Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

332 Statera inorum ut illam dirigat, si non est qualis ex Natura nata est esse. Clarum itaque factum est Libertatem non obstare subjectioni alterius, modb ipsa se subjecerit. Cum enim duo sint in Libertate, ut eligat dc ut electiost secundlim inclinationem Agentis, clarum est hoc esse principalius in Libertate, quia ipsa E Chio pro Fine habet ut sit be- eligenti. Quare, magis est secundum inclinationem Eligentis amplexari Bonum, quam esse Dominumisi a nos: Quia, posse Mala agere vel eligere non est persed'io aliqua ; sed, non- posse eligere Malum , seu determinatum esse & quasi necessitatum eligere Bonum, si ab intrinseco est Necessitas, hoc perfect ionis est, &praeeligibile ipsi virtuti electivae. Quare, cum cogitur ad agendum illud quod reista Ratio ei suadet agendum, non violatur Libertas ipsius, sed dirigitur & perficitur. 2. Sicut autem , quando quis alteri Promissum fecit, fit subditus Promissario; sic, si aliquo modo laedit alium vel impedimento est ipsi in eo quod secuncium rationem aggreditur, non minus fit subjectum actionis ipsius ; si per ignorantiam agat, ut persuadeatur; si ex perversitate, ut cogatur. Neque pluribus instandum .est ad probationem ; cum clarum sit Rationem

362쪽

Examen sextum

tionem cuique dictare ut secundum Rationem agenda agat , absque limitatione Mlia quam ut secundum Rationem sit illud curare. re, si non sit alius modus perficiendi quod agendum est quam cogendo ut alius concurrat, Ratio coget u num ad coactionem alterius. Ex dictis clare deducitur, si duo soli serent homines, unum non posse cum Ratione miscere sese actionibus alterius nisi alter praebeat occasionem , & vel per Bonum vel

Malum sese subjiciat ei. Objicies fortasiss , si Caius sit necessarius Titio, etsi aliό-dui nihil habeat cum Titio agendum, pos se a Titio juxta haec principia cogi ad adiuvandum ipsum , etiam cum incommodo suo; quandoquidem Titius ex Naturae iussu curet rem suam ; rem autem alienam curare non ad ipsum spectet.

3. Repon i potest huic i ilationi, Ratio-sem, sicut. mandat unicuique suum Bonum ur e , sic in prosecutione t*lis Boni imperare ut natura sua Instrumentis conser- Vetur. Unde, si Titio necessarius foret Caius ad vitam si τε aeternam sive tempor

riam , clarum est abstrahendo ab aliis conditionibus) rationabile fore Titio cogere Caium , si persuadere non posset:

363쪽

33 Statera timorum

Si vero de levi aliquo Bono sit quaestio,noa cum Ratione cogi Caium si neget operam Titio; etiamsi sine incommodo praestare

illam posset, & quod sequitur) repugnante sua Ratione illam deneget : Nam neque levis deseistus in Caio est censendus defeetus, neque quaelibet occasio facit ex ratione esse Titio' falcem mittere in grum Caii. Expendere verb momenta impellentium causarum non est hujus loci. Hoc liquidem esto ex discursu facto; In eo in quem legitime ab alio agitie, duo esse, alterum, sectis se habere quam Rario postulat; alterum, ut per hoc reddatur obnoxius actioni alienae; dc legem actionis alienae in ipsum ex hoc posteriori capite aestimandam esse, non ex priori; ut non sit rationabile Agenti Delidi um Patientis, sed Damnum suum vel Necessarium Bonum metiri ; dc, juxta quantitatem illius, ades

ni suae metas ponere.' 4. Progrediendo invenimus , qudd, cum non ut prudentis agero absque eo quod Finem aliquem intueatur, & tantun- cum senent Finis & Bonum, sit omnem hominem ex amone sua expedi are aliquod Bonum. Bona autem humana videmus ita

dispesci ut alia sine incommodo cri us' uam alterius qu m ipsius Agentis acquirantur; alia

