Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

attonit1 Communitatis nomine , omninbobliviscuntur Virtutem : Scilicet , quia Virtutem omnem ad haec ferme bona ador- , nabant ; Diligebant enim Hominum gloriam prae Ueritate. Nobilior itaque & magis celebranda erat Virtus Catonis aut Fabii Maximi, qui re stitudinem & Veritatem cum periculo calumniae vel vitae defendebant adversus opinionem vulgi; quam Deciorum, ant Leonidae, aut Codri. pro selo bono populi & fortunarum vel gloriae progngnatione certo sese exitio e ponentium. Etsi enim praeferendum sit Bonum Commune privato, qualitas tamen Bonorum etiam in libram conjicienda est; ut, qui Boni communis Spiritualis causa

periclitatur, Fortissimus ; qui privatae Beatitatis gratia, sit proximus: Hos s quantur qui Publica Commoda , ultimo qui Privata per pericula sibi vel suis con .

quirant.

7. Magis dubia est illa quaestio an Actio fortis delectet Fortem p Neque si de Forti Agente est inquisitio, aded dissicilis est: clarum enim est ingentem illum Animi morum quo in Bellum alacres feruntur Milites non sine magna delectatione esse. Vidi ali- Oando exultantes expectatione praelii. ando vero Vidi oria ad suas partes incli

nata

342쪽

Examen quintum. 3sy

nat, vix explicari potest quanta laetitia pugnent honoris & praedae avidi: Et celebre est illud - olim meminisse juvabit. .

Patientem verb haec destituunt. Non tamen Scaevolae negare possimus gaudium in ipso cruciatu , non Amilcaris aut Gulielmi Arausionensis interfectiori

bus , dc si qui alii gloriam Rehi maiorem

poenis existimaverunt. Sed neque illos,qui certa futurorum spe inter supplicia antimantur, laetitia fraudari convenit ; cum Spes sine Delectatione esse non possit. Unde non mirum qubd illustriora sint exempla Martyrum Christi quam Antiquae Legis, in qua magis Timore ducebantur quam Spe; Spes enim ipsorum longinqua erat; Marty rum,imminens; cum statim post dis

selutionem cum Christo sint. Non tamen inficiandum magnae Fidei esse etiam corporaliter adesse tantam laetitiam , ut valeat se prodere invitis ipsis doloribus, eos excedat et si non extinguat. Unde Aristoteles non amplius a Forti exigit quam ut non tristetur. Memorabile est exemplum cujusdam Presbyteri nostratis, qui ctim duceretur ad supplicium consuetum suspendii cum evisceratione , toto corpore tremens contestatus est populum ne de constantia ipsius dubitaret, O quo

343쪽

314 Statera Morum

quoniam Spiritus promptus esset, etsi ea, infirma.Quod ipsa re praestitit;mortem suta ens, cum minimo verbulo ab ea se eximere posset.

TRUTINATIO

Habitu Fortitudinis, eo

rumque Subjecto. I. a portitudinis, cum non sit In- divisibilis, partes habet quodammodo heterogeneas. In principio enim Magnanimitas appellatur ; est enim proprium quodammodo Forti aspirare ad magna. Primus autem gradus ad actionem Fiducia est: Dum in alii ione est, Constantia appellatur; quae fit ut non superetur ab adversis. Tandem, si adversa multum durent, eadem Virtus Perseberantia appellatur. Unis de evidens fit, has Virtutes non nisi eandem in diversis eidem actioni communibus

statibus esse; Actio siquidem Uiri Fortis seu Magnanimi absque his omnibus persci

344쪽

Examen umtum. non potest: Imb, neque alterius allarius Virtutis. Virtutes enim omnes analogae sibi sunt,sed propriis materiis disterminaniatur. Unde haec nomina, quia Difficile de Arduum pro scopo habent, magis propriε reperiuntur in actionibus Fortitudinis, de quasi per similitudinem in reliquis. Sic heroich Temperans est Magnanimus. dum cum Fiducia aggreditur j unium totius vitae; Constanterrejicit persuasiones avertentium; Perseveranter contemnit songit dinem poenae; dc sic in caeteris par analogatio explicari nata est. 1. Ex dies is facilὸ patet ratio vulgaris illius deceptionis qua pro fortibus accipiuntur qui verὲ tales non sunt. Cum enim Fo titudo sit Virtus,hoc est, ex Ratione procedens ; qui ex eo quod nescit quantitatem periculi facit opera Fortis, verὸ non est

