Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Staterae Morumtudinem perveniri possit; de iis quae Au

ritiae,Luxui, Vanitati parantur, Natura ex pura consideratione Hominis nihil imperat; iis qui certis Pactis convenerunt in mutuam propugnationem, etiam quoad haec, conventis standum esse ipsa Natura praecipit. Verum, horum stabilitas sicut ex

Pactis originem habet, sic cum ipsis pactis,4 sicut illa, deficit. Neque dissonum ab his

quicquam in Sacris Dogmatibus reperiamus. Ubique Potestatibus obediendum esse; hoc est, Conventis Publicis standum: In principiis, duobus vel octo hominibus Vegetabilia & Animalia in escam& servia tutem concessa esse; de Divisione & Proprietate nihil, sed provisum est ut uniculaque Necessaria abundarent. Monet Aristoteles bella Animalium circa escam & Venerem esse; haec si suppetant, pacem ipsis esse. Neque in comessione memorata, aliter bel-Iuis aliter hominibus permittuntur Bona Naturalia: Neque itaque Hominibus Bella secundum Naturam erunt, si Naturalia Bona abundent. Quod Bella vero sint,ex Divisione est , aliύquin enim nemo alienum inis vaderet3neque igitur ex Natura secundum

sese spectata est ulla Divisio; sed, quasi ex

communi patina vescerentur omnes homi

nes,nisi Cupiditas interveniret. Et hoc per

382쪽

Examen sextum. 3Τ3

ne issimum in Natura esse testantur illa Instituta,quibus,usque ab initiis Christianae disciplinae ad praesens, Imitationes quaedam hujus communis Victus co servantur. 3. Verum,obstat diei is quaedam vulgaris persuasio, sive ex Cupiditate nata , sive ex continuo Usu quem in Rebuspublicis

eXperiuntur;quo Fortunae per Voluntatem regulariter transferuntur,ut apprehendant

absolute in Voluntate Hominis positumesie ut vacantem Rem suam faciat; δc, postquam ipsius faeta est, ereptam esse potestatem cuilibet alteri illam attingendi. Et non

advertunt hanc ipsam manucaptionem oppositum testari: Nemo enim solam intrinsecam Voluntatε ad hoc valere . existimat, sed addendum esse Mancupium Externum ut & in pueris videmus quando aliquid inveniunt, qui in prima occupatione panem sibi voce optaverit,Jus sese habere cum In- Ventore par existimat; qui siluerit, nihil praetendit: Unde Externum quasi Contactum adjici Voluntati necessarium putant. Palam , itaque est non ex Naturalivi Voluntatis, sed ab expressa aliis, hanc quamcunque Dominii initiationem pendere. Expressio vero ad Palfhi naturam spectat Testatur itaque Actio ex Consensu dc Conventione pendere Ius Occupationis,dc

383쪽

Statera orum& non ex pura Natura. Non considerant

rursus ipsa rara praeseribendi opposita esse huic eorum phantasiae. Si enim ex essensentiali quάdam Naturae Lege foret,ut pri-mb Occupans non posset suo iure priuari, J us Praescriptionis pura Iri uria foret.Tandem Reipublicae potestas in priolos repugnantes nulla foret Cur enim prior Voluntas, qua se quisquam submisit, validior λ- ret posteriori per quam priori derogat λ Et fortassis expellere refractarium posset Res publica, sed non cogere vel punire. Est itaque haec apprehenso prorsus irrationalis;& nulla est Dominii vis vel Proprietatis,eXtra Conventorum firmitatem. Quoad caetera, ex AEquitate seu Ratione,in Agente considerante commensurationem fui

cum Subjecto, pendet. . Jam sum a declaratum estIus, id est, Justum Naturale inter Gentes , hoc est, inter eas Inter quas paci a nulla intercesserunt, proportionatam esse illi quod inter Titium & Caium exposuimus. Intuendum itaque est quomodo Natura Homini dictet sibi prospiciendum de AEternitate esse, &ex iis quae ante pedes sunt ea attingenda quae ipsi in hunc usum commoda futura

sunt; caeteris, velut impedimentis, renunciandum. Cumque iter ad vitam futuram

384쪽

passibus Animi, hoc est, Intellectus de ALIedi uum exercitatione conficiatur ; haec autem sine corporeis auxiliis valetudia ne non administretur, ad menseram hujus optanda esse Corporea, hoc est, victum &tegumenta, quae Corpus aptum & validum ad exercitia Animi conservent , praeterea, Instrumenta Scientiarum & actionum earum quibus Affectus ad AEternitatem praeparandi sunt.

