Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

za Staterae Morum itaque ab iis flagitandum, quid si illud Mysterii in his vocibus clausum propter quod eas Vulgare adeo exhorrescant Q ncquid enim ipsi in suis Archivis faciant, certe populus haec quae ipsi negant ejusmodi, esse Bona dc Mala liberrime indigi tant. Φ. Eloquere palam : Praefers iucunditatem dolori, indolentiam poenis, divitias penuriae λ Praefero, inquit.Cur itaque praefers 3 seu quod conducibiliora sint ad alia aliqua, vel propter hoc quod in se suntλQuispiam: fortassis commodiora haec Vi tuti putabit: Sed obstat quod Poeta σοικαρ gloriatur

- Serpens , ardor, arenae,

Duleia virtuti,gaudet Patientia duris. Laetius est quoties magnosibi constat Honestum. Praeferendum itaque Stoico est quicquid insgnioris est virtutis materia; ut celeberrimus eorum notavit ex illo versu Ardet Aprum aut fulvum descendere

monte Leonem.

Sin agnoscat Stoicus esse in ipss praefere dis dignitatem propriam seu persectionem

propter quam mereantur anteferri opposito, nihil aliud Epicurus petit, & tota in ' voce est digladiatio. Sed dimittamus haec:

52쪽

Examen primum. 23

necesse est enim vanis re ventosis hominibus umbras rerum AE sopici Canis more,dia

missa vera praeda, sectari & iis deludi. s. Aliud est quod te velim Zeno, Stoae P

ter. Quando incipit illa quam vocas Beatam Vitamλ Staismne cu Scholam tuam ingres.sus me tuae disciplinae dedidero,dum adhuc laboro & adversus inolitas sive opiniones

sive desideria decertoῖLonge sit inquit; nishil horum Beatam Vitam incursat;sed, ex adverso, pura & certa Animi tranquillitas quae in equuleum Sc pyras ascendat. Heu mel Quanto rectius Epicurus qui praesentibus frui jubeat,cri us beatam Vitam e vestigio incipio, & per partes usque ad mortem ago λ Haec saltem est, tu mihi ostentas Beatam Vitam quae neque sit. Quis enim ante decrepitam senectutem c piditatum improbitate liber est Certaminis immunisi Imo Victoriae certusῖ-t e nim & quanto majora pericula Occurrere nata sunt quam quae hactenus sensimus Polliceris ergb Beatam vitam, scd neque Vitam, nedum Beatam, praestas: Cum desinam vivere inceptura est tua Beatitqdo. Quid si interea mors occupetλ QMd mihi profuerit tua disciplina λ Nonne te planum & circulatorem meritissimὸ clamem

indignissimὶ seram tuis irretitum me esse

53쪽

24 Matera Morum sallaciis ad Vitae praemia di suavitatem perdendam. Audi, Audi, I tortalium falsissime&fallacissime. Iucunditatem Egregiam , gloriosam, plenam deliciis Animi, dignam nobilibus periculis & doloribus

stipulatus es; Cum praemium peto , totam vitam vepretis & tribulis consitam exhibes; In fumos abeunt praeclarae pollicitationes.

6. Responsat Stoicus. Si Epicurus placet quia quae in procinctu sunt adoriri delectamenta permittit , sint autem delinimenta Animi majora quam Sensuum irritamenta, cur me conviciis incessis p Nam haec certe in singulis actionibus virtuosis, iquas ego praescribo, gustas nobilius, quam in Epicuri Hortis. Parumne est Naturae ladeo elevatae,quam est Anima, satisfecisse: conformem esse in exteriori opere tantae &tam absconditae Luci & splendori ξ Parum, hujus ipsius dignitatis sibi conscium esse,&Parum, videre socium genus infra te ad ludicra converti & sliquis pasci λ Paresne his flores in Hortis Epicureis inascuntur, Porcorum magis stabulis quam Virtutum Viridariis λ Alice nunc incogitabilis quam sperandam propono Felicitatis majestatem, & i comparatum nobiscum Epicureo .