Fortis; sicut, qui per iram aliquid agit, vel

ex inconsideratione 6c stupore. Similiter, qui Experientia vel Arte fisus contemnit pericula, non est Fortis;vel certh non aequὸ fortis ac est, qui, periculum aestimans majus quam est, ex Ratione, & intentione Boni potioris illud ample,stitur.Clarum enim est, quoniam Virtus ex Animo dependet re

Per consequens ex cognitione, Malum quod quis amplexatur tantum esse quantum aesti-O x Ma-

345쪽

Statera omm

matur esse. Non tamen omnind negandum est hos esse fortes; cum Experientia & Ars non tollant Periculum , sed minuant. Ex quo fit evidens Stultitia Duello se laces.sentium ; profitentur enim eum Fortiorem seu Magnanimiorem habendum qui in Duello Victor fuerit; quod plerumque falsum est;&Victus fortior est Uictore, qui vel Experientia vel Arte Victor evadite cum Victus propterea reipsa Fortior sit quod ausus sit adversus peritiorem dc magis instructum Duelli periculum subire. Sed super omnia requiritur in Forti ratio Finis,ut Bonum quod per pericula sequitur aeqtiet Malum periculi. Unde Militum &Nautarum plerorumque nulla esst Fortitudo; quoties nempe stipendii vel otii causa

pericula adeunt, cum commodius vivere

citra pericula in promptu foret. 3. Hinc quoque intelligi potest cur Magnanimitas circa Honores Maximos dicatur versari ; nempe, quia maximis factis ex intentione Naturae conjuncti sunt maximi . Honores dc maxima Pericula. Clim itaque circa Magna vesietur Magnanimus , fit eum dc circa maxima Pericula δc maximos Honores esse distentum. Non quod vere Magnanimus maximos honores admodum curet vel pro praemiis habeat, ut Ari-

346쪽

Examen quintum. 3I7

stoteles ex experimentis colligebat ; hujusmodi enim homines reipsa inanis gloriae

cupidi Sc proinde vitiosi sent; nihil enim invita humana levius est Honore si pro exteris nisi nis opinionis de vinute accipiatur, quae est: propria Vis vocis neque multb melior est si pro ipsa opinione sumatur. Unde satis elucet quam vitiosa & defect uosa sit Moralis Philosophorum Doctrina defe- stu verat Scientiae de Ultimo Fine.

. Extrema quae Fortitudinem circumsistunt sunt Timiditas & Intimiditas ; Timor enim & Audacia magis passiones dccorporeos motus quam vitia Animi notare videntur. Per excessum opponitur Intimi-

ditas ; quae, si sit deis stu apprehensionis seu ex quodam stupore mentis, dicitur proprie communi voce Intimiditas ; si verbcum Scientia, ut opponitur Magnanimitati, sic appellatur Ambitio , qua homo indignus de impar aspirat ad magnas actiones& honores;pro ut verb opponitur Fiduciae, sic vocatur Praesumptio, qua putat se plura posse quam reipsa valeat essicere ; prout vero opponitur executioni Fortitudinis, quae interdum vocatur Magnificentia, sic appellatur Temeritas, per quam sese ipsis periculis ingerit imprudens sine cogitatione seu perpensione congrua.Constantino 3 autem

347쪽

318 State a Morum

autem & Perseverantiae nihil per excessum Opponitur, cum non significent aliud quam continuationem actionis fortis absque ces sone adversis eam oppugnantibus. Unde,s Actio ponitur qualem oportet esse, non potest nimium esse eadem & non deterior. Ex parte modo Defecto us opponitur Forti

tudini Timiditas Pusillanimitas , quae non dividitur in plures gradus, quia oppositio seu de istus in ipso principio, eo ipse

in caeteris ex necessitate reperitur. Non licet hanc commentationem

deserere quin ab Aristotele dictatam , ab Interpretibus & Theologis disputatam quaestionem agitemus;utut, si verum fateatur, ad Physicum magis spe stat quam ad Ethicum: Utrtim, videlicet, Uirtutes quae

Temperantia & Fortitudo nominantur,

saltem quatenus sunt habitus ad actiones materiales disponentes, Rationi tribuendae sint an Sensualitati λ In qua, de Re prim b, postea de Logico Uocum usu est disquirendum. De Re sic censendum. Dum minus in motus interiores Animalium ratiocinatio humana promoverat, creditum fuit& in

