Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

nes Hominis ; hoc est, ut a Ratione 3c Consilio prodeuntes.

8. Certe ita lue Philosophis imposuit credulitas illa de Potentiis; dictis quidem

materialibus, sed mente & explicatione tenus spiritualibus, & quiddam ultra-teroinrum Animalium dignitatem ab Anima Ra- ionali mutuantibus ; ut etiam Rationalitatem quandam, & Virtutum Vitiorumque

momenta iis attribuerent. Quar etiam repugnantibus iis, hae Virtutes Intellect ui& Rationali Substantiae sunt asserendae; sed ea lege ut a Corpore non mintis quam ipse Intellect us& Voluntas pendeant. EX quo patet in quo positi sint celsissimi gradus harum Virtutum. In primis enim hoc pra mittendum est, dispositionem carnis eam esse oportere, quae sive illecebris Voluptatis sive sensui Poenarum sit maximh ex vi

Naturae obnoxia. Cum enim natura Sensus sit natura Cognitionis & Animalitatis, hujusmodi dispositio facit Animal ex parte Corporis nobilissimum,& propterea requiritur ad perfectissimas actiones virtutum corporearum. Unde qui defectu corporeae dispositionis non sunt intemperantes vel molles seu pusillanimes, non sunt perfecta Fortes & Temperantes. Rationis proinde Viistoria est, ex Amore Finis impedire ne

Passio

352쪽

Examen quintum. 33 3 Passio. quid indecori essiciat; inod dupli

ci videtur essici methodo: Una, ut Sentus, sive Voluptatis sive Doloris, maneat, sed regatur seu comprimatur; posteriori; ut tanta sit intensio cogitationi circa Finem, ut illecebrω vel poenae desint Spiritus quibus irritent de avocent Phantasiam;qualem potentiam Rationis ut dubium non est esse

majorem,sic Uirtutis ipsius speciem sortas sis tollit; & major est Virtus, sed non Temperantia vel Fortitudo; modo omnino in

hanc nostram naturam eadat.

353쪽

INSTITUTIONUM

ET HI CARUM,

ST A TER AE

MORUM,

EXAMEN SEXTUM,

Generatione & Principiis

Obligatione voluntaria. Eclaratis, ut licuit, Bonis &Malis quae Homini a Natura incidunt ; gradus ad ea factus est quae eidem a Personis Ra- Intellectu utentibus accidere nata

sunt.

354쪽

- Examen sextum

sunt. Notum est enim Hominem sociale esse, & non eo duntaxat more quo Bruta quaedam armentis & gregibus adunantur in & societate sensitiva incitantur adactus naturales ; visu, auditu, non minimὶ odoratu, ad sua & speciei congrua illecta , sed praestante caeteris animalibus V su, mentem ipsam & qualitates non pervias sensiti invicem communicans. Hoc per Locutionem, seu seistas articulatὸ voces, peragit homo. re, Se rmo aut L etitio hoc est Homini secundum Mentem, quod Figura &Species eidem est secundum Corpus. Unde statim descendit ad hoc ratiocinatio, ut intelligamus illam oportere esse curam homini de Ueracitate seu de Mente perVoces verὲ sccundum quod intra se habet explicanda, quae est foris apparendi qualis est. Illam dico, non aequalitate, sed proportione. Quantum enim magis est Homo secundum Mentem quarn secundum Carnem, tanto severior est diligentia quae debetur Menti proponendae quam quae Corpori monstrando adhibend a est. Uertim, cum rix quamlibet Animae

habitudinem declaret ; sicut qui loquitur de

iis quae ignorat, aperit ignorantiam suam ;& qui imprudenter, aliquem assectum inordinatum , Sic qui mentitur , aperit se

355쪽

non esse amicum Veritatis. Est autem Ueritas ad quam Intelle stus primb & per se fertur; & Intellectus est qua Homo est Homo , & quasi Cor Animae. Sic itaque , qui

non est Amicus Veritatis odit Vitam ipsam Animae, & aegrotus est quodammodo mortaliter, ut cujus Cor deficit seu male affectum est : Unde in ip usu Mendax vilis & contemptus est inter Homines, quasi

indignus eorum conversatione.

3. Devolvendo jam orationem ad paristicularia , quae magis tangunt institutum nostrum, nempe ad Veritatem, quae qualitatem Animae notam facit quoad operationem futuram; Qui de ea loquitur alteri, vel

purὸ speculative enunciat quod acturus est, quodque ad Auditorem nihil spectat; vel, quod interest Auditoris, ei aperit. Si nihil interest & loquens non perficit quod

dixit, vel simulator apparebit vel levis, utcumque garrulus ; quid enim intererat ea loqui quae incerta erant & non spectabant Auditorem λ) & vel mentem mutavit, Vel voluit credi facturus quae non intendebat; quomodocunque itaque imprudenter locutus est. Sin aliquid dixit quod referret A uditoris novisse; si Malum erat & postea non prodiit in effectum, citra evidentem caulam mutationis, ludibrio se exposuit com-

. minatus.

356쪽

minatus. Sin in Bonum Auditoris consultum suum aperuerit Loquens, vel Cum cauistione exposuit se; ut, si commodumfueriti aut hujusinodi alia: Et, quantumvis nihil possit in eo fundare quoad suam actionem, tamen Loquens, ex vi Veracitatis , seu ex amore essendi Aomo etiam quoad exteriora seu verba sua, illud facere tenetur si condiatio succedat, etsi hoc lateat Auditorem; sua eum Conscientia Sc Ueritatis amore pre

mente.

