Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

26a Statera orum movet Hominem ad Amorem , illud totum, & singulas omnium illecebras, in Α-mabilitate Patriae,ex consueta humanarum Fortunarum lege, esse conclusa; & proinde non esse mirum si Pietas in Patriam praeserenda sit pietati in Parentes, & cuilibet M. teri Amoris humani Uinculo.

TRUTINATIO

NON A.

D EEutrapella. i. T hactenus de ordine Rationis pro H ut relucet in seriis & severioribus

a stionis humanae partibus, quatenus pro cedunt ab Homine, ut Homine, & non illigato specialibus regulis quae vitam ad certas leges determinant, tractatum est. Sed quoniam nulla est actio humana quae sese a jure Rationis eximere debeat, etiam in levioribus & horariis quasique momentaneis quid Ratio poscat exquirendum est. Eas vitae particulas subcisivas, & quasi neglectas, in quibus neque seria neque necessaria molimur

292쪽

Ex-en quartum. 263

fimur, omnino perdi non permittit Ratio. Quaerit itaque in his Delectationem, nὶ non occupatus Animus sibimetipsi sit gravis ; sed Delectationem quae Animi attemtionem non desideret, neque spiritus, jam

exhaustos vel ad alia neceuarios, ad se avocet. Propterea, post cibum saepissimὸ requiritur , ut vacet concomoni calor spirituum ad ventriculum collectus, neque interea Animus temporis numerationi prae taedio sit addictus. Et quia quod plurium operis conficitur, singulis miniis oneri est, delectationem communem aliis petit. Haec autem & actionibus & vocibus curatur, &collectio uti iusque Conversatio appellatur; etsi haec vox aliquando latior videtur,& extendere sese ad modum gerendi actiones serias; sed sem per earum Condimentum se nat, non Substantiam. Virtus itaque quae

Conversationem ut conversationem , vi tuosam & conformem Rationi, atque proinde gratam ratione victitantibus perficit, dieitur Amabilitas seu Eutrapelia, hoc est,

Conversatio vel bona moratio; & ad familiares maxime spectat, etiamsi se extendat ad extraneos quoque. 2. Quoniam autem tum Actione tum Locutione seu colloquiis conflatur delectationis materia , dc delectatio mentis ple

293쪽

expectatur. Prima autem Locutionis Virtus est Veritas , adversus quam in Colloquiis potissim im peccatur a loquente, dum sua magnificat per Jactantiam vel per Ironiam diminuit.Dicitur autem quando cum falsitate vel negat bona vel assirmat de se mala: Quod homo vel ideo facit ut provocet ad laudes hac simulatione, Setunc proprie est Ironia; vel quia Utile est ipsi, ut audientes habeant hanc aestimationem de ipse, &tunc est simpliciter Mendaeium Ofeiosum & non Ironia,qua utens intendit ut aliud intelligatur quam dicitur. Quia tamen Modestiae speciem habet, gratior est Iron quam Jactator ; Praeterquam quod ex eo quod racili lis peccatur in nimia de se existimatione quam in minlisparVa, videtur minus inimica Veritati diminutio quam exaggeratio. Si verδ quis minora de se dicat, nὶ per Authoritatem impediat libertatem conversationis, est quidem 'peccatum contra Veritatem quae Conversationi congruit; sed, quia ex alio capite eam juvat, Jactantia vero ex utroque capite ei gravis est, longe minus offensiva est Ironia quam Jactantia. 3. Post Ueritatem requiritur in colloquiis Iucunditas, quae partim ex rebus dictiss

294쪽

Examen quartum. 26sctis, partim ex modo dicendi nascitur. Di-grath accipiuntur cum inaudita prius& nova sunt; sed magis, si simul utilia vel

quovis modo proficua. Clarum est autem dicendorum Materia & genera esse eadem quae cognoscendorum; nisi qubd facilia, sive quae citra poenam conatos sentperceptibilia , colloquiis de quibus hic agitui . sunt seligenda. Alia itaque dicendorum ad Scientias, alia ad Artes, Mlia ad res humanas seu Historiam pertinent. Quicquid itaque in his tribus generibus sine labore discitur & docetur, Colloquia condire natum est. Sed rerum humanarum plurimus est locus. Illae itaque vel Res actae sunt, vel Actiones. In Maorum censum venit omne quod apud alios est; ut Urbes, Domus, opes, Arteiadha, Regna, Politeumata, & ipsi Mores. Actionum nomine appello quae agunt vel egerunt Veteres vel Hodierni,vel etiam aettiri in propinquo sunt. Hujusmodi alia sunt Publica, quae ad conversionem Rerum publicarum faciunt, & propterea etiam nosipsos, quasi in syrmate, aliquo modo contingunt: Alia privata quidem sunt; sed quodammodo nostra,quae scilicet a nobis notis geruntur : Et tandem alia & particularia sunt, & nos nullo speciali modo attinent. M Φ. In.

