Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Statera Morum tollit omnia Pact a te Pacem cum Infidelibus , & ulterius exponit omnes subditos Rebuspublicis Infidelibus huic improperio quod non sint idonei cum quibus comis mercium habeatur, infamat ipsam Fidem& Ecclesiasticam Disciplinam , indignos

humana Facie mores & credulitatem iis

affingens; & qualem Experientia & ipse Usus adversam persuasioni quae in ipsis regnat esse palam declarat. In hujusmodi enim Regionibus plerumque Fidei magis

sartae & integrae prae reliquis esse in negotiatione & profitentur, & plerumque judi- cantur. Indubitatum itaque debet esse inter Catholicos, quod non minlis teneantur promissionibus & pactionibus cum Haereticis & Infidelibus factis modo sine licite, hoc est, de rebus honestis) quam cum religiosissimis Catholicis. ΤRU-

452쪽

Esemen septimum.

TRUTINATIO

Hareticos in eo condemnatos. I. Bstare videtur huic resblutioni fa- Ictum ConciliiConstantiensis quod duos Haeresiarchas Ioannem Hus & Hi ronymum Pretensem, non obstante salvo conduetu, igni adjudicatos extremo affecit supplicio : Unde pal m est non existia mavisse Fidem iis datam fuisse tenendam. Verum , si accurratius historiam scrutemur, apparebit esse calumniam &reipsa non esse violatam illis aliquam Fidem datam ; sed a sectariis, eorum Complicibus, hominibus faetiosis & turbulentis, quique a fide illorum prorsus discesserunt, umbram tumultuandi captatam esse, rei veritate vel neglecta Vel occultata. Attamen quia a Defensoribus Fidei Catholicae minus diligenter, quantum ego vidi, tradi a-tus est hic locus, visum est operaepretium a fundamentis questionem excutere ; ut

453쪽

4r4 Statera i reum

Innocentia Concilii, atque adeo Ecclesiae Catholicae, pateat iis qui Historiae copiam non habent; vel responsis imbecillibus sed uisti, rem sectis quam factis deducta est, intelligunt; & , quant uvis sibi satisfaciant,

tamen acriter objicientibus congruam evidentiam exhibere nequaquam Valent.

2. Erat itaque principio quinto-decimi Saeculi Bohemia Florentissimum Germaniae Regnum,inqpe ea Academia Pragensis ejusdem Germaniae nobilissima , quando meu F Doctrina furtivrirrepsit per Trialogum & alios ipsius libros ex Anglia advectos. Principabantur in Academia Germani, qui tanto numero concurrebant ut studioserum plura millia Germani forent. Dolebat hoc Bohemis, maxime cuidam Joan-' ni, a pago in quo natus fuit cognominato TLus, Uiro acri & in Theologicis exercitato, sed Wiclesti paradoxis imbuto; quae, quan-

tumvis Anno 14.o80 inter Principales principaliter vota dans stigmate severo notavisset, per tenebras tamen disseminabat;

donec, ejectis per seditionem Germanis, cum duobus millibus studio rum, victis Academiae Legibus,obtenta per fraudem a Rege rerum suarum ignaro & negligente potestate, ipse in eadem rerum potitus Publice & libros Wiclesii & Doctrinam profusius est. 3. AcCi-

454쪽

Examen septimum. 47 F

3, Accidit autem occasione dissidii Eclesiastici de agnoscendo vero Ecclesiae Capite ingens & celeberrimum Concilium,ex tota Occidentali Christiani nominis multi-dine Constantiae colligi; tanta cum celebritate,ut simul in una Civitate triginta equorum millia computata sint s& ad apprehensionem Joannis Hus post fugam' odi oginta hominum millia confluxisse ferantur Principum & Praesulum tanta multitudo confluxerat. Huc vocatus estJoannes Hus ju- ridico more de se responsurus, opera Sigi Lmundi Regis Romanorum, Imperatoris &fapientissimi & celeberrimi: & , cum non arbitraretur se posse suis auditoribus dcclientibus satisfacere si judicium Ecclesiae recusaret ait historia ) non detrectavit adesse. Comparuit itaque & I7' Aprilis, Anni as Saeculi quinti; dati sunt Commissarii magni nominis & notae, singuli pro singulis quatuor Nationum eX quibus conflabatur Concilium , cum potestate causae tum examinandae tum decidendae; & eodem die citatus est Hieronymus de Praga, Vir eloquens, & habitus domor Joanne Hus; dignitate verb non nisi Magister Artium , quantum reperio. Hic ante citationem clanculum Constantiam venit, de professus est affixa ad

