Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

ET HI CARUM,

STA TER AE

EXAMEN OCTAVUM,

Tuulteriora no promoves mus: Palam est si qui homines,Cajus & Titius, saltem com mercio jungantur, eos divisio-tem rerum pro ratae habere : Videndum

itaque

472쪽

missione accepto fundamento, inter illos operetur. Et, si hominum opera inspici- mus,alia in vitam,alia in mortem ordinant; non contenti uti seu frui bonis dum inter mortales agunt, sed etiam disponentes per ultimas voluntates quid futurum sit iis post mortem. Uerhina , ex dissis colligi potest hoc invita& repugnante Natura neri. Palam enim est Naturam non Dominium nobis sui, sed Usum tradidisse. Rapacitas itaque est extendere manus ad eam post e cessum ex vita. Praeterea , injurium est superstitibus non posse uti iis quae a Deo de Natura illis porreista sunt. Praeterquamqvbd potestas naturalis hominis non se existendit ultra quam vires Ingenii & Corporis ; & hoc potest quod vel Intellectus

negotiatione persuadere vel externis viribus cogere valet. Haec autem duo morientem destituunt. Adde qubd Mandare non dicit amplius quam erudire, nisi sis addita potestas aliqua ex pactis & consensu aliorum, qua possit constringere non volentes. Non' itaque ex Natura est Testamentum condere, sed magis oppositum , & pleriim-- ue ex aviditate imperandi voluntas nata. et . Sed quoniam & ex Legum Institutione confirmata est haec extensio potesta- 6 tis

473쪽

μέ Statera timorum

tis humanae ad futura, observanda est sicut illae , maximὶ quia ex pietate filiorum, P

rentum ultimas preces reveritorum, origianem cepisse creditur. Inter quos hon est mihi tacendus Frater meus Richardus Auisius, cui cum per Leges permissum foret

mitra voluntatem communia Patris nostri& Matrem & Fratres restrinxisse, magis andulsit dc extendit Patris in nos benevolentiam. Reddat illi Dominus in retributione Justorum. Verum est, satis eX comvenienti ad res humanas institutam esse hanc morientium potestatem: Cum enim Parentes & prudentiores Filiis & eorum mantes, plerumque sint, semper habeantur, melius ipsis plerumque est si ex eorum prudentia bona post mortem admini strentur , quam juvenili servore exultantium Neophytorum. Nolim tamen hoc ipsi Naturae negare, ut possint Parentes persuasionibus illiciis Filios pertrahere , ut posticeantur se staturos dispositioni Paternae etiam post mortem ipsius; qua sponsione posita, tenebuntur post mortem P Tentum exequi promissa sua. Sed objicies, si Bona post Mortem non possint legari , quo jure vel vi perveniunt ad FHEos p vel fortὸ non perveniunt nisi ex vi Consuetudinis et pactorum implicitorum P

474쪽

citorum7 Et in hoc ultimo disto rei veritas continetur. Sed addendum est, supposita rerum divisione, vi Possessionis ad Filios

cum Parentibns conviventes continuari

proprietatem, propter continuitatem pos.sessionis; ad caeteros nihil attinere pura Naturae vi. Neque amplius hoc loco de dis positione rerum post mortem necessum erit deducere, postquam declaratum est tot liter ab Legum & Consuetudinum institutis pendere. Tantum notandum est eadem evidentia evinci, omnia pacta quae citra Legum vim clausulam includunt de fulmris post mortem seu adventitiis per mortem bonis, eatenus esse irrita. 3. De Commercio verb inter vivos, si velimus cum rigore loqui, duae sunt sen.

maliter species; Donatio & Permutatio. Hae enim comprehendunt alias omnes cum se-lu diversitate materiei. Hae autem sunt adeo distinctae ut Permutatio non sit Dona, tio, sed quasi Retentio ejusdem rei in is quivalente, Donatio vero sit absoluta Privatio talis rei. De Donatione in communi,

quantum Naturae est satis , supra dictum

est. Contractus qui ad eam reducuntur, sunt Promissio, Commodatio, Mutuatio, Servatio Depositi,& Precarium. Promissici

