Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

36r Statem a Morum

Sed Consorme Rationi ex utraque parte. Neque hoc novum est ut Ratio Personis privativὸ oppositis nonnunquam opposita suadeat, sicut tota Natura Bello quodammodo conflata est, dum calida frigidis pugnant, humentia siccis; Animalia destruant vegetalia; dc, inter Animalia, praedatoriis inescam cedant mitia, & pistes minores grandioribus. 6. Neque alia est ambigendi causa in Gentibus quam in privatis, quibus aliena vita suam redimere permittunt plerique; ut, si quis e turri praeceps cadendo in alium ab interitu sese eriperet, naufragus sodali rapiat tabulam utrique servando imparem-Vide Naturam hoc ipsum dictare. Quo enim Jure Europaei Principes tam laudato bello persecuti sunt Saracenos λ Qua laude

non buccinantur qui adversus Turram armantur λ Et tamen non laeduntur ipsim et

bella incipientes, sed alii qui solo Christiano nomine conjuncti sunt. Neque alio Jure fundatur gloriosus ille titulus tutandi supplices, Hedi os restituendi,&oppressis subveniendi. Unde apparet Principes interdum , cogente Natura, nedum attestante, quaedam agere,quorum ratio non nisi ab

hac Regula pendet.Videntur autem ipsa opera adversari Virtuti, quia plerique non ultra

392쪽

Examen sextum.

ultra hanc Legem tollunt oculos,quod res nata sit cedere primo Occupanti. Obvium alicui esse poterit eandem esse Gentibus Legem, nihil impediente paetorum quorumlibet vinculo ; quandoquidem Natui te Lex a qua habetur cura sui, aeque in Republica si non magis quam in privata, praevaleat quibuslibet privatis conventis. Veiarum, facile est meminisse etiam vim Pactor um a Naturae vi suam firmitatem traherer Veritas enim fundamentum ipsus Mentis seu Naturae Rationalis existit , ex cujus amore Promitarum Observatio penaei. Unde inter Respublicas commercio &conventionibus colligatas, Paetorum observationem inviolatam. esse oportet, dc bellorum frequentissimam occasionem ab eorum violatione pendere. Sed Necessita. ti caetera obedire ipsa Necessitas faciet. contra quam nullum est auxilium vel remedium, ut de se patet.

393쪽

, 3 6 Staterae Morum

TRUTINATIO

Iustitia Legali inter Magiuratumo Subditos.

i. I E caeteris Belli partibus conve-. I nientior erit inferius dicendi locus. Nunc aliam Justi& Iustitiae partitio-tem sequamur , quam in Iustum Legati Coneimile si sic loqui licet) appellemus S utrumque enim Civile putatur. Aliter Generalem & Particularem nominant, neutrum satis apth, sed nominibus quae habemus utendum est. Legalem Justitiam eam vocant quae inter Subditos & i Magistratus intercedit; eamque duplicem, ex terminorum differentia. Sed, ne saltu orationem praecipitemus , commemorandum est Obedientiam plurium ad Unum vel esse Universalem,hoc est, quoad omnia quae Vitam communem integrant ; Vel quoad aliqua duntaxat, &certam operum lspeciem , & hac dimissa prior intuenda est. Haec in Rebuspublicis cernitur; dc de

394쪽

ea quaeritur, an vere respiciat Iustum, sive utrum Magistratus Justum respiciat ut benefaciat Civibus, & rursus Cives in Obedientia sua versus Magistratum etiam ipsi Justum quoddam operentur. Et, si Justum non senet nisi proportionem dc commensurationem unius ad alterum, sic clarum est ex utraque parte J ustum esse quod agitur, quia est id quod debet agi. 2. Verum, latiorem esse hanc significationem quam intendant homines, credit quisquis inter Deum &Hominem, iu-ter Parentes & Filios, & tandem inter Servos & Dominos negat intercedere Ius .Cujus ratio est, quod ubi totum quod est Bonum ex una parte sese tenet dc nihil ex alia, nulla est aequalitas operationis ; & , quod ex eo fit , neque Agentium. Iustum autem senat aequalitatem quandam inter eos inter quos intercedit. Qubd vero haec eadem ratio convincat inter Magistratum & Cives seu Subditos Ius nullum intercedere, sic constabit: Hominis ut Hominis, hoc est, Sapientis Sapiens enim hominem perfectum seu vere &per omnia Hominem fgnificat ) opus est contemplari, seu Veritatem aut inquirere , aut adepta frui. Ab hoc operae devocat Sapientem αι alienae stultitiae inservi

395쪽

366 aurae Morum re , quod est opus Magistratus ; nempe probos sed debiles adjuvare , peccantes &mala molientes reprimere, futuris consulere, &caetera. Ex adversis Subditi Magistratui quid asserunt Θ Opes Honorem; quae recte Philosophus non esse Praemia Virtutis, & generatum Praemium Uirtutis nullum esse posse asserit. Deinde, re- ipsa non nisi Instrumen ra, & a Sapiente pro oneribus existimata. Tandem, nihil ni si quod convertitur in utilitatem ipsbrum. Subditorum , chm ipse splendor Principis faciat Populum honori. Haec clim sint vera , si Magistratus est qualis deberet esse, hoc est, Sapiens, solam Molestiam ex gubernatione metit, quantum Populus imputare ipsi potest. Uertamus stylum , & dicamus quid Populus a Magistratu habet; &, quΟ-niam loquimur de Magistratu in cujus fidem tota commissa est singulorum vita, palam est securitatem & abundantiam a Principe possidere , Vitam , Uirtutem, Commoda. Quae, si sic se habeant, prout sese habere evidens est, quid clarius quam

nullam aequalitatem in agendo inter Gubernatorem dc Subditos ex natura statuum intercedere. Neque oportere Magistratum Imperium inter Bona computare,

