Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Ia Statera Morum

Σ. His non obstantibus , parendum est Evidentiae, & dicendum , neque Bellum

Vindictae amore movendum, neque Omnino in hostem exercendam esse Vindi Etam. Non dico mala non esse illi inferenda ; sic enim neque Bellum gerendum foret, neque caveri posset de futuris malis ; Sed non Vindiis ae gratia malis Hosti inferendis esse indulgend um. Meminerimus Principem Prudentiae & Virtutis nomine Administrationi praefectum Prudentem passionibus suis dominari atque eum qui aliis praepositus est etiam illorum vitiis providere oportere ; simque qui ex Prudentiae lege sua expedit, nihil praeter Rati nem exequi ; Rationem non nisi Bonum

sequi; & Ratu,nem Publicam, qualis est Mens Gubernatoris, Boni Publici prosecutionem sibi propositam habere. Vindicta modb intueamur, quid sit; Quid, nisi ut tantum Mali habeat Delinquens quan- tum Boni injusth sibi arrogarit Z Hoc, cui Bonum est λ Paci Reipublicae λ Ergo inter, Cives tenenda; qui, cum imperfecti cen-j intUr , i aliquid etiam passionibus eorum fortassis cedendum est ut melius contineantur. Paci ab Hostibus Τ Providentiae crast curare. Non itaque puniendi sunt Hostes. lege Delicti, sed ex

442쪽

Examen septimum.

Lege Sapientiae; neque vel Puniendi, sed Malum illis inferendum ut discant non provocare fortiores & meli

res.

3. Dicimur quidem punire Liberos cum volumus bonos facere; sed tantundem Canibus & Avibus praedatoriis facimus,neque punire dicimur sed erudire; quae Vox etiam Liberorum coercitioni propria est, & vocibus nos falli permittimus. Certe odio vel saltem Ira ferri videmur quando vindicamus. Ira enim Vindictae appetentia est. Haec utraque a Gubernatore etiam adversus Hostem exulare debet; modo sequi censetur e sie : Non itaque punit Hostem ; sed neque propriὶ erudit , sed coercet & timore comprimit. Terrore itaque

agit non Vindicta ; Vindicta enim Justitiae pars, sed Distributivae est; & ad Legalem Justitiam pertinet, & est Uirtus Imperantis: Hosti vero non imperat Hostis, ει, quod sequitur, non habet locum exercendae Vindictae, sed vi eum coercendi. Et haec est essentiali ratio cur Uindicta in Hostem exerceri non possit: Quia,

cum pares censeantur Hostes , .utpote nullis pactis inter se uniti, non est spediandus Hostis tanquam Jure disteptans, sed tanquam Vi & Natura; neque

443쪽

47 Statera Morum Justitiae in eum est agendum, sed Natura;

Natura autem non docet ut aliquid agamus praecise ad appetitum sensitivum in nobis placandum squi Servus debet esse non Judex dc DireAor actionum nostra- .rum,o sed ex eo quod Ratio docet ; hoc est, ea, quae conducunt ad Bonum Publicum,&exillo fine metienda esse mala quae Hostibus inferimUS.

. Ex his patet in quo fallatur objiciens; fortassis quod Vindictam pro quacunque

Mali illatione, & non pro ea sola quae ex ratione Justitiae infertur , accipiat. Sed veris milius ex eo quod credat Hominibus esse quandam Iustitiae Legem innatam citra Communitatem Pactorum. Hinc Bellum quaedam Vindicta esse videtur: Sed non. est fidendum militum moribus, quibus nihil corruptius est. Certh Uindicta quam adversus invicem exercent, contra disciplinam est, & quam adversus Hostem, sceph ipsismet & Reipublicae magis noxia, dum incrudescunt partium odia dc sanguis utrimque prodigitur, & ab intentione Propter quam Bellum geritur longius receditur. Sed & Magnanimitatis esse Uindictam contemnere, & facile in gratiam redire, docent Ethici. De quo magis laudatus est Caesar, quam qubd clemens de benignus

444쪽

Examen septimum. I 'nignus in ignoscendo fuerit λ Et, E diverse,

angusti est animi injuriarum esse memorem, & crudelitati odi6que addictum, teterrimis humanae vitae vitiis, quaeque infestissima sunt Naturae, & Generi Humano prorsus abominanda.