475쪽

Statera Morum

talis nostrae circa dispositionem alicuius rei vel operationis; de qua etiam sufficienter supra adium est, quid ex vi Naturaepos sit. Commodatio & Mutuatio, si praecise ex Natura spectantur, sunt donationes rei ad tempus ; disserunt materiis, qubd Commodatio est rei quasi stantis de permanentis; Mutuatio, nuentis. Pro quo advertendum est, si actionem humanam penitius intueamur, Rem aliquam non esse nisi usum rei; Unde dare Rem, est dare Usum in Perpetuum; & commodare Rem, est dare partem Usus. Rursus, palam est omnia mortalia Usu consumi; aliqua tamen uno actu, aliqua continuatione : Sed quae uno actu consumuntur continuar, specie' vel equivalentia; sicut aquam in flumine; quae etsi nunquam est bis eadem, semper tamen est eadem : sic itaque in Mutuo Usuῖ datur, sicut in Commodato, sed ut Res restituatur non materialiter eadem, sed aequivalenter.' Unde patet. Commodationem

Mutuationi praestare, quia plus datur, Per consequens plas est Benevolentiae in Commodatione quam in Mutuatione ;cum in Commodatione Res semper revertatur deterior, in Mutuatione vero aequalis.

ψ. Sed singulae sunt inspiciendae. inprimis

476쪽

Examen ore um. primis itaque palam est Commodantem exercere Κnevolentiam in Commodatarium, hoc est, de suo donare ; primb Usum rei, hoc est, non posse interea uti; secundo,

quantum instrumentum commodatum ex usu intento per Commodatorem deteriotari natum est: terti 1, incurrere pericula, quaessint vel communia , et majora apud Commodatarium quam apud se;si sint praecognita , vel non dolo celata, nec a Commodante cautione praeventa: Et in his includuntur mala quae eX ipso usu moderarito surgunt; ut,si equus claudicet, vel eriam eurru obruatur, sine culpa utentis. Cum

enim haec omnia insnt Commodationi seu usui, & sint cὀnsequentia ipsius, Commodans haec omnia Vult quando commodat, nisi expressὶ vel tacite praecaverit; tacita autem praecautio nulla est nisi ex Coniueatudine vel Lege. sic itaque si Commodatarius utitur re cum ea fide& cura qua quis que Ris rebus prospicere creditur, damna sunt Commodantis; sive ex communi in turae defectu, ut casualia; si e ex particulari rei tractatione sequantur.Unde etiam patet ex vi contractus necessarios sumptus esse Commodantis, ut alimenta equi, refectionem eorum quae teruntur vel fran

guntur Occ. verum dat usum dat praevi

477쪽

ad usum. Vertim, quia in voluntate da tis est quantum velit dare , hae pendent ex intentione commodantis , modo nota sit. Attamen commodans uni non

facit potestatem commodandi alteri: Unde, si quid damni exinde provenit, Commodatario incumbit; quia haec potestas non est facta. Commodator clarh non potest xepetere, quia pro tempore vel usu rem ipsem alienavit aeque ac si dedisset. Hactenus ex natura rei dictum est, abstrahendo Legibus & Consuetud1nibus. s. Contractus LMutui quantum est ex natura rei idem est qui Commodationis; materialiter tantum differens, ex eo Aubd Mutuatio dicitur Accommodatio rei sensibiliter seu ad sensum consumptaeum, sed intelligibiliter manentis in aequa ai : Commodata autem res , prout est di-

sineta a Mutuata sensibiliter quidem manet eadem , sed intelligibiliter miniis

eadem quam res mutua. Cum enim usus

vel valor, hoc est, idoneitas ad usum, sia illud quod aestimatur inter homines ; il- manet persectius, scilicet nihilo dete

irioratus a clim res commodata eX naturaret Usu deteratur dc prior evadat Sed Iuri*eriti aliud in Mutuo inveniunt quo essen ter , Commodato differat; videlicet

