장음표시 사용
41쪽
quocunque utitur vel fruitur, Uirtute uti & frui. Verum, an propterea Beatus dici debeat ulterius investigandum est. Concedi itaque potest, siqua sit in hac vita Beatitas, illam in Virtute positam, & quodammodbin sola; quia, in quocunque sita est, sive in Voluptate, sive in Scientia, 'vel Potentia , non dubitabit Epicureus quin in his, seu harum usu sapiente&ex Virtute, sita st. Sed ulterius desideratur, an specialis materia Virtutis ad Beatitudinem sit requisita; quam, praeter Stoicos, omnes flagitant. 3. Hi autem objectum Desderii volunt esse solumHonestum; hoc est, quod ex
sese laudem mereatur, etsi nullam voluptatem, nullam utilitatem secum conducat.
Ad hoc primo offenditur : Cur enim Honestatem quae est in ipsa Voluptate & Utilitate oporteat aversari λ Null ne est Virtus Corpus curare, quod Temperantiam solemus appellare quae non tam versatur in excessu prohibendo, quam in idoneo sumptu applicando. Si cibus corpori est congruus, Uirtus eum effagitat: Si melius masticatur, transinitthur,digeritur, quia lenocinatur palato , hoc ipsum lenocinium amplexari imperabit Ratio, amplectetur
Virtus. Nullane in augenda familia , i
42쪽
consulendo proti,ut recte educetur,ur com modὸ post Parentum deportationem inter stiperstites vivat, quae sine luceIlo expediri non possunt Nonne itaque ipsum lucrum& Utilitatem nobis commendabit Uirtus 4. Verum, implicat quaestionem , non explicat responsio Stoicorum. Cum enim
quaestio sit de Summo Bono seu Ultimo Fine, seu quid sit illud ad quod dirigendae sunt actiones totius vitae respondent illi, esse Virtutem. Quid autem est Virtus λ Certhnon possunt si methodi tenaces sunt
liud dicere,quam esse actionem,quae,omni bus pensatis,optima sit ad ultimum Naturae Finem seu Summum Bonum consequendum. Nihil itaque explicanR sed, cum interrogantur in quo situm sit Summum Bonum , vel respondent , in agendo versus consecutionem Summi Boni ; vel .
si quod videntur intendere) Uirtus sis
Summum Bonum , respondent Summum Bonum is Summo Bono esse constitutumi
Hoc enim, quid sit Virtus ξ aeque vel magis implicatum est,qutim in quo sit positum
Summum Bonum. Certh enim Actio sapiens & ex Ratione facta, Virtus est. Ratio autem actionem ad aliquem finem exteriorem, dc consequendum per amonem, dirigit. Virtus itaque plerumque ad finem, non suus finis est. 7 s. Ad
43쪽
. s. Addo his, Uirtutem non esse aliquid quod ex sese fixum ratum sit, sed in sing lis personis & adi ionibus variari, ut nunquam prorsus idem agendum sit, sed in singulis eventibus per Prudentiam judicandum quid oporteat agi, quid negligi. Et,
quantum nobis invesgare concessum est. nemo hominum unquam actionem aliquam perfectὶ & secundum scientiam egit, nisi qui comprehensionem universalem Naturae habuit Christus Dominus: caeterorum
actiones aut in semetipss imperfectae fuerunt, vel certe quoad ipses; ut ipsi non possent comprehendere se optimum quod tactu erat reapse effecisse. Impossibilis ita- 'que prorsus est Beatitudo quae in Virtute consistit. Et haec de Virtute vera sunt, si spectetur ut de se desiderabilis: Sin autem, ut per quam ad aliud tendatur, tum susscit Virtuti illa perfectio quae satis est effectui
6. Ρroximum est, quod ipsum nomen Boni vel non intelligant, vel aequivoce utantur. Ctim enim dicatur Uoluntas Bona quia appetit Bonum palam est rationem
Boni prius in Rebus inveniendam esse qukm in Voluntate: Et sic, in Rebus eam quaerunt reliqui Philosophi; Stoici ad hanc quaestionem , Quid quaerendo vel acqui-
44쪽
rendo habetur Beatitudo λ hoc est, quid oportet quaerere & desiderareῖ respondent, oportet recte quaerere & desiderare. Viriatus enim non est aliud quam volitio Boni vel quaesitio ejus quod oportet. Inscitissi in E itaque respondent , vel magis non re spondent,quaesito. 7. Attamen, Bonum, inquiunt est quod Honestum, & Honestum quod ex sese Iaudem meretur. Peto, cujus aut quorum laudem ρ Vulgi Θ Profitetur eam contemnere Stoicus. Sapientium p Dissicile est omnes Sapientes convenire in Judicio
de qualibet actione. Epicurei s nisi i