valvas

455쪽

4r6 Statera tauorum Valuas . S. Stephani schedasse publicὶ responsurum de obiectis sibi, modo saluus

conduistus datus foret. In ipsa citatione

datus est cum hilc clausula ; Ad quod δ violentia, saluasemper Iustitic omnem saluum conductum nostrum, quantum in nobis

est/Fides exigit orthodoxa , presentium tenore osserimus se etiam plenius assigna

4. In Carcere positus uterque a Viris Doctis convictus & persuasus est renunciare suis erroribus, adeb ut a Concilio decretum fuerit eos in Monasterio aliquo Sueviae, addita honorifica pensione unde posset uterque binos famulos sustentare, retinerentur; & totius Civitatis campanae prae gaudio sunt pulsetae. Sed cum eo perventum foret ut Revocationem suam ad Bohemos rescriberent, resilierunt a promissis. Et ratio quam reddiderunt planὶ declarat fictam fuisse de subdolam sponsio nem quam fecerant : subjecerunt enim ideb se non velle ad Bohemos rescribere, quia nullos velint h regno caelorum revocare quos per Divinam Dochrinam in illud perduxissent. Corde itaque premebant hi Apostoli Bohemiae doistrinam quam predicaverant esse veram, quantumvis libenter se & revocaturos dogmata, & sigillis

456쪽

Examen septimum. 6 7

propriis attestaturos se errasse&falsa docuisse& predicasse, voce tenus pollicerentur. Uterque quoque tentavit fugam secretam.& retractus est ; alter prope ipsam Civitatem, alter cum ferme ad Bohemiam pervenis set. Uterque tandem combustus est; prior Ioannes Hus ; post cujus mortem Hieronymus Pragensis solennem fecit abjurationem ipsis verbis a Concilio

ipsi prae scriptis, & Chirographo suo signavit : Sed authoritatem suam apud Proceres Bohemos quibus opposita praedicaverat , imminutam sentiens ; de neque sibi

satis a Catholicis fidi, & Hussitas perdi ,

fugam cogitavit ; &, a Duce Bavariae retraetus, pertinaciter adhaesit iis erroribus quos publich damnaverat , & reis mor

tuus est.

s. Haec summa est Historiae. Hoc iam inquiritur , Utrdm sive Concilium sive

Imperator reipsa fidem datam violaverit utrivis illorum. Et, quantum ex Historia claret,neutrum factum est. Ad evidentiam hujus propositionis cogitandum est Authoritatem Concilii Constanti ensis ex occasione propter quam coactum est, prOpter labores & peregrinationes Sigismundi Cesaris propter celebritatem concursus ex tota Europa, nunquam aliud par

457쪽

et 8 Staterae t rumhabuisse. Unde manifestum fit non fuisse integrum his duobus Haereseos Doctoribus defugere ipsius Judicium, praesertim in illa

aetate, cum nondum dementati erant populi specie Verbi Divini absque Interprete judicaturi. Exadversa parte, Joannis Hus &Hieronymi Pragensis&Superbia, qua semetipsos Universa Christianitate dodi iores& peritiores credebant Ioannis Hus

maxima calliditas qua accusatores vel eluis de re vel avertere posse credebat, pensandae

sunt. De Superbia testimonium fueruntqubd contempsit & Papam, & Regem, &tandem ipsum Concilium; reliquias San- chorum spernens, impios pro sui ipsius defensione publico imperio capite pleXos pro Martyrius proposuit, rapinis & caedibus& tumultibus Civitatem Pragensem replevit; tandem Pompa itineris, cum deduceretur a tribus Baronibus dc compluribus amicis, & Literas Imperiales deferret quibus omnes tenerentur ipsius iter adju-Vare & promovere, nullum velfhigal exigere, sed permittero ipsum libere transire, cum ministris, equis, oneribus,impedimentis, & omnibus rebus suis, per omnes transitus, portas, pontes, terras & Dominia. Sic

progressus est ad Concilium sperans, qua splendore Comitatus, qua Doctrinae emi

458쪽

Examen septimum. 479

nentia , qua calliditate dc astutia Uictoriam de adversariis apud Concilium resem