478쪽

licet quia proprietas rei transfertur in Mutuo, & non in Commodato: ut Pecu

nia , exempli gratia ) quando sic commo

datur, fiat Recipientis; Equus autem commodatus maneat commodantis Sed,si interius inspiciatur nihilne maneat Domino de commodata pecunia, invenitur manere secundum Jurisperitos quoddam , hoc est,ut explicuimus, vis quaedam effectiv paris pecuniae , hoc est aequalis pecunia; quod est quod diximus manere intelligibiter eandem pecuniam, quia illud Ius se ceptis iis quae in mutuatione gratuita lunt eadem essicit, vel essicere nata est,quae ipsa

pecunia. 6. Sed neque ex Contractu, sed per accidens , transtertur proprietas rei materialis: Ut, si quis volenti mutub accipere decem libras argenti, vel tritici, vel faeni, monstret centum ; & det facultatem auserendi ex acervo decem prout usus habuerit,& ille auferat per partes, nunquid s reli pars aliqua pereat,peribit mutuariotan, non potius mutub-dantiλ & ex converse, si commodetur equus ea conditione ut vel eundem vel aequalem post tres menses restituat Commodatarius , & praestet quaecumque pericula; Num propterea non erit pactum Comodationis λ vel Equus non erit

479쪽

so Statera toforum Commodantis 3 aut erit alia quam materialis differentia inter Contractus, eX eo quod Pecunia vel Triticum uno usu evanescit, Equus pluribus sensimque atteritur 7. Ex alio itaque capite dc non praecishex vi Mutuationis & Commodationis proveniunt illae diversitates quod pereatActori vel Patienti res tradita;nempe ex eo quod res mutuata, cum sit species quaedam, non , possit perire Mutuanti. Unde, si sic mutuum dederit ut accepturui esset Miltuat rius pro libito, etsi materialis res de qua locutus est mutuans) perierit, pallio Mu- tui tenebitur nihilominili , j iiYta leg et i men Promissionis: Unde patet etiam mutuatum crescere & decrescere mutub danti, ut si pretium tritici sit majus vel minus tempore restitutionis quam acceptionis; sicut Equus vel aliud Instrumentum commodatum, si melioratum fuerit, melioratio vel pejoratio accrescit Commodanti, quia nempe res est Ipsius. 8. Depositi Contractus est Promissio operae suae ad custodiam rei pertinentis ad Deponentem. Statim patet ex vi Contractus non posse Depositarium tangere, hoc est, uti, redeposita aliter v m ex voluntate Deponentis; quae si interveniat, non est

480쪽

Examen octoum. si est purus Contra stus Depositi , sed mi

tus Commodatione vel Mutuatione. Si invito Deponente usus est, & lucratus citra deteriorationem Depositi, injuste fecit; Uertim, Lucrum accrescit Depositario quantum est ex pura vi Contractus , quia Crimen fuit non Damnum; ut, si quis die Festo laboravisset non propterea non fuis. set lucratus quod pro labore accepit. H-lam quoque est Depositarium satisfacere debito suo, si custodiat eadem diligentia qua res suas quae sint aequalis pretii; modbex commendatione Deponentis non sit requisita,& in sese suscepta, major. Si quando vero vel Commodatio vel Mutuatici vel susceptio depositi fit sine specificati ne temporis, dicitur Contractus Precarii. Nihil ex' Natura pura speciale continet nisi illimitationem temporis; unde neque latius de eo in hoc loeco est disputandum. 9. Ad Donationem quoque reducitur Praescriptior, quae, quando ex Naturae vi acquirit aliquid, supponit Domisum rei ex voluntate vel Necessitate, hoc est, Naturae jussu, voluntatem possidendi rem praescriptibilem reliquisse, seu quasi donavisse iulam cuilibet volenti. Quando verb exJ re. tum iupponitur Dominus ex vi Legalis

Justitiae ejusmodi possidendi voluntatem

SEARCH

MENU NAVIGATION