pidari metuant )Regulum insanum dicent,& stultos Decios. Pauca videmus undequaque probari in eadem natione: Quid fiet si diversorum morum Sapientes. adhibeantur Deinde, qui sunt Sapientes, aut quorum suffragiis eligendiῖ Haec iraque Regula plena tenebrarum est; &,ut succinctEloquar, laudant plerique quae sibi emolumento sunt. Lex itaque Honesti Stoico nostro est, ut sectat ea quae concivibus sint commoda hoc est, per quae licebit eis luxuri xi & bacchanalia vivere, dum ipse Curios simulat, & eadem, voce tenus, detesta
45쪽
nissimum fuisse hominum genus,& in tam de Beatitudinis naturam posuisse de inani titillatione. Cum enim non aliud habeant Bonitatis indicativum quam Laudem, clarum est ad Laudem in deligendis adhion, bus suis respexisse, & Laudem fecisse eis amabilem actionem quam praetulerunt alteri. QDdverb hanc interius severissime
contempserint, cum lex actionis & totus exterior modus ad eam conformatus fuerit, - credat Iudaeus apella, Non ego --
Q d ehim in Animo est , necessum est
in Actione splendere ; sed in Actione si
regulam suam sequantur) ad Laudem adsequate respectum est, & per consequens nihil ei distorme in illa potest relucere. Non itaque aliud in Animo fuit. Et, si historiam consulamus, quid in iis illustre est nisi libertatem, potentiam, divitiarum copiam, & gloriam suis civit tibus comparavissep Quae tamen ipsi met ex bonis rejiciebant; &, quod deterius est, in iis acquirendis suis populis, qui minus iis
uti sciebant, Virtutem & Bonitatem coli cabant. Uerum enim verb insinuemus illis quam non suspicabantur veritatem i puta, non esse positam Virtutem in Laudabilit te, clim e diverse Virtus omnino non sit
laudabilis: Laudari enim non potest quod
46쪽
non cognoscitur, neq; Virtus cognosci'potest. Nemo enim seis quid' in Homine nis Spiritus Hominis qui in ipso est. Laudantur itaque simulachra Virtutum, & exteriores ipsius vel demonstrationes vel simulationes: Unde & non raro fallunt quae de Uirtute & Sanctitate feruntur Iudicia, dum Satanas interius fingit se Angelum lucis. Vana itaque est tota Stoicorum hypothesis,ex Laudabilitate Bonitatem manifestan
Io. Attamen cedamus Stoicos voluis
se illud Honestum dicere quod Rationi conforme est. Primo, nihil respondent: Hoc enim in quaestione erat, quid sit illud quod Ratio petit, &pro Ultimo appetit Rursus, Ratio, quicquid petit, vel accipit illud per se congruere subjecto cui appetit, vel propter aliud: Et, si quicquam vult Propter aliud, necesse est ut prius aliquid propter se velit. Est itaque aliquid quod virtuosh petitur propter se, & quod non
si Virtus, cum sit Objectum virtutis. Falsum est itaq; primum Per-k-volitum esse Uirtutem. Clim itaque Beatitudo vel sit unum Per-se-primb-volitum, vel ex pluriabus por-se-volitis conflatum , clarum est non in Virtute positam esse Beatitudi
47쪽
18 Staterae traforum xx. Aliud Stoicorum deliquium est, qudd non explicant in qua Uirtute collocata sit Beatitas. Clim enim Supremum Bonum non ex alio aestim adum sit sed ex sese, vel quicquid est virtutis ad Beatitudinem Stoicam congerendum est, vel assignanda quae & quanta sit necessaria. Adjice, non Habitu virtutis sed in Actu & exercitio locandam esse Felicitatem p alioqui&dormienti & vel stipiti tribuemus Beatitatem,& ipsis exprobrabitur quicquid adversus Indolentiam Epicuri accumulant ipsi Stoi- . ci. Et nihil evidentius quam non esse in summo, neque Summum Mni, Beatitudinem, si in Habitu sita est; postquamHabitus propter Actum,'Adtus Habitu potior sit. Pronunciet itaque Stoicus in Universa virtute positam esse Beatitudinem ; non E vestigio convincitur esse impossibilis ret. Virtus siquidem plerumque non Uno actu sed pluribus acquiritur,& petit eXercitationem cotinuatam; Aliquaru autem
Virtutum exercitia sunt incompossibilia; ut, Magnificentia non potest in paupertate exerceri, Patientia in prosperis, Fortitudo sine periculis; & ipsa praecipua, quae in periculo Mortis non evitando se prodit, saepε non nisi semel occurit: ipsa certὸ obitio non repetitur, ut in habitum & perfectam vir,
48쪽
Examen prinum. virtutem proficere possit. Praeterea, si in Virtutis ςxercitio Beatitas excellit, quaerenda erit summarum Virtutum materia,ut Equulei, catastae; dolores nephritici & podagrici arcessendi erunt : Exilia similiter& injustae sententiae,& infamiae conquirendae & emercandae erunt, quae tamen posthabenda, &, si non omnino, certε prae contrariis repudianda & fugienda esse agnoscunt ipsi Stoici. Quoniam itaque omnibus viribus quaerenda est Beatitudo, certὸ non in Virtute thronum suum firmavit.