295쪽

a66 Statera Morum 4. In his, sicut in rebus saetis ut non iit sterilis Voluptas P ea seliguntur a prudentibus quae exemplo in Bonum vel adversus Malum prodesse possimi; ut, cum narrantur quae commoda ad vitam vel pericula, ex hujusmodi rebus oriantur; caetera suam Utilitatem ipsa fronte ostentant. In Modo dele stat, cum ad Rem Ipsam dicitur, & non essiatur quicquid in buccam Venerit, & colloquentium partes cessatio quasi decussat. Est quoque non negligenda Colloquii venustas in ea parte novi seu inexpectati collocata quae turpiculum repraesentat & risum movet; a Natura, ut videtur, in castigationem leviorum defectuum instituta ; & propterea non omnino rejicienda etiam severioribus animis, postquam cum utilitate juniorum conjuncta

est.

s. Ad Colloquiorum quoque suavit tem pertinent expressiones seu phrases a cultioribus ustatae, quibus exprimitur honorandi colloquentes desiderium, & gestus comitantes. Horum omnium Moderatrix est quae Modestia-in-conversatione dicitur; & est eadem quae Comitas, & Assabilitas , & ab aliquibus Amicitia. Et caetera quidem nomina sortitur prout alios

respicit ; Modestiae, autem quatenus ipsi

296쪽

Examen quartum. 267 Personae & actioni loquentis modum ponit. Hic Modus in eo consistit, ut neque sibi gravis sit neque aliis: Sibi gravis est, si nimiΚ facilitate ultra decorum sese demittat unde contemnatur 9 vel nimia caeremoniarum prolixitate tempus terat quo negotium confici debuisset. Hrcitate magis gravis est, si consueta & expectata negligat ; si morositate seu morum dissicultate non satisfaciat desideriis auditorum ;tandem, si pudore obmutescat. 6. E diverso, per Excessiim molesti sunt

Garruli, Loquaces & Litigiosi; quibus

omnibus conveniat melior1bus dictis locum non cedere. Sed priores sunt qui indigna auditorio asserunt, ut obscaena, lasciva, vilia. Pessimi verb sunt Arrogantes, qui de omnibus censuram exercent,& soli Sapientes Volunt apparere, clim plerumque sint

hominum stolidissimi. Neque mediocre vitium est Scurrilitas, quae risum quaerendo laedit; & neque sibi parcit, neque aliis,modb delectationem faciat. Etsi nomen

Scurrilitatis etiam ad quaerentem delectationem per turpia & obscaena soleat extendi. Duo sunt adhuc per excessum vitia; Alterum agentis vel patientis indigna in con-Versatione, ea rata gratia quia fugit rixas; &Propterea consentit placere per verba vel M χ gestus

297쪽

a68 Staterae Morum gestus iis quorum dii ha & facta non probat. Alterum illius qui lucri alicujus studio hoc ipsum facit. Hic Adulator; ille, Graece Latinὶ Obsequiosus impropriὶ

appellatur ; Adulatore melior, sed, ut Phialosophus monet , aeque malus ac ille cui Placet , cum, qui sustinet audire, eadem facere videatur. Modestiae itaque est placida , sed aequa & vera sectati ; opposita, pro bono Conversationis, placide improbare.

