Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

3a Statera Morum

rentes, Magistros, sedales, exempla, occasiones, libros, materiam, &, super omnia fortunatam horum omnium compositionem; nonne demens est qui haec in hominis neque cogitabundi quidem de his arbitrio

ponta arbitretur,cum neque de iis semniare, nisi a moderatore retrum praeveniatur,

sit ei concessumpAt urgent ferociter; Pat Dquis vult aliquid boni agere, potest; est itaque in potestate hominis virtutem colere, atque adeo Beatum evadere. Et non vident

se quaestionem implicare. Quid est enim hoc ,s vult, potest: Imbsi, jam non potest, sed agit; quandoquidem Virtus non est aliud quam bene velle. od urgent itaque est, bominem si recth agat posse reiRE

agere, quod nemo ad eos disputat. Quaestio est, antequam velint, antequam cogitent,sstne in ipsis velle & cogitareῖsine hoc enim non est in eorum potestate esse vel Beatos vel Virtuosos. Hoc Aristoteles, hoc ascetica actio philosophantium, hoc experientia omnium dissicillimum esse confirmant. 8. Neque regeri potest,eos qui jam orare possunt de his cogitare & haec velle, &perinde in sua potestate ea habere : deluduntur enim sequivocatione Vocularum Cogitationis & Voluntatis. Sicut enim aliud est nosse esse Artem Rhetorices vel Scientiam

62쪽

Examen pr--.tiam Metaphysices, aliud ipsam artem lescientiam callere ; sic aliud est velle cras volitionem aliquam in circumstantiis nondum notis habere, aliud cum qualitas adversantium insultuum nos premit tum illam exercere. Quin &, in ipsis circum-ssantiis, aliud est quasi supernatans lamen& debilem quendam circa agenda motum persentire, aliud vivam dc aiuiosam cupiditatem adhibere. g. Residua conditio huic in impossibialitate nihil cedit. Quaeso enim te, Stoice, Sapiens tuus sine corpore , sine phantasin iis cogitatὶ Qui potesium nihil in illa praeter corporum complexionem dc illam quiadem disssolubilem somniesῖ Sin haec tuo Sapienti sint necessaria, unde est ut aer,ut aliumenta , ut venena circa haec potestatem

suam perdiderint, aut quid respondere potes nisi per pertinacem tergiversationempEt, si haec possunt,oblivio,importunitas i cursantium vel negotiorum vel malorum, suam vim non exercebunt Q est haec snstendi licentia sine ullae veritatis um

Io. Tandem,si caetera fallant,nu & ipsis Mortem evivbunt 8 aut est aliquid mali imperditione Beatitudinis per oblivionem,

quod non idem vigeat in Morte 2 Si esset

63쪽

3M Statera inorum

Beatum tantum Boni est quantum singunt hi Philosephi, nonne tantundem est Masiorbum eo futurum λ Sed excipiunt , neque

hominem fore, unde miserum non fore.

Egregiam vero fugam l Non fore miserum , quia deterius quid miseria eventurum sit ; Non futurum illi male, quia neque tantillum Boni ei sit superfuturum quo male esse possit. Interea, quid vivus vidensque qui ex eo culmine Felicitatis se cogitat quasi flumine in abyssiim nihilit iis deferri s Si Beatitatem, si existentiam,si semetipsum amat, proculdubio odio eierit ipsa Beatitudo, per quam faetum est ut

sciret quantum esset perditurus. II. Haec ut sustentarent ausi sunt venditare , si Homo unico momento fuerit Beatus aeque Beatum esse ac s per totam se ternitatem Beatitate circumfluat : quia

nempe ejusdem rationis est Beatitudo in hora & in aeternitate. Erg6ne, si in hye- mali frigore caleas per horam, reliquo diei non desiderabis calorem hisi forte majorem λ Si Esse & vitam semel accepisti, non

interesst an duretλAcutos homines adeo despere ut non intelligant aliam esse rei qualitatem , aliam quantitatem l Qualitatem Beatitudinis Virtute & Sapientia aestimari, ntitatem duratione λ Mente saltem

64쪽

Examen primum. 31

comprehendant hodie Beatum & noisto

non eXistentem, cras vero rursus cum Bea

titudine redivivum ; Num negabunt bis Beatum λ Si bis Beatus est, semel de semel& duos dies Beatus non erit duplo beatior eo qui unico die Beatitate sit perfruitus Adeo non pudet vanissimos homines, inanium Vocularum causa, prima hominum cogitata & axiomata violare & impudentis sime nugari.

