Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

s ECUNDA .

se exundat Materia Legis'

I. Q Unc alia capienda est Scena , dc quaerendum Quid liceat Summo Magistratui imperare λ Devit enim palantur qui tantundem putant esse licite imperare & ex Ratione, quantum obligare Subditum ad Obedientiam. Obligatur enim Subditus, ex vi Boni Communis & Imperii ordinem non temerandi, obsequi Principis Voluntati; absque examinatione, justanesitan injusta, rect aan secus , gravόne sit quod imperatur an suave , modb constet esse imperatum : Sed Potestas Principis est ad imperandum ex vi Boni Communis, seu

ex opinione hac qubd quicquid imperat si

Optimum; vel simpliciter, vel certe eorum quae ipsi in mentem veniunt ad hic & nunc Rempublicam administrandam. Et quicquid mandat, parvum vel magnum,eX alia intentione non subordinata huic, si spectet materialiter gnbernationem Reipublicae, sve

412쪽

Examen septimum. sive re sta fuerit Aetio si ve secus, illicite &

nequiter imperatum est. Haec enim est adaequata Regula Summo Magistratui propo-uta, quam neque praeter neque contra eundum est; ut, quod optimum ipsi videtur omnibus computatis ad Reipublicae administrationem hoc agax ; & , quantum ab hac Regula deviatur, tantum perperam impe

ratur.

a. Neque in hac abstractione disserenti facile occurrit aliud enarrandum, nisi quorundam importunitas extorqueret quaeri, Utrum sit in potestate Summi Magistratus imperare Subdito, ut semet ipse de delicto puniat. Et nihil clarius est quam si hoc faciat , Principem ei committere vices suas. Clarum enim est ex Naturae vi quod monuit Sacer Scriptor quod nonfine causa gladium portat , hoc est, instrumentum Vindictae: Cujus autem est Instrumentum, ipsius quoque est Aetio Instrumenti: Ρalam est itaque esse opus Magistratus, Vindicare. Neque miniis clarum est non pertitinere ad nocentem, nisi sorte poenitentem, hoc est, postquam desiit esse nocens, &, per Consequens , quando ex natura rei causa

Vindictae cessavit , seu jam non debetur Vindicta. Quid magis in se adversum &repugnans est quam habentem Volunta

413쪽

38 Statera Morum

tem persistendi in Malo eundem eadem uisti Voluntate ad destruendum Malum ad quod asscitur. Palam est itaque nihil Naturale esse in actione mandantis Reo ut se puniat. Praeterea, quatenus Actio est Voluntaria eatenus non est Poena, cum Poena sit' Dolor , & Dolor resistentia quaedam ad Malum .Quatenus it que procedita patiente,eatenus non est Poena.Tandem Poena non dependet ex voluntate Rei, quae de ratione Poenae detrahit. Verum , adversus haec est Usias quarundam Nationum : Turca dicitur mandare delinquentibus ut capita sita ad Ipsum mandent ; lmperator Iapanensis ut effndant sibi viscera; Athenienses mittebant cicutam epotandam ; Alii modum mortis eligendum; quae omnia Mandata quaedam videntur se- Ie puniendi. Sed ad haec exempla reponat quis, esse Barbarorum ; Neque satis negari

potest,nisi forte de optione supplicii: Etsi

etiam caetera k Barbaris per modum Clementiae agantur, ut mitior sit poena, quia non saevitur in cadavera vel necessarios.

3. Sed, quicquid sit, non ab Exemplis cogimur sateri esse secundiim Naturam vel ordinem Rationis ut quisquam cogatur esse sui Carnifex. Replicabis , smile esse quod Matres Infantes cogant virgas