s. Ex dictis de Vindicta deducitur clare, neque oppretarum defensionem, neque Supplicum preces esse causam justam inserendi Belli, nisi arctior aliqua necessitudo intercedat. inandoquidem enim &Supplices dc Opprem, quantum est ex vi horum titulorum, sint Alieni, praesertim si subditi Reipublicae de qua conqueruntur)non redditur per hoc talis Respublica ob- noxia correctioni alterius. Quare omnis violentia illi illata est irrationalis. Secus est si oppressi sint cum Invasore foederati, maXime per modum proteirionis. Huc pertinet causa Religionis, dc eo titulo quod ipsa sit origo Foederis inter Christia nos hoc est , quod omnes Christiani , q uando Religio impetitur, eo nomine Foed rati sint. Tum quia, qui alium tanquam criminosum persequitur, quia agit quod tu

profiteris agendum, eo ipso te reum peragit, & tibi injuriam facit, vel certὸ te laedit& accusat.

6. Rursus, ex principiis positis, de qua

445쪽

16 Staterae Moru libet causa Belli iudicari potest. Quandoquidem enim quae contra Invasorem fiunt, qualiacunque sint in semetipsis, vel sunt Realia vel Criminalia;& in utrisq; spectandum sit an tollant Quietem Reipublicae, palam est si res raptae non reddantur propter egestatem vel impossibilitatem absque periculo ut eadem Mala saepius repetantur &molestiam populo Invasoris quasi perpet Uam creent, non esse legitimam Belli causam. At, si ex pertinacia & Superbia non reddantur, unde verisimile fiat iterum&saepius iisdem malis aggravatum iri populum Inva ris, tum legitima est causa Belli, quia Inquietudo praevenitur. Rusdem rationis est, si Malefactores vel insidiatores Regni, & Perduelles ab alio protegantur lisupplicio debito; modo extra Regnum dc

data securitate non ulterius nocendi, non

est legitima causa Belli: Sin in praejudicium

Invasoris protegantur, Belli causa erit. 7. Negatio similiter Hometii, M. Vocant, s sit pure Honoris actio, non est vindicanda Bellor Sin trahat secum Jus Auxiliorum iquae consequenter defutura forent in necessitate, licita est causa Belli. Hoc etiam svidendum , Num debens Homagium eXCidat proprietate Regionis alicujus aut Civitatis ex negatione Homagii : Belli enim

446쪽

2 -en septimum. II

causa tum non seret Negatio Honoris sed occupatio Terrae, quae jam ex Paetis non seret sua. Ad hoc ipsum caput reducuntur Irrisiones, & Contumeliae, & mala Legatorum tractatio λ modo non pertinaciter defendantur, sed per tumultum vel passi nem gesta sint. Tantundem est, si Civitas vel Regio ex pae is devolvatur ad aliam Rempublicam& negetur ; non enim eX eo praecisὰ est causa Belli. Sed videndum an Reipublicae invadenti sit necessaria, vel certe Reipublicae invasse Bonum eam copulari. invadenti; & ex quantitate publicorum Bonorum aestimandum an merith sit causa Belli, necne. Neque opus videtur ad plura descendere; Eadem enim Lege de omnibus judicium exercendum est. Et benε determinatum esse testantur mores Principum; qui cum libuerit ex aliis causis Bellum inferre vel omittere, his praetextibus

aut utuntur, aut eos negligunt.

447쪽

Statera Morum

TRUTINATIO

SEPTIMA.

Fides serτanda sit In delibus.