s. Hucusque Natura indulget singulis hominibus, & spectata abstracth neminem vult ab his impedire. Unde si, ut supra exponebamus, Caius& Titius Rem Humanam constituerent, no osset Titius Cato vim facere, nisi Crius Titium a fructu aliquo horum prohiberet , imb, quomodocunque legitime Cato vim faceret, non posset horum usum Cato interdicere; neque posset Caius tantum peccare in Titium

ut in poenam aliquid horum sibi eripi mereretur ; nisi forte propter conjunctionem aliorum cum his, quibus abusurus seret contra haec ipsa Caius.Cum enim quamdiu Caius est Homo, tamdiu etiam a Titio tractandus sit ut Homo, hoc est iter ei ad essentialem Hominis Finem seu Beatitudinem apertum sit relinquendum,clarum est

in his non posse cum Ratione laedi nisi ipse - sese

385쪽

Staterae t oravim sese non illac agat neque agere velit. Sed quid inter singulares observandum sit adeo rarum est usui servire,ut non mereatur speculationem. Acta inter Gentes ignotas tot

haec posteriora tacula viderunt,ut quid I ure quid Injuria agi possit,operae pretium sit investigare.

ure inter Milones ignotas sibi

I. Use de Titio &Caio expressa sunt, palam est maiorem vim in multitudinibus hominum obtinere; id est,in Populis & Gentibus; in quibus latitudo neces sariorum est major, neque explicabilis nisi post Politicae disciplinae deductionem Cum enim singuli homines sint Homines, quae eX ratione Hominis conveniunt in Multitudinibus quoque par est reperiri. EX his Bellorum suscipiendorum Cauta pendent : ex his Moderatio in Vidi orta ; Sed Per multos gradus descendendum est ad

386쪽

Examen sextum.

particularia. Tria itaque Agendorum membra sunto: Principium seu aggressio; Medium seu progressio ; Finis, seu quom db terminanda st Actio inter Gentes pri-mb sibi ignotas. Rursus, clim Duae Partes seu quasi Persenae sint ; Accedens scilicet, & ea ad quam acceditur; primo considerandae sunt conditiones Nationis Accedentis, quae est Unde Actio inter illas imcipit e Et statim sese offert Finis propter quem accedit , qui vel est Necessarius, vel Voluntarius : Necessarius, quando sedi umindiga est, & quaerit necessarias sibi sedes. Sic Picti in Britanniae Septentrionales partes remissi sunt a Scotis qui Hiberniam incolebant; & n1 fallor, jam Scotorum appellationem obtinuerunt clim origine Daniforent; Ueri siquidem Scoti Hibernorum Colonia fuerunt, hodie Montestres in Scotia dicti lingua dc moribus cognati Hiberonorum;scut quos vocamus Scotos, sunt Danorum. Sic plures Gentes & sceph in Romanoru ditiones incurrerunt, eluvionibus Gceani suis Regionibus exciti; & proximos sibi pellentes, donec quasi continuatis fluctibus in cultas Provincias exundarent. SiCRegulus quida Britannus ante trecἴtos annos coloniam traduxisse in America fertur,

cum a Fratre Imperii parte debita exclusus

387쪽

foret ; & alia Exempla quaerentibus non

desunt. 2. Prae caeteris autem est Populus Η

braeorum ab AEgyptia Tyrannide ereptus,& iri Eremo a Deo collocatus. De his de similibus ex lege supra lata qubd Ratio unicuique sui curam praescripserit, evidens est Iustum fuisse seu ex Rationis dictamine tellurem quae facillime & convenientissime occupari potuit invadere & sibi retinere, ejectis prioribus Incolis, si aliter non poLsent ; vel etiam exterminatis, nihil impediente quantumvis antiqua & pacifica POL sessione Gentis ejiciendae. Unde patet quomodocunque ex parte Dei exterminatio populorum Chanaanitidis Vindi stae rationem habuerit, tamen absque alio demerito talis Populi praeter sedium negationem, Α-ctionem Hebraeorum ex Rationis dictamine profectam confitendum esse: Quare &calumniam Manichaeorum qua Deum Hebraeorum maleficum 8c sanguinarium clamabant, ex ignoratione Iugi & Necessarii

processisse. . i3. Neque miniis evidens est, si citra Necessum&ex Lucri cupiditate ad terras alienas alia Natio accedat, non esse secundi ii Rationem ut quicquam per Vim, seudolum, seu aliter quam per connaturalem libe-