7. Inter asstiones quae ad Assabilitatem spectant, primatum videtur obtinere non ille qui in exercitio consistit & sanitati debetur;vel certe si etiam ille includendus es ) saltem non quatenus, ille, sed quatenus in gratiam aliorum fit &ad taedium selandum. Et ex ipsa propositione statim dilucet, Ludum non esse per se appetendum , sed duntaxat tanquam Utile quoddam admittendum , dc quasi patiendum. Clim enim finis ipsiussi ad taedium auferendum , supponit ipsum ;Taedium autem accedit ex eo quod Mehs humana non sit occupata. Cum itaque tota vita deberet ex actionibus ad Supremum Bonum nos destinantibus esse composta, dc nulla pars vacua, palam est ex vitio esse quod sit tςdium aliquod, nisi eX

298쪽

Examen quartum. s ex infirmitate corporis hoc nascatur, ictunc Ludus ad Sanitatem speistabit ; sicut post refectionem usurpatur, ne concoctio necessaria impediatur. Deligendus proinde Ludus in quem non intense impendatur Cerebrum , cum aliter non satistaciat fini propter quem amplexandus est. Non

itaque appetendus est, sed propter aliorum

infirmitatem admittendus.

8. Obnoxius est itaque legibus Beneficentiae, ut non exerceatur cum damno proprio, vel absque necessitate aliena ; & tunc solummodb cum solaturus sit alios; neque ergo Lucri causa, neque Vie horiae. Vile enim & illiberale est Lucrum ; & Damnum alterius in adhu Benevolentiae piscari,est simile proditioni per osculum. Victoriae quoque gloria turpis; sive enim a casu sit Uictoria , indignum est homine aestimare se excellentiorem quia casus ipsi Avit; sive ingenio & arte ad versario praestiterit, haec in materia inutili & futili intendisse acrius,

turpe est, non Laudis meritorium. Sed dc ipsum lucri Genus turpe est ; caetera enim lucra, etiam quae ex Usura surgir, ex benefaciendo & commodo alieno surgit: Hoc solum ex damno puro alterius nascμtur. Non itaque propter suam aliquam bonitatem vel utilitatem acceptandu est hoc

299쪽

27o Statera Morum Ludi genus, sed per accidens & propter medicinam. Motivum autem per se est, ut complaceatur aliis imprudentibus, qui aliter taediit m amoliri nesciunt.

9. Defectus itaque in appetitu Ludi

pertinet ad Morositatem & neglectoum aliorum, hoc est, ad defectum Assabilitatis. Excessus, autem vel ad Adulationem, qua iserviliter & inhoneste nos subjicimus aliis; vel ad Acediam, qua molestum est nobis in res serias tempus impendere; vel tandem ad inanem quandam Superbiam, qua delectamur de futili Victoria: Per accidens verbad Avaritiam, quando lucrandi intentione celebratur Ludus. Est itaque Ludus pars gratae conversationis quam ab aliis expectare solemus. Praeter quem in verbas &seriis actionibus gratam quandam praesentiam & applicationem ab aliis desideramus; ut non solum non molestos, sed etiam gratos & jucundos sentiam US. O. Hoc autem vel consistit in levibu,& ordinariis actionibus, vel in circumstantiis actionum graviorum. Leves Voco, qUae in quotidiano convictu se miscent, vel potius eum constituunt. Actiones verb sint quibus vel honorem, vel servitium breve

praestamus. Ad Honorem pertinent caeremoniae sive in gestibus sive in vocibus expressae.

300쪽

Examen quartum. 27 Ipressae. Per Actiones vel non requirimus ab aliis dissicilia & ingrata; ut cum in potu, cibo, cubitu & reliquis nos accommodamus sive necessitati sive opinioni aliorum, ut non requiramus quae vel aegrὶpos, sunt vel non libenter praestant, et unos ea convenire putemus; Vel levia ipsis exhibemus, parati,quantum nobis licet, levare ipsorum laborem, & supplere defectus. V identur autem hujusmodi cum ratione desiderari, quoties, sine incommodo gravi facientis fit bonum notabile alteri; accipere autem proportionem ex qualitate subjectorum seu materiei. Quia autem non sunt nobis necessaria, videntur potius grata esse quam desiderari;& expectari, non quasi nobis debita, sed agentibus conformia. Ru D modi sunt quae ad vestitum quoque dccultum Corporis dc animi, eum dico qui aliis gratum facit,& quatenus talis est, spectant. II. Et haec videntur omnia quae eX pura inter homines 3c cum hominibus convescentia appeti usu venit. Sepositis enim veris & seriis auxiliis,quae voce an opere prα- stentur materiale est, & propterea sive ab hominibus sive a rebus nobis exhibeantur, inter Instrumenta Fortunae computantur, non videtur superesse quod expectetur ab Hominibus.

SEARCH

MENU NAVIGATION