quaeritur, an Dulcedo faciat vitam non esse gravem viventi; Hoc autem Uino, an Ludo, an Sapientia fiat, parum interesse si Ratione libretur. Sin comparatio fiat ad Personas, secundum diversitatem appetituum, pretia Voluptatum variabuntur. TRU .

315쪽

Statera Morum

TERTIA.

I. VN caeteris Malorum examinibus ni- hil adeo sensum corporeum terret quam Poena , sive illa ex morbis & Natura proficiscitur, sive ab externa violentia &nequitia. De qua hoc primo interrogandum, an pure sit Boni Privatio, an Natura aliqua de sese noxia homini quam Poenam appellamus. Ipsa siquidem evidentia sensus hoc ipsum clamare videtur, & tota se Homini intimare, Dolorem seu Poenam positivum quoddam adversum & maleficum sensui esse, & ipsum mei sentiri; &, quod sequitur, Sensibile, hoc est, Ens materiale & positivum esse. Dividamus itaque Ρoenae vocem & suscipiamus, aliter nomen Poenae dici de Instrumento Doloris, aliter de motu & impressione in sensum facta,

316쪽

men quintum. 287

cta, quam etiam Poenam appellamus. Et primb videamus an sentire dolorificum Ndem sit quod Poenam sustinere vel percipe-αὶ Et, quantumvis innoxie contrectemus flagella & equuleos, & quaevis fere poenarum instrumenta, & propterea liceat aliquibus videri aliud esse sensum Instrumentorum poenalium habere,aliud sensum Poenae habere, non tamen admodum subtilis speculatio flagitatur ad cernendum eandem rem diversimodh applicatam varium insensu motum imprimere; &, quod sequiatur, non quamcunque sensationem corporis poenalis esse Poenam ; Sed si certo modo adhibeatur facere dolorem, aliόqui sine dolore tentari; ut, cultrum si alio tractes quam pro acie , nihil scindis; neque tantum si premas , quantum si du

cas.

2. Verum, neque dum claret satis Ueritas. Cernimus enim, eXperimentis quotidianis moniti, etiam cessante & ablato dolorifico, subsistere Dolorem. Unde arguatur, aliud esse Dolorem quam sensum dolorifici. At enim etiam ista oppositio male cauta est. Fortassis enim etiam poen

te Instrumentum quod primo ossendebat sejunctum est,aliud tamen sui vice ,&continuativum doloris substituit, cujus sensatio

317쪽

288 Statera Morum

satio si Dolor. Sicut mas ctim feminam deserit non cessat generare , cum in femina

reliquerit substantiam quae vicem suam usque ad formationem prolis sustineat &prosequatur. Sic, si verum est quod plerumque dicitur, ditatutionem continui

esse Doloris causam, cultellus aut aliud unitatem coForis solvens partes quasdam asperas corporis seluti discedens relinquit, quae eandem dum coalescere molitur impediant &solutionem continuent ; sicut in

ligno sive serra sue fissione dissipato

contingere apparet. Semper itaque Poena seu Dolor sensatio erit dolorifici, etsi non omninb ejusdem. Hoc ergb maneat , qudd, quoniam Objectorum est sentiri non Aictuum seu ipsarum impressionum , Poena quae sentitur est Agens aliquod dolorificum, non ipse Dolor partis dolentis. Neque enim inficias iverim posise impressionem factam in unam partem esse Objectum sensationis in alia parte: Tunc enim non pura impressio, sed pars ipsa cum impressione vel siccundum impressionem fit dolorifica. Sic non male intelligitur Impressio a Poena in sensu externo facta movere Phantasiam ut Objectum

ipsius , & esse objectum doloris qui in ipsa intelligitur. Si tamen in Phantasia possit

318쪽

Examen quintum. intelligitur. Si tamen in Phantasia possit

intelligi Dolor; Uirtutis enim cognoscia vae est ad Malum de Bonum esse indist rentem ; Poenae autem & Doloris avertia Dolorifico : Sed, ex adverso, sine Cognitione non est Poena. Neque potest it que Poena esse ubi purus est sensus seu Cognitio , neque ubi nullus. Pura enim Cognitio sine Poena est, ablata Cognitione deficit continub Poena.