388쪽

Examen sextum. 3 9

libero arbitrio ducatum cum illa agant. Sic. ut enim Natura Hominem ad Superbiam, avaritiam vel luxum dirigere non valet ;sic neque aequum facere, vel existimare, ut splendoris seu vanitatis causa quicquam mali alteri inducat. Video satis dubiam es se Necessitatis determinationem, praesertim in Republica cui necessaria est sui defenso adversus circumstantes hostes ; ad hanc Exercitu, ad hunc faecundo Arario opus esse; ad hoc, ex Gentibus divitibus, sed imbecillibus,praedam agere; & hoc quomodo Reipublicae commodum est; scilicet, si non possint per publicos impius, idiota rum opem implorando perficere; Unde sequatur magna licentia rapiendi aliena. N que possum negare evidentia esse Principia ex quibus positas Veritates conclusimus. 4id vero ex his sequatur, nisi positis circumstantiis,definiri non potest. Unde singulis permittendum est, ut quod re- sta Ratio suadet se stentur, modb ipsam accurate & serib colant; quae hoc requirit ut non Ambitio vel Luxus , sed Libertatis

defenso suscipiatur. Quod si primb sibi,

deinde aliis proditores esse malint ne ipsi per male deductas consequentias velum Veritatis praetendant Malitiae, non

potest evitari; sed num propterea ab e-

389쪽

36o Staterae rum videntibus resiliendum est Principiis

Φ. Convertamus itaque mentem ad populum ad quem fit accessio ; qui cum sua,

non aliena curet , ex eodem lumine Rationis Accedentes ad se ex suo ipsius Bono aestimat & tradiat. Computat itaque pri-mb Homines cujusmodi nos tractamus, vitiatae radicis esse & ad malum pronos cupiditatibus subditos ; atque adeo quos sutne habeas suspeis os) tales ut cum iis tanquam suspectis agendum sit. Proxime agnoscit ex hoc sequi prudentis esse, curare, quantum in ipso situm est, ne quis sibi nocere posset ;Eum enim qui non fidit non decipi, qui se autem temere fidei alterius committit , sua culpa damnum pati, si quod obvenerit. Ex his elicit nihil Genti extraneae permittendum, quo habito potentior sit

ad ipsi male faciendum si possit eam impedire, non habitationem vel stationem, non commercium, quicquid emolumenti promittat; memor illius sententiae ;-- Timeo Danaos, ct dona ferente s; hoc est . homines acutos & promittentes magna. Tandem neque Colloquium, nisi cum Gubernatoribus Reipublicae, ne illudant bonae mentis populo. Consequens est ut vim vi repellere & ulcisci ex Ratione sit. Vanh itaque conqueruntur qui UCnationem s

390쪽

Examen sextum. 361

tionem , Piscationem , & Commercium indignantur sibi negari, quasi ex Jure N turae debita. Non enim Dominium rerum Positivum portioni alicui hominum a Na. tura concessum est; sed Negativum ; hoc est, honest alteri datum. Non itaque Juste vendicari aliquid vacans potest, si in damnum alterius cedat Possessio; sed vi vel dolo obtinendum est, si ambienti sit necessa

rium.

Videtur ossi cere huic Ueritati celebre quoddam inter Jurisperitos Axioma , puta, quod non possit dari Bellum ex utraque parte Justum; quod ex sancitis videtur omnino conseistarium. Si enim ex pura Necessitate liceat uni Genti opprimere aliam, neque eadem ratione negari possit invaso auxiliari , utrique partilegitimum esse Bellum constat; &, quod

eX eo const, axioma non esse sincerum.

Sed non advertunt hi Disputatores se a Jurisconsultis tela deprimere ; hoc est, ab iis quorum facultas est in conventis humanis aestimandis posita. Unde Axiomata ipserum ad nostram Thesim quae supereminet omnibus Conventis , injuria applicatur. Dicendum itaque Bellum, in expressis conditionibus ex neutra parte Justum esse, ex neutra Injustum; sed

SEARCH

MENU NAVIGATION