364쪽

Examen sextum. 33s

alia verb non sine alterius incommodo; αea ad quae alienam opem poscimus, in posteriori hac linea jacent. Si quis enim ad alienum commodum agit, videtur suum inistere negligere, vel simpliciter vel respe- Rivδ. Potest itaque Caius promittere operam suam Titio,vel propter mutuum commodum sibi a Titio praestandum; vel pu- spe stans bonum a temetipse sibi prove tutum ; sicut qui ipsius Honestatis vel Praemii AEterni gratia bonum aliis faciunt: Uel

reddandam vicem e diectat;&hoc vel est ex eo qudd Titius repromiserit Bonum Cato, vel etiam quia de facto praestitit, ut eum ad hanc operam induceret, expresso cur illud . fecerit; ut Caius noverit de receperit tale Bonum ex vi talis voluntatis in donante, de tunc Caius dicitur ex Pacto vel Contractu debere operam suam. Sin aliter quam ex Contractu expectet reddendam vicem,vel erit quod ex ipsa Actione, nihil conferente Promissario, Bonum sibi elicere valeat; vel, ut ex generosa dispositione Promisi rii polliceatur sibi in congrua occasione rependendam esse operae dignas mercedem. Quodcunque sit, non aggravat sub-Jectionem Promittentis, neque dat maiorem aequitatem Promissario cogendi vel agendi in Promissarium, quod Pactum seu

Conta

365쪽

336 Maura i orum Contractus secit. Magis enim laeditur Promissarius si post datum praemium fallitur, quam si ante. Praeter haec fiant quaedam Promissiones , quae vel aequaliter spectant bonum Promittentis & Promissarii, vel solum bonum Promittentis, quarum obligatio major videtur ipsa obligatione

Contractus.

- x. Ex dictis dilucet quibus Virtutibus

nitantur dicta nostra. Basis omnium, qua que sola fundat Veritatem narrationum speculativarum, est Amor essendi Homo, etiam in Vocibus & Apparentia. Promis,sionis simplicis veritas praeter hunc amorem includit voluntatem benefaciendi. Promissio perfecta addit Voluntatem non male faciendi immerenti, quod magis con tra Naturam est quam nolle benefacere. Pachum tandem his omnibus adjicit amorem alicujus boni sui, quod ex opera praestita nascitur. Apparent itaque etiam Gradus vitiorum in violatione sermonis & fal-

state.

6. Sed occurrit investigationi quid de illo dicendum sit qui consilium ab alio petit , neque sequitur; an in aliquo horum generum reponendus sit. Ut, si aeger Medicum consulat, ignarus Magistrum, idiota Iurisperitum. Quo in genere notand ia mest,

366쪽

est, primos harum qualitatum seu consilii Dominos non mercede locavisse operas, ut hodie fit , sed honoris & reverentiae causa & benevolentiae in Concives; a quibus expe stare oportebat ut moleste ferrent , si quis petendo consilio importunus, exequendo demdm foret negligens. Videtur itaque latere in hujusmodi petitione consilii quaedam tacita Promissio agendi quod siladebatur : Unde etiam ex natura rei quaedam potestas cogendi videtur his actionibus consentanea. Sic Magistris Discipuli traduntur a Parentibus castigandi; Medicis sese ligandos praestant quos uri & secari convenit ;Jurisperitis partes

imperandi committuntur. Neque procul petenda est ratio dii horum. Caetera enim pacta inter eos intercedunt qui

sese aequalis prudentiae existimant; sed qui Consilium petit ab alio , eo ipse gnoscit eum quodammodo magis Homi

nem.

7. Neque trepidandum est si quis opponat, vilissimarum artium esse hanc legem ut peritis in ea cedere oporteat quos cunque & quantumcunque peritos in e

367쪽

338 Statera Momm

Rectori subjicimus; aliarum artium Ορο-ra aliis Artificibus. Sed nosmetipsos iis committimus quibus potestatem in adhi nes humanas concredimus. Non enim est aliud Homo quam Agens cujus potestas est semetipsum ad Canonem Rationis dirigere , hoc est, Animam, Corpus, Actiones. Animam Philosopho tradimus, hic enim a Natura solus est Magister ; Corpus, Medico; Aetionem , Legum & usos humani consulto. His itaque tribus Per

nam concredimus. At enim cavenda esth1c Amphibologia ; non enim omnis qui aperit alteri setiam Scientiae causa) negotium suum, propterea subjicit se illi; aliud

est enim disputare negotium suum, &quasi quaerere latentem Ueritatem; aliud imperitum agere, & remittere sejudicio prudentis : Hic enim manet ignarus, ille conatur ad Scientiam; neque cupit ex Scientia aliena agere, sed ex sua. Non itaque submittit sese alteri, sed utitur ope alterius ad hoc ut ex sese agere valeat; cum alterius aEhio Scientis sit, ipsemet illius instrumen

tum.

