Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

Oa Stasera Morum

ipse Promittens nonnunquam non intelligit se promisisse quae videtur esse pollici-rus : Interdum, quando intelligit Promis sionem ex sese non esse firmam, tamen apprehendit caeteris non sic visum iri,&idcircb vult obfirmare se ad amonem quomodocunque sibi damnosam , honoris sui causa. Tandem Promissio omnis eX natura rei onerosa est, hoc est, damnosa Promittenti, & non recte fit nisi Charitatis vel Benevolentiae causa, quae aliquantum genti incommoda esse 1olent quoad externa; lices,quia Virtutis opera sunt, propterea magis sint proficua. Quibus dictis constat quare Sensus hominum hac in parte saepicule diversus sit a rei veritate ; puta, propter obscuritatem rei, quae videtur vel

ipsi vel aliis alia esse quam de nino sit;quae

causa est ut revera sit ex ratione Pr mittenti perficere quandoque quod Promissio ex vi sua non exigit. Praeterea Promissarius obnoxius est periculo vel etiam damno ex eo qubd fidat Promittenti. Unde Promittens videtur damnum dedisse ; &quantumvis citra culpam Promittentis, imo interdum per culpam Promissarii temere fidentis probitati Promittentis , t men plerisque adparet ex honestate Promittentis esse damnum facere potius quam dese

432쪽

Examen septimum. My

deserere Promissarium, nisi nimium patula sit imprudentia ipsius. 7. Amoto jam periculo ex sensu hominum, ad objecta non est dissicilis responsio. Cum enim stare Promissis manifes h significet Constantiam , hoc est, Perseverantiam, hoc est Identitatem; ejusdem autem causas oportet esse easdem ; clarum est eandem rationem quae movit ad promittendum, debere esse causam cur eandem Promissionem continuet; dc, per consequens, in circumstantiis actionis eandem rationem debere imperare. Qui verb se profi-rentur agere ne dictis facta sint minora; clare non intelligunt se non dixisse, quae ni odb perficiunt; sed exteriori Vocum stano deludunetur. Patet etiam obligationem

illam seu subjectionem Promittentis Promissario , in qua potissimtim videtur obli-- gatio Promissionis consistere, nullam esie: Si enim Promittens non dixerit quae Promissarius exigit,evidens est non se subjecis. se Promissario ad haec. De Rescissione vero Promisserum pertinet ad publicam gubernationem, cujus Leges interdum addunt supra Leges purae Naturae secundum quas jam loquimur : Etsi in ipsa Natura Quantitas mutationis spectanda sit, ut sit-pra diximus; Non enim propter quamli-

433쪽

o Staterae Morumbet mutationem initatur Promissio , sed propter Substantialem. Neque mirum est etiam cum damno Paciscentis exigi piata; quia, ut dictum est, Promissio, cum sit ex benevolentia , supponit aliquo modo esse grave Promittenti. Deinde , Pactuna videtur esse Promissio utrinque onerosa; dc, tandem ,. Pacis communis ratio habetur, quae ambiguitate tollitur. Unde Leges verbis exterioribus stant, nisi AEquitas sit m nifesta in contrarium.

TRUTINATIO

Pactu Gentium, se Belli molixis. 1. Qi Ancito hoc Principio, licet ad Gen- otium ad inv1cem Justitiam discutiendam procedere; quae, cum sint nulli communi Gubernationi subditae, ad in vice comparantur sicut Caius & Titius,ut supra explicatum est ; hoc est, vel solo Naturae &Rationis diis amine, vel vi Promissionum adjunctarum praecis F, absque intuitu ali rum Legum vel Potestatis. Dicamus itaque quo-

434쪽

quoniam de pum Rationis dictamine supra aetum est) inter hujusmodi Gentes vel

Pacta esse quae intercedunt, vel Faedera. Pacta voco ea Conventa, quae Pacem &Commercium, hoc est, communem vivendi modum respiciunt; Foedera, quae mutua auxilia dc Belli communionem tangunt.