1. XTErum, non est dimittendus hic lo- cus absque eo qubd celebrem illam Quaestionem agitemus, Utrum Infidelibus tenenda sit Fides λ quae plurium malorum origo Rei Christianae saepius extitit. Distinguenda autem venit primo haec vox Infissiles. Potest enim accipi pro iis qui non consueverunt ipsis Pactis stare, vel pro Fb dei Christianae seu Catholicae expertibus , etsi a prioli sensu ad posteriorem derivata videatur ipsa Quaestio. Tamen prilis in priore sensu examinanda est, & rursus distinguenda Vox Infidelis: vel enim accipitur pro eo. qui habitu de consuetudine est Infidelis e si in praesens non sit ejusmodi,' hoc est respectu illius cum quo pacta iniit ;vel Infidelis senat, etiam respectu horum pactorum esse Infidelem : Et hoc, duobus modis

448쪽

Examen septimum. 4Is

dis contingere potest; vel ut Pacta iacto violaverit ; vel ut meditatus sit, & consilia cum aliis agitaverit, de pactis infringendis ; etsi non venerit usque ad essectum. Et quidem, si usque ad effectum pervenerit, jam non sent Pacta servanda: rictum enim non est Paetum nisi utramque partem includat. Si iraque voluntas sterius partis desivit, palam est non superesse quod observetur Pactum: Uoluntas siquidem conditionata non aliter quam posita conditione est verὶ dicta Volu

lasa

et i Ex hoc manifeste sequitur, neque illum in quo non est Habitus seu voluntas habitualis observandi pacta, etsi de facto Observet, inducere obligationem Pacti in adversa parte. Cum enim promissio abΩque Uoluntate non sit Promissio, qui autem semper paratus est ad infringendam promissionem verh non habeat Voluntatem essentialem promissioni, verὶ non promittit; &, quod sequitur, deest suae

parti pa Rionis, non itaque inducit veram & selidam obligationem in eum quocum paciscitur. Neque huic itaque eX necessitate tenetur Fides ex vi Promissionis ; sed , ad summum , ex causis per

accidens ; ut possit sese , iis quibus ne-S 6 cessum

449쪽

4ao Statera Morum

cessum est , innocentem declarare. 3. Non tamen valet haec cόnsequentia ad illum qui ex Inconstantia aptus est a Pactis discedere. Cum enim vere eX a. nimo loquatur dum paciscitur, modo

non contraveniat dictis suis per posteriora gesta , vere paciscitur , sed infirme & imbecilliter ; & propterea satis facit ad inducendam obligationem in compartem sibi ; & prudentia opus est in Paciscente ne fallatur per im-

hecillitatem illius qui spopondit; sed standum conventis , qtiam diu constans est Compaciscens. Et hactentis fermh sine lite processum est. 4. Nunc ad Infidelytatem prout Fidei Christianae, seu , quae eadem est, Catholicae, privationem sonat. Et in primis vide- . tur clarum, posse in Viro experte Fidei Christianae inesse simulachrum quoddam Virtutis & Constantiae verae sicut aliarum

virtutum quo reddatur,sinon constans, certe pertinax in tenendis Promissis, s ve ex studioHonoris & Iactantia si ve cX alio quolibet motivo vero vel falso modo ad Certitudinem Promitarum idonco. inare, cum in hac quaestione non agatur nisi de

actionis Substantia, seu .de eo quod fit, non

autem

450쪽

Examen septimum. ar

autem de Fine propter quem fit, palam est esse Fidem in tali viro sussicientem ad

transferendam Voluntatem Compaciscentis de conditionata in absolutam; hoc est , eam quae hujusmodi erat, Volo, modo hoc mihi praestetur, facere ab tutam, seu talem , hoc volo facere. Clarum itaque est defectum Fidei Christianae non facere ipsum inhabilem ad terminandam promisisionem ; &ς quod sequitur, veram Promis 'sionem illi fieri. Promissionem autem Veram obligare & supra dictum est, & prudentium omnium, Natura Duce, est conformis sententia.

s. Et si vere volumus loqui) in hac aestione non tractatur an fides desit in eo quem vocamus Infidelem , sed an deesse debeat illi quem Fidelem esse non dubitamus. Si enim Fides , Constantia quaedam sit, palam est illum qui recthpepigit & non stat Pactis non esse Fidelem ; & doceri ab asserentibus Fidem non esse servandam , esse Infidelem. Saevior est autem consequentia cum ebusque perducitur ut Doctrina Catholica , hoc est, Catholico necessaria, videatur esse , Non opus esse teneri Fidem Ini deli. Praeterquam enim quod de facto

5 tollit

SEARCH

MENU NAVIGATION