6. Uanior adhuc fuit Hieronymus, etsi non adeo callidus ; qui ctim Constan- stantiam pervenisset secret , comitatus ab uno, & ad valvas Ecclesiae provocationem affixisset, & hoc facto clam se subduxisset; non potuit se continere quin ad Syl-yam Constantiensem , in mens Plebant cui complures Sacerdotes intererant, &male de Concilio loqueretur , & jactaret sese & Joannem Hus summo cum honore palmam obtinuisse . adeo ut nulli Doctores vel Praelati obsistere potuerint, cujus rei testes se jactabat habere literas septuaginta sigillis munitas : Cum tamen adeo latenter, & vel festinanter vel trepide C vitate exivisset, ut gladium apud hospitem vel oblitus fuerit vel non sit ausus recipere , neque ante sex dies diluxerit ubi tuisset diversatus. Haec ipsius I ctantia causa fuit captivitatis ipsius , Sacerdotibus illis ad Praesectum Uici tanquam hostem Concilii, quod Diaboli Scholam & Θnagogam Satanae nominaverat, deferentibus. Captus, rursus mentitus est se Salvum Conductum habere,quem non

potuit accepisse cum post publicationem

459쪽

3o Staterae traforum

Provocationis suae sit concessus: sed non ei profuit mendacium. 7. Astutia veri, qua confidebat Ioannes

IIus, in tribus maximh consistebat : Qubdtestimonia vi & dolo de Innocentia sua Pragae corrogaret; ubi prae Violentia populi nemini licebat quicquam contra ipsum testari. Sic Summi Inquisitoris & Archiepiscopi testimonia negativa, qubd ipsi

non scirent aliquam in eo Heresim, obtinuit per Notarios signata. Tentavit etiam Universum Clerum congregatum, & pe sonaliter, &per Procuratorem; sed rejectus, de rejeistione publicum Instrumentum confecit. Deinde , in tegenda do-Ehina, & criminibus, & etiam testibus rejiciendis : Sic de remanentia Panis, mentitus est se Panem Spiritalem non Materi lem dixisse manere: Crimina negabat,vel in alios transferebat. Testibus objiciebat

quod inimici ipsi forent, vel indigni; cum tamen plerique & doetissimi, & ignoti fere forent, qui libros ipsius duntaxat legerant. Unde AEta ipsius , ab amico scripta testantur, viginti testes adversus ipsum stetisse, qui erant Doctores, Praelati & magnae existimationis viri. Cum accusaretur defendere errores Wicless , pernegabar ;ea ut videtur fraude, ut sententias non ne-

460쪽

garet, sed erroneas esse; quod semel inscriptis est inventum. Cum defenderet

Sacerdotem in peccato non consecrare, eX-plicabat sese addendo, quod non digne consecraret. Et qudd errores non posset ab-jurare quia eos non tenuerat, quia scilicet non existimabat eos Errores in corde suo, etsi nihil ore proferret. Item, qudd non consensisset damnationi errorum Wiclessi, ut audiret justam illorum confutationem. Cum objiceretur Animam suam optavisse cum anima Wiclessi inveniri, respondit senescire quod fuerit malae vitae & sperare esse sanishum; & ided velle in ista lae ut anima sua foret cum animκ Wiclessi; quo responso movit risum Universo Conci

8.Hisce & hujusmodi artibus instrui hus, suaque stientia & Hieronymi eloquentia confisus, se sperabat Concilio di toti Christiano Orbi vel persuasurum vel certὸ imis positurum. Propterea, in Bohemia tribus linguis, Latina, Bohemica & Germanica ;inUrbibus verb Germaniae,per quas transibat, Latina & Tentonica, vulgavit & ad Ecclesiae valvas assixit, se & in Bohemia& coram Concilio velle reddere rationem de sua Fide & Spe quae in ipso est item videre re audire omnes & singulos quicum- que

SEARCH

MENU NAVIGATION