Sensibus exterioribus & in interioribus Entia quaedam extare quibus stibistatum appellationem genericam dabant Philosophiae interpretes ἱ vim autem, quosdam actus

348쪽

Examen quintum. 3Is

ctus vel in se eliciendi vel ab aliis accipiendi, quorum natura foret esse Cognitionem. Sed Anatomicorum industria patuit in Sensibus externis hujusmodi nihil reperiri, sed a Cerebro oriri quicquid nomine Cognitionis dignum erat. Hic haeserunt Anatomici. Philosephi ex quatuor Potentiis quae in cerebro habitare aestimantur,tres absciderunt; Memoriam, penum quendam ex quo phantasmata seu jacula quibus feriretur Phantasia, non Potentiam aliquam operativam esse advertentes : AEstimativam

nullam in caeteris Animalibus, ut quae Res pectuum dc Relationum, quae objecta sunt incorporea, forent incapacia; Tandem Imaginum, in Amnis casu vel Naturae ingenio, invigilantibus ex industria quae R tionem Authorem arguat, Plasticam vim Instrumentalem solam esse Phantasmatum copiam dc naturam. Hinc conclusum est sela Phantasmata in materiali hominis parte ad Cognitionem pertinere; quae, unde & qualem vim in mentem ha ant, merae adhuc tenebrae sitnt. Consequentes ad has Potentias Cognoucitivas, alial duas statuebant quas nomine Appetitus indicabant : Concupiscitivam, qua Bona deligeret & sequeretur Animal; Irascibilem, qua nocentia rejiceret.Sed nu-

349쪽

132O 'Staserae Morumperiores, spiti tuum in cordis hypocausto elaboratorum ab impressionibus a forinseco orbe per sensus εc phantasiam factis motus

alios & alios, esse illa notaverunt quae M . diuum Appetitivae nomenclatura a Ueteribus fgnificabantur : & horum motum sic ordinatum esse, ut cerebrum iis Phantasmatis refertum evadat & ab iis corporis sitibus, ut copiam spiiituum in eos nervos e-4 aculetur, per quos convenientes secundum Naturam motus dictarum implessionum monitionibus ab Animali e Xercerentur.

Tria itaque in Animali interius & sela reperiri ; Phantasmata, si ve corpuscula quaedam naturae permanentis, sic in Cerebro

reposita& disposita, ut secundum varios pulsus a Corde inceptos & per varias corporis partes ad cerebrum appellentes, ipium Cerebriim sic assiciant & feriant, ut spiritus Animales in congrua membra per nervos immittat: Deinde , hos ipses spiritus ex corde in copia ad cerebrum delatos; Tandem, certam Cerebri portionem quae a Phantasmatis icta motu congruo spiritus ad exteriora membra manis

deta

7. Utrisque verb, & veteribus & recentioribus , certum est , naqvum spirituum seu actus Appetitivae pro variis s

350쪽

Examen quintum. talibus dc corporis dispositionibus alios esse & alios ; &, quod nos . propius attineti exercitio fieri obedientiores jussis Rationis in Homine: Sicut etiam in caeteris Ani, malibus ex disciplina humana; ut in Equis Canibus, Simiis, oc aliis Animalibus quo ,

tidih experimur. Hanc mutationem sivo novam qualitatem Habitum & Virtutem 'appellabant Veteres; Vereor, nὶ, secun dum recentiorum Doctrinam, hanc di gnitatem non promereantur. Quid enim secundiam Neotericorum .placita ampliu in hac mutatione apparebit, quam in. ea

qua digiti Testudini assueti iaciliter ad

eosdem motus fiunt applicabiles , quam

pedissequorum crura ad cursum, Funam.

bulorum articuli ad simiarum imitatio nem; quibus tamen Virtutum appellatio'nem nemo, quod sciam, tribuitῖ Sed, quia1rtassis ad Logicam resilutionem magis attendendum est, quis horum qui nomina imposuit duas vires, spiritalem & corporream, in eadem actione distinxit, ut Virtutis nomen imponeret Actioni vel Habitui

quatenus a Coa re procedit, non quaterniis a Ratione λ Certe, siqua distinctios

cienda sit, potitis in Rationis partem declianat intentio nominantis: Respicimus enim actiones . Temperantis & Fortis ut ea Rio- . . O nes

SEARCH

MENU NAVIGATION