7. Non

54쪽

Examen Primum. as

. Non infitias eam quaedam horum simulacra apud Stoicos reperiri, & in vera virtute cuncta, sed hoc in fronte causor; Cur non hanc vitam promittit discipulis, bonam fortassis, sed non Be atam,cum laboriosa sit λ Cur in hoc insistit quod Uitarum sit jucundissima & dulcillima λ Cue

magis laboribus exercitam de paenis confertam depingit λ Deinde haec vita n6nne purE Instrumentalis est, puia Uia ad eam quam Beatam & felicem fingit Reverx itaque tota vitae Stoicae effectio & res ad illam speratam in qua Beatitudinem coulocat machinatio quaedam est. Hoc est, intilis εc non per se appetendae sed propter aliud limitibus comprehenditur. Uel itaq; iubet nos delectari in virtutum actibus tanquam in his qui ultimo sperandi siint, vel tanquam mediis. Si velut in instrumentalibus,cum Finem non exhibeat, mutila di defectuosa est& capite multata ipsius ratiocinatio. Si tanquam in Fine & postremo votorum, Inprimis Magna illa nomina , Decii, Reguli, in fatuorum sunt classes redigendi, qui vel nullum vel -brevissimu Conscientiae magnorum factorum sensum expectare potuerunt. Caeteri, cum nihil de grandi illo Sapientiae Ido- . lo quod erexerunt Stoici cogitaverint ; in

55쪽

Statera i rum mediis haeserunt,& pro Fine & supremo desideriorum habuerunt, quod Viae duntaxat & diversorii meritum habebat.

ad trahiam perveniri possit, ct

an Virtus sit in nostrd potestate '

I. A. T enim tum Beata Vita incipiet , au- Lx thore Stoico,quando ad-gra dum per exercitationem Virtutum perductus erit Animus. Arbitrantur enim Stoici Rationis adversus sensitivos motus pugnam in ade. perfectam erumpere posse victoriam, ut Ratio omnes appetitus in ferioris insultus praevenire valeat , & per

fecta pace etiam in sequiori parte per Dui. Neque vident insati homines se Naturam ipsam destructum ire. Non cogitant ipsam Animam non nisi per praevias carnis mutationes in Embryon esse introductam: Non sensus ad hoc nobis datos ut per illo rum ictus Anima scientiae & cognitionis impressiones suscipiat ; Neque alium esse quam per motus phantasiae ad intelligentiam

56쪽

tiam aditum Non ex ipsius naturae structura eandem esse continuationem mollisia cerebro ad cor, seu a motibus animali bus ad motus vitales in homine & caeteri Animalibus, neque posse, hangi c0Πcatenationem iri terpes xi absqueipsi' animali flati si interitu , dum in ill h*cmnsistat: Non, Animal non futuram homine sed,

Angelum corpore compeditum si Anima ex sese & sine adminiculo carnis ressitas gereret, & aetus suos eineret , α corpus gubernaret, & motus sensitivos dia

2. Convertant paulisper oculos mentis in semoetipses in interiori pugnae discrimine, & ridebunt illic rationes rationibus Opponi: Rationes autem vocibus quibusi dam internis esse vestitas veli illia ςone ;ri, hoc ect, phantasmata phantasmatibus,t corporea corporeis oppugnari. Instent ut, teritis experienturque fluxus & refluxu, quosdam spirituum prout haec vel illa pars superior evadit. Percipient cori etiam ardens in novis veritatum coruscationibus sicut eorum quibus aperiebantur seripturae ) & non tantummodo dum carnales vi ces regnant. Si itaque Natura, si ipsa Ratio & Anima non utatur telis nisi carne 6t sanguine involutis,quae spes est dum Natu

57쪽

ig Statera Morum

ea superest, dum Ratio in carne dimicat, hoc essiciendi ut Sensiis non praeveniant Rationem cum neque vigilare queat Rationis a Sensia suscitetur.' 3. Facit tamen eXercitium per multam subactionem. Spirituum, ut phant imata quibus Rationi usus est multa & succinina vehementer impellere spiritus vii ies nata. Eissic fit ut eratio sequatur Rationis monita,& non animalem citationem, ex majori vel minori parte; non tamen solum Rationis monitum, cum ipsa Ratio intra Animalem motum comprehendatur,neque habeat principium agendi nisi ab & per

Animalitatem;& duntaxat variare motum ipsius Animalis nata sit;non novum motum

miscend0, sed ipsum Animalem alia & alia

susceptionis qualitate variando : ut ipse semper sit qui fluat, sed quasi per novos canales. Unde amones omnes sunt Animales, sed aliae quam in aliis Animalibus,& ad alia tendentes, & ad longe alia in exitu e corpo

re tandem pervenientes. '

