Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Det Statera Murum

Mortem liberari, ne victus blasphemaret Deum. Sic non raro terrefaeti poenis Rempublicam produnt pusillanimes. Hujusmodi itaque mala si quis vereatur, hoc est cum ratione eXpectet, Mortem non malε praeeligit. Clarum enim est Bona Animae &Reipublicae esse Vitae preferenda. Sed ociscupabit ad versarius non posse cum ratione hoc timeri, quandoquidem in Voluntate& liberi arbitrii potestatessint posita. Uerlim haec interpellatio est hominis caetera prae semetipso cognoscentis. Si enim vel Cognitionem volitioni praeviam non sine

tempore, non sine eXterna ope, in quae obstantia nata sunt incidere, acquiri intelligeret , non sic doqueretur. Attendamus longam dc dissicilem exercitationem antiquorum Eremitarum qua Fortitudinem

comparabant, & debilitatem Animi quae in modernis Religiosis, etsi inter continuas redargutiones & meditationes viventibus, reperitur ; satis apparebit non sine Tatione a poenis sibi timere prudentes, de plerumque ignaros sui esse qui tam fortiter loquuntur dum pericula absunt. Non itaque semper condemnandi sunt qui mortem poenis antehabent. 6. At,si pure comparentur, hinc Mors illinc Poena, quanta sit Poena, tu quoad vehe

332쪽

stentiam tum quoad durationem, examinandum est ; & illam poenam vehementiΩsimam dicamus quae vi sua amentiam infert, seu pro tempore non permittit cogitationem liberam; sive ex potentia Agentis, s1ve ex debilitate resistentis hoc habeat; Et hanc ipsam si brevis sit nori conferendam Morti facile etiam a debili Animo o tinebitur. Propterea ligari se permittunt in Chirurgicis curationibus plerique qui de Animi fortitudine ambigunt. Sedadebevidens est rario ut vix disputationem patiatur, si ad futurae vitae rationes calculus ducatur; emolumentum enim, inter Poenae & Mortis stationes medium; omnem vitatae poenae dignitatem absque proportione excedit. Rursus, si ad hujus vitae rationes pensetur, etsi revera nihil in hac vieta aestimabile maneat, tamen si rationes Boni & Mali ad se comparemus,patet eX superius de Voluptate dictis, plus Boni insequenti vita expectari posse quam brevis Mali redemptione natum sit compensari. Si autem faciamus pares durationes hujus modi Poenae & Uitae, nihil dubitandu quin praeferenda sit Mors; quia revera Animali vita exciderit qui ei usmodi vitae sit damnatus. Si tamen recte Naturam aestimemus, tanta poenae duratio.non videtur timenda;

a cum

333쪽

cum enim ipse dolor Naturam labefactet, palam est non posse esse continue diuturnum in excessu de quo est sermo. Ex quo facile eliciatur raro praeferendam esse Mortem purae Poenae,si nihil praeterea res, piciatur. 7. Roges, cur itaque tantopere defugiant poenas plerumque homines, dc parati sint morti magis sese exponereλ Et responsum non est long E petendum; Ctim enim pariter assiciant hominem non esse dc non videri, & quod non est non videatur,

qui autem in poenis est maximopere eas. dem voce & corporis motu quo quietem quaerit demonstret, clarum est cadaveris as. pectum nihil tanti terroris inducere quantum facit tormentorum sustinentia. Unde non mirum quod magis Poenas quam

Mortem horrere consuevimus .. Hinc etiam est qubd molles carne quos esse magis aptos Mente docet Aristoteles) magis

timeant poenas, quam tardiores: Ubi enim Sensus est heb s, etiam psena non adeo penetrabili est.Rursus,qui poenis assueti sunt partim eas formidant, quia experientia a fert illam partem terroris qui ex opinione rei inexpertae aggravat animum ignarum

Veritatis. Adde quod ipse sensus aliquo modo exercitio occalleat, ut in servis qui pe Petud