. Quodsi, ab Auditore rogatus responderit abstitute se facturum, & Auditor natus sit actiones suas ex praesumptione esse- istos aliter disponere quam faceret si effectus aliter cessurus foret;tum pes m est A ditorem assectum manere ad Loquentem, quasi ad Hominem qui violaverit potestatem agendi quae in ipse Auditore erat, si effectus a Loquente non sequatur. re Locutor ea sua locutione reddidit semetipsum obnoxium Auditori, & instrumentum ipsius quoad hanc actionem; ut, si habeat

potentiam, posset Loquentem etiam invitum cogere ad praestandam hanc actionem; seu, ut, secundum rectam rationem quae in Auditore est, sit,facere ut Actio a Loquente procedat qualis dicta fuit futura. Q rure, cum ejusmodi assertio in Loquente dicatur Promise

357쪽

3is statera duorum. Promissis, palam fit & Promittentem debere Promissario servitutem promissam, dc Promissarium habere Ius ad faciendam dictam servitutem praestari a Promittente. irs. Evidens quidem est Oblationem Beneficii, quae a quibusdam Pollieitatis vo catur, non esse Promissionem. At enim, si per abseluta verba enunciatur, clarh significat de acceptatione non dubitari, dc, quod sequitur , nisi signa repudiationis appareant ex parte promissarii, esse abselutam Promissionem: Fidem enim non esse da tam nisi sit acceptata, in foro Externo vina aliquam habere potest ; sed, ubi abstrahendo a consuetudinibus ex vi selorum a- .ctuum quaeritur , dissicile erit explicare

quid sitfidem dare plusquam voluntatem iis

Vocibus, explicare ut audiens natus sit , ctionem suam exiis regere; aut quomodo

Promittens verbis suis stat,si non agit quod absilute voces significabant,Nisi itaq; Pr missarius talem actionem ingratam sibi significer, abstrahendo a Consiletudine) ex vi ipsius amoris ad Veritatem in promi tente , manet Promissarius servitutis promisiae, & Promittentis quoad hanc acti nem , Dominus ; dc hujusmodi absoluta Pollicitatio est Promissio. - ἡ

6. Ex his evidens est quid Promissio μ

358쪽

Examen sextum. ciat in Promittente, & quid in Promissario. In Promittente quidem, ut facta disicordent a Voce& Mente, si Effectus non sequatur; hoc est, ut secundum quid non sit Homo, seu sit Homo turpis. In Promissario autem, ut jam sit rationabile ipsi tra stare illum ut Hominem turpem. Haesitabis fori ἡ, notans Homines singulos esse Libertatis suae possessores, non iubditos alteri: Qtiare,etsi quisquam Turpis sit, non posse propterea ab alio corripi, praesertim vi, quia Liber est; & necessum est alium habere Dominium in illum ut possit corrigere ipsium, quod esset contra Libertatem

correcti.

7. Refertur, si intelligatur duobus hominibus sutrisque in aetate justa& nihil sibi invicem debentibus) comprehendi universum genus humanum, Caio puta & Titio ; clarum est, quaecunque sunt in Mundo seque pertinere ad Caium ac ad Titium, de ad Titium seque atque Caium, hoc est, ad

usum ipsorum aequaliter esse a Deo proposita,& propositione non esse aliam quam virtutem Intellectus in singulis illorum existentem, quae docet singulos illorum sibimetipsi optime facere ex iis quae circumstant; &, qudd optime sibi facere ex circumstantibus sit, ea seu illorum virtutes ad

359쪽

33o Statera inorum ad suum finem dirigere & applicare: Et,

quia virtutibus illorum indiget, velle virtutes ipserum esse maximas, ad hoc ut ipse possit optimis uti ad suam necessitatem. Unde fit, ut, cum inter ea quae circumstant Caium sit Titius, & inter ea quae circum stant Titium sit Caius, debeat Caius velle ut Titio optimh sit secundum naturam Titii, & Titius velle ut Cato optimὲ sit secun-dlim naturam Cali; ut singuli optima instrumenta habeant, ubi usus fuerit. Neque Titio itaque cura est de Cato, neque Caio de Titio, nisi quatenus instrumenta

invicem sunt. Uterque autem est Ens natum agere secundum Intellectum , Caius itaque non potest uti Titio, vel e contra, nisi quatenus potest movere ipsum per Intefleetum ; hoc est, nisi quatensis persuadere illi potest, ostendendo esse Bonum illius agere quod ipsi suadet; hoc est, quatenus

eum servata Libertate movere potest; hoc enim est uti Homine : Adhio enim Instrumenti moti ab alio debet esse connaturalis

ipsi Instrumento & propria ipsius, alioqui

non utitur illo. Sicut, si quis canem aut felem projiciat in caput alterius vice saxi, non utitur Animali, sed Gravi: Sed, qui

lepores Cane, mures Catto venatur, is Cane utitur dc Fele. Sic itaque, qui homine aliter

360쪽

Examen sextum. 3 3 i

aliter quam liberό moto utitur, non utitur Homine. Quare evidens est, non alio supposito quam Caium & Titium aequaliter in Mundo existere, non erit secundum rationem ut Titius Caium, vel Caius Titium, aliter regat quam persuadendo. Et, quoniam Caio Natura praescripsit sibi Bona providere, & Titio pariter suo Fini acquia rendo invigilare, neque Caius Titii bona Titii causa curare debet, neque Titius Caii causa ipsius Caii.

SECUNDA.

Obedientia in tam L

i ι. ποῦ Aciamus modo Titium persuasisset U Caio esse Bonum Cati facere alii quid quod in rem Titii sit, iam idem esti Bonum & Caio & Titio; &suggeret Ra- tio Titio, ad ipsum spectare curare ut Cain ι ius faciat quod Bonum est ipsi Cato. Li-ε bertas itaque Cati tum facta est instrumeni tum Titii; non ut eam auferat Titius, sed.

t . ut

SEARCH

MENU NAVIGATION