ribus praeferenda 'I. Ertia erat Peripateticorum se A tentia, eum Beatum esse qui maximis secundum naturam Bonis frueretur. Hunc non absoluebant a Fortunae iistibus, sed Beatitatem tamen auferri negabant ante mortem; quia potissima, videlicet Animae, Bona Fortunam contemnebant ;imo, in amicis & haeredibus etiam ultra mortem protelabant. Unde advertere est,

convenisse in hoc Philosophos, quod Be B 6 tuta

65쪽

tum esse sign1ficaret iis potiri quae Summa in hac vita forent; sed Stoicos Ideam quandam Beati sibi confinxisse,qualis neque eLset neque esse pos2t, vocum bombis &aereis cogitationibus deleel vos; & sic adverse Beatitudinis notionem propius accessisse; sed inficetissime in hac umbratili vita Bi miseria eam non tam quaesivisse quam intrusisse : Epicureos in re-hus quae , Beatitatem quaesivisse, sed in quibus neque erat neque esse pos ser , re praeterinam quδd ad cohonestanda sua Dogmata aeream Sapientis speciem etiam ipsi adoraverint, contraria

ti vulpes quod sunt conjungere per

tendisse ; dum ex una parte affectum ci ca Voluptates , tanquam Bonorum Suprema, figi juberent ; eX alia verb, earundem imperium & moderationem Rationi committerent. Sed quo principio, qua lege Voluptates coerceret Ratio, cum primum desiderandum ipsae serent λ Necessarium certe foret ut ipsae sibi limitem& modum statuerent, ipsae sese non esse facerent, dc sibi adversarentur 2. Peripatetici tandem, ut Homines,& contemplandae Naturae dediti, & scientes Definitiones nihil aliud esse quam ese cationes. vocum quibus innotescae

c quia

66쪽

Examen primum.

quid homines per eas significare moliantur , in hoc intenti fuerunt, ut, quid hanc Beatitudinis vocem usurpantes sibi vellent, inquirerent : dc clim , etsi varia diu versi bona aestimarent, omnes tamen in eorum possessione quae ipsi bona judic rent positam felicitatem statuerint, de in eo convenirent ut illud Bonum ducerent . quod Appetenti , hoc est Naturae , consentaneum foret, ipsi quoque de qua homines loquerentur Felicitatem in Summis Naturae Bonis collocarunt. Quae autem Summa librent , ipsi ex sua non vulgi existimatione pensitarunt. Non itaque veram Beatitudinem, quam Theologi quaerunt, ipsi investigabant ; sed eam quae in hac vita ex propriis ipsius Bonis 'haberi potest , & quam Vulgus mirab

tura

3. Hi itaque inter Philosophos me Judice l) sili homines, Duce Aristotele,sc colligebant. Inter humana Bona, Cor- poris commoda Fortunae subsidiis praestant;Corporeis, quae propria sent Animae. In Anima dux est Voluntatis Intellectus.

In Intellectu infimo & indigo cujusmodi noster est potiora sunt Bona quibus ditamur Ipsi, quam quibus Inferiora locupletamus i hoc est Speculanda praestant

67쪽

38 Statera Morum

Faciendis; quare & Contemplativa potestas Activae, & Contemplatio Actioni. Inter Comtemplahda vero nihil par est Primo Enti: Beatitudo igitur quoniam Α- potior est Potentia ) collocata est in Actuali Contemplatione Entis Primi. Ηactenus feliciter. Φ. Verum, clim Alfhum ContempIationis rarum esse neque perpetuum Viderent, revoluti sunt ad humana, & quae a Vulgo aestimari cernebant, ut potentiam Q amicos, divitias; di, verbo, ad ea quae plurimi mirantur ; quae omnia ad Beatitudinem conis ferre , & ingentium Animorum materiam actioni esse datam , ipsi Atebantur. Non enim Beatitatem quasi ab Homine& insta ipsus vi profeci am cogitabant, sed tanquam a Numine, rerum Naturam ordine & methodo componente, &singulis apta accommodante,eXpectabant.Haec, sine ostentatione incogitabilis cujusdam

Boni quod in aliis sed is irridebant) Beatitudinem esse ad quam collimandum nobis foret, profitebantur; quasi cum gemitu addentes, qualis in hominibus inveniri potest. s. Errorem in hac sententia frustra quaesivero , quandoquidem non pronun-

ciet nisi de hac vitiu, de in illa quicquid aest

68쪽

Examen primum.