334쪽

Examen quintum. petud flagris subjiciuntur apparet. Similiter qui multa meditatione sese paraverunt ad eas, fortius-constantilis eas tolerant, maximh si constanter sint affecti ad causam easdem perferendi. Propterea & Sancti Martyres visi sunt sibi parva pati. Sic Scae- Reguli,dc Tyrannicidae aliqui tormenta contempserunt;& proculdubio non tam acria senserunt quam molles corde Cum enim ex multitudine spirituum assectus moventium necesse sit motum esse vehementiorem, si dimidios vel amplius spiritus ob gloriam facti exultabundos ad alia applicatos habeant, palam est 6c subductione dc oppositione minui futurum aliω qui doloris modum o

TRUTINATIO

Comparatione Fortitudinis ad Parnas. I. Uriosior aliquis urgeat,usque edne Fortitudo Animi iurgere possit ueomnem omnino doloris sensum extinguatῖPartienda est responsio, Si de brevi aliquo spa

335쪽

3o6 Statera Morum spatio quaeratur, nihil dubii est: Sic enim

in Bello & attenta admodum actione experimenta clocent vulneratos etiam nescire

quae patiuntur mala. Sed quieto ali6quc animo, neque praeveniri potest sensus do . Ioris, neque diu omnino averti; dico, -la Animi constantia; Stupore enim vegetativis viribus indiusto clarum est posse. Quod adeo claret quam exterioris mundi potentiam corpore nostro fortiorem esse,&sedulitatem Animi sibi invigilantis irritationi externorum objectorum perpetuae subsacere. Quae dicta sunt de Plaenis, de iis quoque quae ex morbis nascuntur, & non de his seli quae ex Fortunae imperios late hominibus incidunt, concludere aequum est, Cum proportione quoque ad laboreg, praesertim graves, applicandae sunt resolutione ς datae; nempe Teiremium, metallorum , & quoscunque alipsad quos damnantur & cogun tur in issices. Nam , si prudentes sunt qui pensa exigμnt, & id curent ut

non tam subitarium quam maXimum emo lumentum ex huiusmodi servitiis captent, vita horum ex eo genere erit quod cum Morte commutari non esse aequum in ipsis

principiis deduXimus.

2. Carcer an Poenis annumerandus sit,

in modo ipsius positum est. Ubi enimP Car

cerem

336쪽

Examen quintum. gor

cerem integrant catenae, paedor, squalor, immundorum Animalium & immunditiarum horror, & frigoris humor1sve intem. peries ,& tenebrarum victusque parci rigor ; cum haec omnia mala Naturae sint, palam est Carcerem Poenae rationem, & quidem gravis, sortiri. Ubi verb non aliud senat Carcer quam restrictionena a conso tio humano, etsi Homo dicatur Animal natura sociale, tamen non cum rigore Poena Corporalis censetur, etsi sit in ea specie quae merito De lationis appellatur, in qua delectationes mentales quantum est ex intentione incarce antis ) interdicuntur.

Cum neque lux neque legendi vel scribendi cultas, aut colloquendi cum ipsis custodibus libertas permittatur; Unde ipse Animus fit sibimetipsi gravis. In Poenarumtamen catalogum haec ipsa incarceratio cumrrigore non inseritur. Etenim, quae corpori sunt mala, eidem ex vi & potestate ipsorum Agentium molesta & nocentia sunt ; haec vero duntaxat ex infirmitate de aegritudine Animi nescientis suis bonis frui; quae si novisset,ultro haec mala ample

- 3. Narratur de Comite quodam Hispano qui PhiIippi tertii gratia abusias plura

enormia perpetraverat, quod carcere per petuo

337쪽

3os Statera Morumpetuo damnatus, cum interdicto alium quam unum Sacerdotem , qui expiandae Conscientiae serviret, alloqui permitteretur ; postquam septendecim aut circiter annos hujusmodi vitam exegisset, libertatem oblatam repudiaverit ; dulcedine selitariae vitae praelata consuetudini confamiliarium. Quis dubitet Anachoretis. imb &Monachis aliquibus , blandissimam esse Cellarum vel Eremi solitudinem λ Certὸ, cum delectatio Mentis propria sit, neces sum est illas cogitationes maximὸ illecebrosas esse, quae de iis quae Mentem magis assiciant, hoc est, de o ectis secundiim solidae Rationis dictata Animum seu beatificantibus seu ad Beatitudinem praeparantibus, exercentur; a quibus heu l) quantum absunt quae sive negotiis sive familiaritat1-bus humanis impenduntur. Non itaque Naturae mala est Incarceratio si inter limiates proprios Incarcerationis contineatur,

sed ex infirmitate Animi patientis. . Ex hac conclusione facilis est descenses ad caetera quae aestimantur Mala. Exilium enim quaedam Incarceratio est,chm sit interdimo k necessariorum 8c familiarium commercio I caeter6qui aliorum colloquia& latia permittit, si non talium quales gratos habet exul, saltem Hominutri: Iam