Et non est dissicile videre ricta universaliter violari, hoc est Pacem & Commercium negari, post semel compositas de iis Leges, posse in viva & premente Necessitate , vel potius non violari, sed n ulla a principio indicto casu fuisse: Constat enim ex dictis de Promisitone, non fuisse huiusmodi articulos in communibus paetis conclusos. Σ. Excipies polle in Pactis exprimi talem conditionem, ut pereundum sit Reipublicae potius quam Pacta infringantur, vel saltem absque eo quδd tanto prilis tempore indicatur Bellum. Verum, quando addita est haec conditio, vel praevisa est neces stas verisimiliter invasura, vel non: Rurius , si praevisa est , rationabile fuit hoc Pa-Hum nihilominus statui, vel non fuit: Et, si quidem vel non est praevisa Necessitas, vel non fuit ex Ratione initum Palfhum, ex dictis constat non obligare eum quae fecit sicut e diverse, si tunc Ratio mandabat fieri Paetum, etiam nunc Ratio aget idem

435쪽

Statera i orum

observari . Et de rictis sic evidenter responsum est. Sed instari poterit, an Ratio suasisse non potuerit L simulanda esse Pael a etsi ea facere non fuerit ex Ratione; Unde se Petur non iis standum quia non sint ve- tacta. Sed haec Instantia quoniam ex stala Ueracitatis natura pendet, cujus praetereundae gravior est occasio cum de Reti publicae salute agitur quam cum de re privata , ex regulis in discussione de Ueracitate traditis pendet & selvenda est.

3. Faciamus modb Necessitatem non esse prementem, esse tamen Necessitatem. Sed, ne ambiguitate vocum eludatur Ueritas, quid nomine Necessitatis veniat significandum, aperire conveniens est. Sicut itaque, cum de privati hominis Necessitate disputatur, Extrema Necessitas appellatur quando ad vitam perpetuandam, vel ex praelinti discrimine eximendam aliquid sic requiritur ut alio modo suppleri non

possit, sic Necessitas Reipublicae sgnificat

articulum in quo de subsistentia vel ruina ipsius agitur.' Cum itaque quaeritur de Necessitate sed non premente, intelligitur Finis actionis esse Conservatio Reipublicae,

non ditatio illius ι & disputatur an propter meliorem Conservationem illius exempli gratia, ad hoc ut porrigatur terminus ipsius

436쪽

ad Fluvium, vel Mare,vel Montes, quδ fiat ut secura sit ex illa parte ) violari possint statuta semel paeta, si occasio se offerat si curὲ & faciliter perficiendi opus, modo vi lentur Palfha. Et quidem hujusmodi occasiones natae sunt provideri, neque plerumque sunt inexpecthbiles, ut dicantur Monesse inclusae paetionibus ; quae si ita se habeant , clarum est Paci a non esse solven

. 4. Qubd si Fortuna seu Providentia prorsus insperatam & inexpectabilem opportunitatem objecerit , quid consulendum est λ A stimanda est Bonitas propositae Securitatis, appendendique contra fructus diuturnae Pacis habitae & habendae; sed &Mala Belli quae sustinenda sint ab Inferente, quandoquidem nil peccavit qui illud patitur. Etsi, his omnibus perpensis, prae ponderet clarὸ Securitas, non est abs ratione ut Pact a violentur, sed quam licet mitissimh. Urgebis esse ultra sphaeram humanae providentiae prospicere iis quae tam procul absunt; non itaque potest eiusmodi

eventus pro non praevi io haberi, cum non

sit objectum Praevisonis. Et hoc quidem fatendum est ; sed non minus quod tanto miniis Patris vel Promissis contineri potuit ; dc, quod sequitur, Promissionem no

437쪽

lo8 Statera inorum infringi si videatur Pactis non stari dum

ex hac occasione ab iis receditur. Redit itaque per similes nodos circumstantiarum deliberatio ad Naturae Leges; & Pacta quasi Naturae vi irritari, utpote imparia

ipsi.