. Uirtutis proinde' essicacia in eo spectanda est, ut, cum sensus quicquam agibilium' suggerunt, quam primum mens non est aliis occupata, per subsidiaria phantas

mala illum motum spirituum vitalium Circa cor operetur, qui, secundum Iudicia rationis in anima & per animam siXa,progrC-di

58쪽

Examen primum

diatur.Imo, si dum aliis cogitationibus o cupata mens non satis respe fi abat inte ea sequior aliquis motus inchoabatur , ille motus,ut qui oppositus & alienus a conia tis foret,quasi per vellicatione aut puncti nem, Ratione admoneat vigilantiae & corrigendi desedi um. Et sic per exercitationε leviora evadunt certamina Sc pauciores d

nictus, sed nunquam securitas & pax omnimoda.Et haecquidem exemplis sive illustr re si ve munire in promptu roret, nis magis ad exercitationis spiritalis Authores quam ad Ethices scriptorem pertineret latior Mad praxim accommodatior discursus de hujusmodi rationis itinere & progressu. N bis satis esto ostendisse Stoicos principium illud supremum desideratae felicitatis quod universam humanam vitam aes uosissimὸ pervadere natum est: in inani idea & inutili hombo vocis, de re prorsus impossibili de non assequenda,collocavisse. & Sectatores, ad ingentia promissa hiantes, elisis ad umbram faucibus lusos dimissse. Unde est: illa

Tragica exclamatio a Bruto ex Euripide usurpata, Ego te Virtus rem existimaram, tu

autem merus es sonus. Verum enimverb causam tantlim

non proderemus, si etiam quid Philosephi

nomine Beatitudinis signarent paucis nor

59쪽

perstringeremus. Et Epicurei itaque &Stoici duas conditiones addiderunt Beatitati , insignes vald ἡ & verh desideratas. Aletera est , qudd sit in nostra potestate eam acquirere ; altera, quod deperdi non pos sit.' Utinam tam lolide offerrent quam gloriose promittunt. Arbitrantur itaque caetera quidem a Deo postulari ; Virtutem verb , vel eam voluptatem quae neces.saria est Beatitudini, in singulorum esse potestate. Credsne tandem potest horum dogmatum Authores semel aut in Naturam, aut insuammet sententiam , oculos conjecisse λ Utrique ipsam Animam corpoream esse asserunt, & a circumsidentibus corporibus pati: Unde itaque cogitare poterant tantam vim inesse Animae ut sine Corporibus posset ad Sapientiam pervenire, vel certὸ haec ipsa corpora in sua

potestate habere λ Sed esto squod reipsa

est ) Anima supra corporum vim elata; tamen, tota teste Natura, a corporibus patitur, & ad corporum percussiones melior evadit vel deterior. 6. In plerisque agimur, non agimuS, ait Stoicorum Princeps , experimentis

ductus. modb itaque non ab arbitrio Agentis pendemus in iis in quibus agimur λ Neque refert si dicatur Sapientem' agere

60쪽

Examen primum. 3I

agere non agi s quaerimus enim de eo qui nondum est Sapiens , utrum in sua potestate habeat ipsam Sapientiam. Quare, quoniam non nascimur Sapientes, palam eli ab externo principio&Rectore sic nos, qu danimodb sine nobis, gubernari oportere, ut ad Sapientiam perveniamus. Si enim ex aliqua parte ignorantiae dc animalibus concupiscentiis obnoxii simus , nisi praecia dantur irritamenta, nisi lumen non quaesitum,aliunde quasi per rimam sese inunue obserdescimus in luto nostro, neque potestatem nos erigendi invenimus. Respecte- mus Scientias, quando labore & quam diuturna disciplina ad eas opus est; dc tamen

Sapientiae studium , Physicen & Met physicam, nisi per Fidem stipplementum fiat) quasi subsidiarias ad Uirtutem requirunt. Quisquis enim Naturae & sui Finem & Principium ignorat, quomodo ex iis regere se poterit λ Vide propterea & Epicureos & Stoicos multa de Diis, de Natura. de eiusdem opifice commentantes, ut Religionem vel tollant, vel statuant. Si itaque hae Scientiae sine ope externa haberi non Valeant , quomodb , quae ab iis pender, Virtutis & Sapientiae Astetica, a nobis pendet 7. Adminicula virtutum evende, Pam

SEARCH

MENU NAVIGATION