338쪽

M-en quintum. 33Spoliatio , sive de dignitatibus & ossiciis,si

ve de Bonis Utilibus Fortunae intelligatur, modo lassicientia Naturae sint relicta, adeo nihil Poenae respectu Animi recte constituti senat, ut etiam liberatio quaedam ah incommodis & curis haberi debea quoties eκ necessitate contingit, quae hominem a benefaciendo aliis absoluit, Quo tandem loco reponendum est Dedecus, Negleel us&de speistus; Convicia quoque & Infamia falsa, seu de crimine non vero λ Quae, non aliud dicunt quam falsam opinionem temerὶ de innocentia & probitate censentium: Quae, quantbleviora sint ipsa conscientia recte factorum, testis sit qui ait, . Sed nil dulcius est benὸ qedm muni

ta tene e

Edita Domina Sapientum templa serena

Despicere unde ques alios, possimque

tueri Errare , atque viam palantes quaerere vitae.

Hujusmodi itaque putatilia Mala, si in

Animum verε fortem inciderint, maximae delectationis sunt; ut quae hominem sitae supra vulgus eminentiae commoneant. Moderatio verb Animi circa haec ad

339쪽

3Io Statera cmorum Temperantiam spectat , non ad Fortitudi

nem.

s. Mala modb quae Fortitudo respicit vel stat vitanda vel toleranda;& palam est Fortem ad priora Agentis habere rationem ; ad posteriora, Patientis, sed nihil conferentis .Et, si cortice tenus haec spectemus, apparebit illustrior in Agendo Fortitudo , sed sequi voce. Vere enim Homo quem Fortem dicimus in Agendo illustrior est, sed non Fortitudo. Nisi enim vigore naturalium bonorum polleret qui adversus ejusmodi mala pugnat, ea non Valeret depellere, & imprudens in tali opere censeretur. Propter Naturales itaque vires magni habetur vincens mala, & non propter Virtutem selam. E diversi, Sustinens sola Virtute pugnat; suus prorsus est , non passione agitatus ut aggressor; spe non adiutus, malum Praesens & non vitabile considerat;quod Pug nsaniens, & sortas. se non futurum aestimat. Rursus . inferior sibi videtur, cum Agens se ui act existentem & superiorem accipiat. Tempus ipsum Patienti longum est, Agenti multo magis volatile. Ex omni itaque parte robur nimi in Patiendo magis elucet quam ingendo. Quamvis, si volumus exacte rem trutinare, etiam cum Fortitudinem in Α-

340쪽

gendo laudamus, non aliud quam Patientiam ipsius admiramur. Eatenus enim F tem existimamus, quatenus insultum op-

positi mali immotus sustinet ; hoc est, non cedit praesenti & gravanti malo, quod non est aliud quam pari; quae tgmen Passio ebminor est quo magis conjuncta habet quae

meminimus Bona.

6. Ex his facile dilucet Aristotelem vulgi laudibus seductum pronunciavisse, Fortitudinem bellicam supremam Fortia tudinis stationem occupare. Quis enim prudentium Politicorum Fortitudinem Reguli vel Curtii non praeserat Caesareae vel Scipionere. Hi per aliorum pericula eminuerunt; illi soli pugnaverunt, singuli

toti quodammodb exercitus fuerunt; ut omittam quae recens deduxi, Certantes Periculum miniis, Bona magis fruenda sibi proposita habuerunt. Athenis non minus claruerunt Harmodius & Aristogiton,

quam praeclarissimi Duces. Sed in ipso quoque Bono eligendo defecit, qui Bonum publicum privato praeposuit; cum Bonum Publicum plerumque hoc est, quoties Religionis causa Mon bellatur non extendat sese ultra Bona Fortunae; quae ipsi Philosophi , dum de singulis loquuntur, inferiora Virtute locant , cum de Publica Re, quasi

attoniti

SEARCH

MENU NAVIGATION