8. Ex dictis satis patet, Uirtutem hujus actionis consistere in Moderatione illius appetitos quo Intellectum nostrum ad gubernationem vitae nostrae applicamus ;

368쪽

Examen sextum. 339

& eam inter duo vitia mediam esse; alterum, quod superbiae species quaedam est, quo impellimur ad gubernationem nostrimet ipsorum in his quae vel non omnino vel non satis intelligimus, ex falsa opinione de sussicientia nostra. Oppositum vitium est quaedam species Pusillanimitatis, qua aliqui dissidunt de iis ad quae lassiciunt; &molesti sunt prudentibus, currentes ad consulendum eos de rebus minimis,& nihil audentes tentare nisi ex aliena sententia, etiam in his quae aliquando melitis ipsi norunt quam ii quos consulunt. Actio itaque hujus Virtutis, quae propria voce obedientia dicitur, quasi Audientia

vel Auscultatio practica, est gerere nos ex sententia illius quem cum ratione prudentiorem & in rebus magis expertum quam nosmetipses existimamus, ubi, &quando, & quo modo oportet. Neque ambiguus est Finis ad quem collimat Obediens, nempe Bonum quod acquiritur per obedientiam; exempli causa, Sanitas, vel Opes, vel Virtus. Ex ipsa itaque natura rei obediens praemio assicitur, & Inobediens paena ; nempe auctu vel mulicta praemiorum seu fructuum consequentium.

Obedientiae quas videmus in Discipulis aliarum Artium, imitationes sunt & clara P , ' simu-

369쪽

Staterae Morum simulachra Verae obedientiae ; sed, quia Finem habent qui non sit Bonum ipsius

Hominis, essentialiter a verae Virtutis ratione deficiunt.

s. Manifestum quoque est, Obedientiam esse Viretem quodammodb compositam ex Absoluta & Respectiva virtute:

Quatentis enim moderatur appetitum suum & cluserit bonum suum, eatenus computatur inter virtutes quae Charitatem sui, vel etiam Temperantiam quandam, Q-nant: sed quatenus hoc agit seu essicit ope aliena, & submittit sese alteri, & testificatur excellentiam quae est in alio, eatenus ad Observantiam & respectivas virtutes pertinet. Et haec posterior ratio est quae principaliter in tali actione, prout hoc nomine exprimitur , solet attendi : Sed ex priori habet potiorem rationem Virtutis Nobilius si quidem est suum appetitum rectum habere, quam ex ea redhitudine signa excellentior alteri exhibere. Est tamen potior species observantiae quam illa Dulia, quae in pura testificatione excellentiae impenditur per signa exteriora, ctim agnoscere excellentiam in intelligendo quae pertinent ad Hominem ut Hominem , &hoc per adium in quo non sit fictio , qualis

ex natura rei est sua gubernare ex senten-

370쪽

Examen sextum. 3 Itia alterius) a maxima testimatione Personae provenit, & eam fidelissime testatur. Non est tamen negandum quin alia aliqua tesstificatio possit esse de majori excellentia;&, sic, ex objecto perfectior.

TRUTINA TIO

Iusto, seu Iure.

I. a D vertendum autem est Obedientiam vel esse inter Singulos, Unum puta qui obedit & Unum cui obeditur ; vel inter Plures obedientes, & Unum cui obeditur; de hoc sic, ut vel obediant singulatim, hoc est, quisque in suis amonibus privatis ; vel in actionibus quibus obediens agit vel patitur lium Obedientem. Et , si Obedientia hoc

posteriori modo exerceatur , eatenus is cui obeditur rationem habet Commu-

SEARCH

MENU NAVIGATION