Boni comprehendat. Beatitudinis Imagia nem tantum abest ut gloriabundE efferat, ut ex adverso excuset illius vocis ad rem a nomine aded descientem applic

tionem , & humanae 3 quasi abalienan

tem particulam adliciat. Evitavit quoque foveam in quam sese caeteri praecipites dederunt ; asserentes Beatitudinem semel habitam non posse deperdi. Vere enim Beatitudo quam Vulgus attribuere vult iis quos Beatos vocat, tolli omnino non potest. Et ratio est, quia non est qualitas unius alicujus partis vitae, sed integrae. Et sicut pulchritudo & sanitas non dicitur simpliciter, nisi ubi singula & omnia membra sunt recte disposita , sic&Beatitudo non attriabuitur homini nisi singulae & omnes vitae ipsius partes aliquanta etiam fortassis consequentia ad Uitam , congruum habuerint ordinem & virorem. Sicut itaque Fabula non est bona nisi usque adsit bona, & postmodum non potest perdere bonitatem suam; Sic Vita hominis non est Beata nisi etiam congruam Mortem acceperit, post quam nullus est Fortunae locus circa Hominem. Rationabilis itaque fuit Solonis sententia quam expressit Poeta

--- Disique Beatus Ante obitum nemo supremaque funera debet. Non quod Beatitu-

69쪽

4o Stasera i orum do si in morte, vel tantum, vel praecipuu est enim, ut diximus, totius vitae qualitas, non alicujus partis;) sed qui donec finita sit ultima Scena, subest locus & potentia Fortunae ad opprimendum subjectum

Felicitatis. 6. Uerum, inhumanum seret duram St, giritae seriem non cum gemitu agnoscere; quod, cum mentem eb ulque elevavisset ut videret veram Beatitudinem in Contemplatione Dei positam esse, cum illam in hάc vita imperfectam & nomine Beatitudinis indignam agnosceret , postquam fundamenta pro Animae a corpore eXemptione

firma ultra eaeteros Philosophos substruxit, in ipso portu naufragaverit: sive incredulitate circumstantis Mundi, seu consuet dine sine experimentis & ultra illa nihil Philosephandi victus , non est ausus adacternae Beatitudinis , in conspectu ipsus

Divinitatis agnitae, Spem ,. oculos animosque attollere, sed caecitatem cordis ad aeternitatis infelicitatem secum detulit. 7 Consequum erat , adversuS omnes,

de Beatitatis impossibilitate in hac rerum humanarum fragilitate dc nequitia, disputationem texuisse.Sed Philosephiam ipsam

is Peripato confitentem habemul: caeter

70쪽

Examen primum. U

rum autem adeo prodigiosa vomentium magis quam proponentium satis erit dicta percensere, ut ipsa suos Authores vanitatis& mendacii coarguant.. 8. Quae itaque Epicurei & Stoici de ΩΣ Beatitate vel Sapientia gloriantur hujus modi fere sunt. Esse Ultimu ad quod omnia referantur,& quod inde sit) eue omnium Bonorum collectione saturatam : Si enim quicquam Boni non si ipsus pars, ad ejus. modi Bonum & desideria referri posse αconvenire. equitur Beatitudini addi nihil posse, neque augeri: Si enim posset, & ad hujusmodi augmentum conandum foret,&minor Beatitudo gradus & accessio foret ad majorem, & ad eam ordinata. Apertius est nihil de ea detrahi posse, quod & metum in Felicitatem in serret & laborem, remetae Terminique rationem ab tolleret. Unde confit laedi non posse Beatum;& tandem, neque tempore seu duratione maj rem evadere hanc sortem, neque interesse unone selo temporis punctoo an totam ejus dem Universitatem hoc Bono perfruaris. 9. Et eXtra naturam Corporum existimare durationem indivisibiliter aeternam, auscultationem mereatur. Sed ubi omnia tepore, successione,magnitudine,partibus.

que metimur quod in humanis actionibus

SEARCH

MENU NAVIGATION