396쪽

Examen sextum. 367

sed magis Quietem & eam Animi Voluptatem quae in Scientiis & Contemplatione collocata est, illi praeferre; ut Sapientia de suo Rege testata est. Addamus his ipsa opera quae Ρrinceps subditis imperat esse i psorum subditorum Bona, & optima quae Subditus possit agere. Namque & in universum persuasum debet esse Subdito rebus suis privatis eb melius provisum esse, quo Publicis Commodis consultius prospectum est; & sese, sua opera commodata

Reipublicae, suorum incolumitatem curare, sit Princeps reipsa optimum constituerit: Uel si secus , Regiminis tamen contempti ad eb grave vulnus esse, ut etiam minus bonum postquam imperatum est,&Optimum &Necessarium, hoc est , Solum

Optimum evadat.

4. Ex his non est dissicile colligere,quaenam sint illae virtutes quae duas illas partes Justitiae dictae Legalis constituant. EX pa te enim Principis est gratuita quaedam Voluntas Patriae suae bona curandi, quae fundata esse debet in Magnanimitate vel Animi quadam Majestate ; qua , iis bonis

circa quae dissidere solent homines majoreXistens, ea sequo animo eis relinquit, sibi tantummodo retinens quae eXequendo huic Muneri necessaria sunt vel consen- lanea. .

397쪽

Statera Moram tanea. Et haec Magnitudo Animi nata est ex plenitudine Scientiae nasci, quae doceat Bonorum humanorum merita & digni ratem. Hoc agnoverunt qui Philo phos regnare, vel Principes Philosophari justum existimaveriant, ut Populis bene foret. Et confirmavit qui edixit Bonum opus desiderare eum qui Episcopatu ambiret. Est enim, sicut Episcopatus, sic omnis Magistratus cium, hoc est, Actionis Publicae Principium; & non circumstantia Bona. EX pa te vero Subditi est etiam Voluntas Publicum Bonum per suum ministerium curandi; sed quatenus Publicum Bonum est, sine quo Privatum haberi non possit, vel non adeo benὸ possit. Et si enim quispiam extra suam Patriam Magnus esse possit, qui in

ipsa filii regione ex multis unus sit, tamen con victus eorum qui eorunde morum,HUC demque a Natura corporei habitus & ab assuetudine animalis constitutionis sunt, longh dulcior est. Unde, non praeter Naturam locutus est qui pronunciavit illud : Nescio natale solum dulcedinae cunctos Ducit, immemores nonfinit essesui. Hinc est,ut corruptae naturae censeatur qui alienam terram natali praefert, nisi magni alicujus Boni intuitu hoc agat. s. Uo-

398쪽

Examen sextum.

. Voluntas itaque serviendi Publico in privata persena , limitationem habet intrinsecam a fine Privati Boni quod per illud quaerit, & ingenti disserentia discedit

ab affectu quo Princeps idem Bonum prosequitur; cum affectus Principis a granditate Animi extantis supra affectus Bonorum eorum proficiscatur , ex subjectione ad quae surgit Amor Boni Communis in Privatis. Haec ex natura rei dicta sunt nam de Principes indignos & Idiotas m gnos Viros Natura non raro exhibet. Sed miraris quomodo. Privato vitae pro Bono Communi repudianda sit , si privati emolumenti intuitu regatur ipsius Achio 8c Finis. Sed ex commixtione futurorum post mortem Bonorum cum praesentibus hoc contingit ; & proculdubio a Ratione Frorsus exulat in iis qui ultra tumulum nihil sperant. Verum, stiprae ad hanc quaesti

nem responsum est. 6. Interea hoc statutum sit, Uirtutem qua movetur Privatus esse Amorem Communis Boni ; & Actionem quam exercet esse submissionem Intellectus sui I tellectui alterius , seu constantem Voluntatem agendi quod Magistratus decernit esse agendum propter Commune B

num ; quae Uplitio illam respicit bonitatem

399쪽

37o Statera Morum

quia sic expedit Communi Bono,alioqui est tota Instrumentalis deservilis. 7. Et quia Instrumentum imperiam n men est, idcircb Obedienti seu Subdito vel

necessaria est vel certe conveniens ut Promissione firmetur haec Volitio,quod contra accidit in Magistratu, utpote perfecto,juxta illa, Iusto non est Lexposita, & ustus ipse

sibi est Lex , hoc est, ex rectitudine Voluntatis facit, quod cogere Legis erat. Promi Lsiones itaque & Juramenta quae exiguntur si Principibus opprobriosa sunt, utpote significantia Personam non esse parem dignitati : Non nego tamen esse necessaria, non solum aliquando, sed plerumque, in vitiosis seculis. Clarum ex hactentis eXpositis est , potestatem seu Iurisdictionem. Principis vel Magistratus formaliter non esse aliud quam Potentiam quandam Rationalem ex submissione Populi genitam , quae juxta prudentiam suam potens est procurare Populi Bona ; Et tantundem esse Principem posse.quann Populum ex vi Sponsionis teneri ad obediendum ; Materialiter verbuim quandam in Exercitu vel in aliquo Analogo eXercitui qua cogere potest invitos refractarios. Unde rursus evidens est Mandata Principis vim habere ex Voluntate Populi

400쪽

INSTITUTIONUM

SIVE

MORUM,

EXAMEN SEPTIMUM,

deratorum.

TRUTINATIO

PRIMA.

1 -dictis clarum est, Populum s-seu Multitudinem quodammo- tempore habere potestatem in singulos quam vel Principes vel Leges. Evidens autem est Populum ut condistin-

SEARCH

MENU NAVIGATION