414쪽

Examen septimum. 38s

quibus caesi sunt osculari, dc gratias agerequbd illis benh fecerint. Respondetur, Matres non per modum Uindictae sed disciplinae , seu ad appetitum formandum, haec agere ; quod a nostra quaestione prorsus alienum est. Expendat autem qui credit posse mandari alicui ut sese puniat, quam absurda & ridicula res foret M gistratui, proponere Reipublicae mandatum, ut quisquis furtum fecisset postridiὸ

laqueo se necaret : Nonne clarum foret

Husimndi Principem non intelligere potestatem Uindictae in Republica positam esse ad cogendos nolentes ad Uirtutem , non illos qui ex praecise Jussu sese sint Bonos effecturi. Unde & hi qui

mandant subditis mortem vel poenam, cogunt ad eam assumendam metu graviorum si recusent. Videtur his obstare quisdin potestate sit Subditi, promittere Gubernatori se tales poenas de se sumpturum si flagitium fecerit ; quare, clim p testas Magistratus sit circa omnia quae Sub ditus potest in sese suscipere, fit clarum posse talem Legem condi ut sese puniat delinquens. Verum , non officiunt ista: Illa enim impossibilia censentur Magistratui quae contra naturam Regiminis

sunt ; si enim Rector sit, debet Regere; R cum

415쪽

386 Matera i orum

cum itaque Regere sit per praemia & Poenas essicere ut Subditi sint boni, non potest horum alterum permittere ipsi Subdito.UNre enim talem Legem condere est eximere Subditum peccantem a Poena; siquidem Regimen Civile de quo in praesens loquiamur , supponit Delinquentes esse M los ἡ & ad hoc constituitur ut cogat eos esse nos. Non potest itaque talis Lex condiquae Ρcenas relinquat in arbitrio Delinque.

tis. Quid,inquies;non potest ita statui, Qui furtum facit nisi sponte sua reddat quadruplum , suspenditor λ Non prorsus inficior;

sed fo,sihonte hanc vim habeat, ut, antequam , detegatur, vel in periculo cogatur reddere, Legem hanc non consistere cum imbecillitate naturae humanae; neque similem aliquam memini vellegisse vel audivisse : Clarum enim est , conditionem appositam non esse invitatoriam ad aperiendum suum crimen, sicut cum Impunitas vel Praemium uni promittitur , ut

Complices detegat;& alioqui,quid gravius est Delinquenti quam poenis sese dedere, dum se liberum existimat. Sin 1,onte signuficet post detectionem vel certὸ periculum;

tum, non tam cogitur ad quadrupluiti silvendum , quam suspendii poena , peccato debita, per hanc legem ei relaxatur.

416쪽

Examen septimum. 387

4. Ex his conficiamus, eos qui Legem poenalem ita definiunt, esse Prohibitionem actionis alicujus sub Poena, male dividere

enim Prohibitio Poenam involvit Culpa siquidem in Iure Civili non est aliud quam

reatus Poenae; Nemo vero, nisi fallor, Prohibitionem aliquam putat, neque Culpam inferre neque Poenam. Si itaque Culpa est reatus Poenae, confedhum est in hac explic tione, omnem Prohibitionem esse poenalem.Neque refert quod saepicule non deteraminatur Poena, vel dicitur sub indignatione vel displicentia Supremi Magistratus fieri Prohibitio; haec enim est Poena quae-d'm arbitraria, quam Princeps, data occasione,inferet cum ipsi libuerit. Hanc modbtolle,& quomodb explicaturus es rationem Culpae Civilis δ3'. Inferri credas non posse imperari alicui ut ipsemet solvat pecuniam quae pro mulcti imponitur, sed tantummodb ut permittat auferri. Sed frustra: Imperari enim potest quando ita convenit Reipublicae dc

administrationi Justitiae faciliori, sed sub

nova poena. Imperatur vero tu non ut Poena sed ut Debitum Civile. Neque tunc imperatur ut quis puniat semetipsum: Non enim infligens malum vel damnum, punit,

R 1 sed

417쪽

sed qui necessitat ad hoc malum subeundum. Sicut enim non dicimus flagellum vel securim punire hominem ; sic neque

Carnificem ; sed Judicem , in quo residet forma illa puniendi seuJustitiae vindicati-Vae, ut quantum mali fecit tantum & p tiatur: Et, cum Delinquens exequitur

tale Mandatum Judicis, non respicitJudicem. ut Vindicem criminis, sed ut administratorem Reipublicae seu distribuentem Officia. Vindi ista enim coactio Jquaedam est a vi coactiva procedens. dc non per liberam Obedientiam. Unde, si non aliud quam Vitidi sta respiciatur, non potest uti spontane, tale & liber tate Obedientiae , sed debet vi procedere. Neque Subditus , nisi aliquid aliud quam poenam cogitet, vel aliquid aget vel patietur, nisi invitus. Sic enim Violentum definitur , ut , nihil conferente

passe, in eo fieri intelligatur. Unde J dices qui puniunt Delinquentes, ob resistentiam non agunt secundum Naturam.

Secus est de Lictoribus & Carnificibus. Cum enim horum opus sit exequi Uindictam , resistentes vi domare ad illos pertinet. Stet itaque Legem omnem poe- nam vel praemium conjunDum habere propxereg eam Legem proprie P

418쪽

Examen sepimum. 389

nalem dici, quae de poena principaliter fer

tur.

6. Jurisperitis tamen respondendum est, qui Legum Usum nobis allόgant; alium in iis in quibus Iudex habet poenam infligere , alium cum ipsum Ius infligit. Uidetur enim ipse reus ex vi Legis poenis Iure inflictis sese exponere debere: Uerum, fallax est sequela; Consideranti enim apparebit medium.Verbi gratia; Sit Poena Confiscatio Bonorum quae Uni crimini imponitur , velut poena ad quam a Iudice damnandus sit Reus , alii vero ab ipse Iure imposita per haec verba , Ipse facto pertineant Bona ipsias ad

Fiscum, vel sequi valentia: Nonne clarum est Bona hujus posterioris Delinquentis , quaecunque ad Ipsum spectant, in ipsa a ora Delicti ex vi Legis non amplius esse Ipsius sed Fisci; Bona verb pri ris adhuc esse ipsius delinquentis donec Iudex ea risco addixerit ρ Unde donationes , alienationes &c. hujus esse validas usque ad sententiam ; Posterioris verb, omnes irritas. Clarum itaque est medium quoddam esse inter haec qubd ipse tradat Bona sua Fisco, & quod Bona adhuc maneant Delinquentis. Dices saltem , non potest Uti bonis suis quia non sunt Sua.

419쪽

3so Staterae Mora Respondetur, quicquid de hoc sit dicendum , non est hujus loci ; nondum enim de particularibus agimus; satis est medium dari, & ipsum non teneri sese punire. 7. Quaerunt alii, an in potestate Principis sit ea permittere quae Naturae contraria sunt. Et,nh sit sequi vocatione labor irritus, non volunt idem esse permittere & tolerare; sed tolerari calicunt illa quaecunque impediri vetantur, vero quae publica aut horitate etiam adjuvantur. Exemplo patebit diversitas. Si Foenus & Fornicatio sint ab ipsa Natura illicita, dicetur Respublica tolerare Faeneratores & Fornicarias si vetet quempiam iis esse molestum, & ultra non se immisceat. Sin ultra sortem vel mercedem solvi cogat, permittere dicetur, etsi non approbet factum. Attamen, quicquid si de aesionis bonitate, hoc conster, non es

se quaestionem de Potestate Rei publicae, sed de Prudentia vel Bonitate ; &, quod sequbtur, ad hunc locum non spectare. Si enim prudenter procedat Judex , bonum erit Reipublicae ; neque dubitari potest quin sit in potestate Magistratus illud imperare; Sin sit noxium ReipublicaesJudex non prudenter imperar. Patet autem eX supra re-

lutis non facilὸ assumendum esse liquid contra Naturam imperari, cum Imperans

420쪽

Examen septimum. 39I

non nisi Actionem Externam imperet;& in eiusmodi per- - Malum non sit natum reperiri.

TRUTINATIO

TERTIA.D si Iustitia Legesi in ordine ad Subjectum. r. Uare de Justitia Legali si parte

Principis cons at qubii non sit proprie Jultitia, sed in Supremo Magistratu Virtus nobilior Justitia, nempe Charitas Patriae. De Obligatione vero quae in Principe est ex Promissione vel Juramento nihil dictum est, quia non pertinent ad Principem ut Principem ; sed quatenus vel in se, si indiget tali modificatione,) vel in opinione Subditorum imperis stus est. Est ita-.que obligatio quaedam quasi ad aequales,&non pertinet ad Justitiae Legalis dictae

rationem. Demum, Justitia Legalis, prout in Subdito, est maxime obligationis ratione Materiei, quia versatur circa Bonum Commune; ratione Necessitatis, quia ex violatione illius damna gravissima&incompa-R 4. rabi

SEARCH

MENU NAVIGATION