Virtussit flum Bonum ,qquando '
incipiat Beata Vita 'T. DUndόmne dicam,an novum Stoico-Hrum errorem quia solam Virtutem appellare velint Bonam, caetera quae homines ea appellatione dignantur e catalogo Bonorum delentes:In quo adversusLogicas Methodum & principia Hermenias pecocant; quorum est scopus & Officium, quid . Homines explicare intendant per Vocum mediationem indagare , non adversus
49쪽
mentem humani generis immutare vocum significationes, & ad unum aliquod determinare , quod ii, penes quos est potestas Vocum, ad plura extenderunt. Et hoc nota imperitia cinaces enim erant Logicarum regularum investigatores sed superbia,ut fastum & nomen sibi conciliarent, ae itabant. Oportebat itaque Voces acceptavisse, sensa non confudisse. 2. Sed hoc intueamur, an caetera non sint bona, & specialiter Voluptas Sensitiva, quam tantopere contemnunt, in illo ipsbsensu,seu sub illa definitione Boni quam ipsi tradunt.Quid enim senat iis Vocabulum Boni λ num aliud quam quod secundum naturam estὸ si aliud dicant, sese explicent. Ε-go squidem non aliud ex dictis illorum
Capio. Natura modb Hominis, quid notat Credo res,onsuros Rationem. Tum Ratio in quo posita est, nisi in discretione Veri a Falsis,quo modo ab Homine exerceturλH ' mo autemPersona est Ueru a Falso non sine instrumentalitate corporis segregans. Est itaque Natura in Homine principium Veritatem elucidandi, ex Corpore & Anima constans: Et quicquid huic Veritatis principio consorme est, Naturae conforme seu secundum naturam est: Sed palam est Uoluptatem dc quae alia rejicit E Bonis Stoicus
50쪽
'Examen primum. 2Iesse conformia Homini secunddm corpus: Manifestum est itaque esse bona in illa Boni acceptione quam ipsi sibi Stoici fingunt&assumunt. Sed volunt Stoici Hominem esse solam Animam, cujus organum sit compus sed nulla pars ; quod non solum imperite in quod inquirere alterius est loci dictitant, sed etiam inconstanter; cum ipsam Animam Corpus quoddam, seu Ignem sive
igneum autument, cui necesse est necessaria actioni de subsistentiae ipsius esse consormia.
34 Sed neque celebris illa cavillatio
acceptanda est, dolorem & caetera quae vel Corporis vel Fortunae esse mala ab aliis censentur , bonis contrariis postferenda
8c opposita iis praeserenda, sed neque bona esse haec,aut illa mala. Si enim praehabenda asseras, qn id hoc significat nisi praevolenda vel praeeligenda ξ Quod autem volumus vel eligimus, non aliter quam magis boni nomine volumus aut eligimus. Si itaque praeferenda sunt aliqua, magis bona sunt;&, quia Malum non nisi privationem Boni senat , opposita, vel abselutὶ vel eorum respectu, Mala sunt. Sed tricantur Stoici,&, quasi fascinum aliquod nomina Boni& Mali sequeretur, ea omnibus viribus depellunt, aequivalentia admittunto Hoc