s. Ducit nos ulterius Ratio ad contemplanda Motiva Belli, quae ut plurimum e rundem originibus praetexuntur; ut violationem Pactorum, injurias, depopulationem, raudes, contumelias, defensionem

hostium, & Malefactorum, protectionem oppretarum, & plura similia. Quibus ut regulam aliquam figamus, hoc primo perpendamus quod sit Belli Malum; quod statim apparet ex Pacis Bono esse aestimandum. Sunt autem Pacis Bona, potestas ut

quisque vivat prout tibi melius videtur; hoc fit per Quietem & Suffcientiam; Quies

Malorum amentiam, Sussicientia Bonorum praesentiam nominat. Hi sunt itaque fructus Pacis, Quies & Sussicientia. BelIum comitantur Egestas, & occupatio in iis quae ad Delicem vitam non spectant, sed magis ab ea avertunt; qualia sunt meditari caedes, rapinam, scelera omnia. Bellator itaque, cui datur Pacem tollare de terr a, hoc principaliter Scit,qubd impediat populum cui bellum inserto vivat secundum Naturam*prae

438쪽

amen septimum.

prae quo levia sunt caetera, ut caedes hominum, violatio feminarum, conculcatio Sacrorum, demolitio civitatum ; & caetera, quae Summa videntur oculos non nisi in carne habentibus. Hic ea Lex se offert,

quod tibi non vis feri, alteri non sit faeiendum : Philosephice sic enuntiatur ; qudd,

quoniam Ratio docet omnes homines esse Homines , & quod convenit uni convenire & alteri, non tractatur Homo rationaliter & ex mandato sequitatis , nisi ei permittatur , vivere sicut Homini vivere consentaneum est : Populo itaque Pacem tantum Boni esse, ut nullo alio compensabile sit. Si igitur non plus Mali inferendum sit quam pro modo delicti, fit non esse aliam Belli causam ex nomine Criminis justam , quam quia Bellum inferenti non licet quiete & in Pace vivere nisi Bellum ordiatur ; ut monuit Apostolus, Myantum vi ex nobis , ut pacem cum omnibus habeamus ; nostra profe- 2b causa , aeque atque aliena : Bellator enim ipse inquietam sine indignam Homine vitam agit; nisi Necessitare, & per consequens Brevitate, eXcuse

tur a

6. Hoc firmato , causa seu occasio

Belli quae datur per Delictum , vel S est

439쪽

abio Statera Morum est Realis vel Criminalis. Criminalem dico, quae non consistit in Fadio, sed Voluntate, vel certe Uerbis & Signis, imb &actionibus praetereuntibus terminatur :Realem, ubi res vel personae avertuntur &detinentur. Criminalis videtur Vindictam poscere, Realis Restitutionem. De utravis hoc examinatur, s1tne perfecta khoc est finita & praeterita injuria, an ulteriorum radix & principium ' Si finita est Injuria neque timeatur ulterior, est quidem injuria,& aliis conandum modis ut satisfactio h beatur ; sed tanti Mali quod in Bello latet nequaquam justa causa, modb Pacem hac non obstante injuria retinere possis. Si cavetur futura Molestia, neque secura aliqua Pax absque Vindicta speratur, licitum est Bellum , tentatis remediis minoribus &

440쪽

-en septimum. II

TRUTINATIO

SEXTA.

Vindicta, se momis Belli sec-

dariis. ex doctrina data excludi ab V -Bello Vindicta ; quo nihil magis inopinatum plerisque accidere potest. Nam, & particularibus prohibetur Vindiacta, cum hac cautione qubd reservatur Magistratui; Principibus vero, quia non ha-hent celsiorem, termh ab omnibus permis sum est suam Vindictam exercere : Et Bellum quidem ipsum Vindicta quaedam esse videtur; Certὶ nihil frequentius neque magis ex merito videtur quam in Bello Uindictam exercere ; hoc in multorum animis alte insedit, eum non esse Magnanimum qui poenas & Uindustam non expetit a laedente ; de videtur ipsa Adhio Militis, cujus est vim vi repellere. Tandem Vindicta inter Virtutes nominatur, de est pars Iustitiae. Clare itaque in Bello, si uspiam , exercenda ; & si in Bello, pro quantitate Criminis ipsa Bellum movebit. S 2 2. His

SEARCH

MENU NAVIGATION