3. Quid superest nisi ut Poena sit ubi Cognitio & Αverso simul consistunt, &idem quodammodb motus sunt Hoc autem in Corpore non potest contingere, non magus quam eandem aquam tranquillam esse in cursu, claram & perturbatam. Poena itaque & Dolor non nisi in Α- nima sunt, in Spiritu, & Mente; & motus seu impressiones, sive in caeteris Animalibus f ve in Homine, Poenae comites, in variis non eadem parte Corporis, secundum earundem partium conditiones & capacitatem , prout acrius aut lenius spiritibus animales concitari contingit. Ex his facilEdilucet Dolorem seu Poenam, quatenus insen su sive exteriore sive interiore collόcatus est, dicere Impressionem noxii in eodem factam; palam enim est Agens dolorificum, si fortius evadat, i pium sensus

319쪽

2 9o . ' Statera Mons organum laedere &i. coriumpere: Uerun- tamen, quatenus haec impressio sensu a tribuitur, non esse noxiam ; Sensus enim, ut

sensus, sentiendo neque laeditur neque j vatur, sed quatenus Uegetativae Naturas particula est . Quid itaque quasi substantialiter & materialiter est Dolor in sensibus

corporeis λ Non aliud- certe quam mixtioeorpusculorum quoruhdaim ab noxio Coa

pore decisorum , cum fluore illo nervis comprehense, vel cerebri quibuslibet seu vasibus seu cavis, in quo est vis appellendi praedicta corpuscula virtuti Spiritaliquam Intelle hum appellamus. In . spiritibus vero, in visceribus & maxim h circa cor, functionibus Animae ministrantibus, est motus quidam violentus & inordinatus inaequalem dispositionem regimini corporeris inferens. Tandem quoniam Anima Corporis analoga est, erit in ea Dol6r vel Poena Impressio quaedam & quasi nistus, proportionatus impressionibus & motibus a dolorifico in membris primo ea recipien

tibus causatis. .

explicata Poena primo aspect usese presert esse Positivam; clim sit dispositio uuaedam incompossibilis cum redi a dispositione, quam esse Positivam nemo dissitetur. Sicut enim Quadrata figura aeque

320쪽

Examen quintum. 29r postiva est atq; Hexagona vel Circularis,& similiter Cubica aeque positiva atque Εicosahedra vel Sphaerica, neque minus positivus est motus curuus quam rectus; Sic neque Impressio quaelibet delens Naturalem , minus est positiva quam Naturalis: Sed, si haee sic se habent,unde est quod Malum universaliter inter Privationes , vel quasi ipsam Privationis rationem, nomi namus p Unde est quod Positiva omnia Entis & Boni familiis addicimus, & Deo Parenti adjudicamus, Mala Nihilo & tenebrico Non-Εntitatis chao reddimus tanquam originis Authori λ Certh cum abundent Mala prae Bonis, quoniam sunt ex quolibet defectu, rara autem sit integritatis collectio quae ad Bonum requiritur fre- eundior causa Malis quam Bonis tribuenda' erit. Et quidem , postquam Positiva sunt declarata, etiam Causa Positiva erit; quae , praeter Manichaeorum Deum, qualis excogitari possit λ Attamen , sic necesse est esse ut omne quod dicimus Malum, Po-

stlbum sit '; b quod magis implexum videtur) etiam Bonum; neque distare pos sunt Malum & Bonum nisi ut malos stim InhyBonum . Ut enim MaIum subsist e & sit, Ens esse oportet; & , si Ens' item . Bonum. Omne itaque Malum non nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION