Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

. Statera minem ex pactoo & voluntate ipsius homi inis, non cum alio singulari homine,sed cum Multitudine ; quorum omnium interest iblud pactum observari, utpote necessarium saluti omnium ; & inter omnes, ipsius quoque paciscentis. In Privato itaque Parcto non respicitur nisi Fides Ρaciscentis. u, ni homini firmata, de bonum illius unius Personae; vel etiam Paci scentis, prout dependet ab altero Compaciscente : In Cive autem violatur Bonum Universale; & PriaVatum , qpantum ex illo pendet, & Fides,

ut Toti Multitudini data. Palam itaque est Injustitiam Civilem longδ graviorem esse illa qua pure Naturalis obligatio Pacti violatur, & hoc ex eo quod sit contra legem. Excipies saltem illam Justitiam quae commercio Gentes colligat neglectam violare concordiam duarum gentium, & proinde peiorem esse quam Civilem. Uerlim, hoc

inprimis qbstat qubd immanis sit disserentia inter Bonum Pacis domesticae & Bonum Commercii, quod respectu Pacis leve Bonum est. Deinde, Charitas erga Clyes longe strictior est quam erga aliam Gentem,&petenε par Charitati Consanguinitatis ; propter perpetuam Conversationem, & auxilia mutua quotidie occurrentia , & Matri

502쪽

2. Rursus notandum est, quae disserentia inter Legem Justam Ualidam in te cedat , Lex enim Justa, clim de seipso bona sit , circa illa est quae de se agenda so-rent etsi nulla Lex lata foret, modo igno

rantia non excusaret. Natura enim impellit omnem hominem ad agendum quos melius est, seu quod secundum Rationem est magis eligibile. Lex autem Injusta id circb tantummodo observanda est, quia a- lidqui praejudicium Reipublicae eveniret ex violatione obedientiae debitae publicis rerum Administratoribus. Subsumendum est, quae Lex Valida censeatur 9 nempe illa, cui ros stinciri hoc ost, illa quae non secum infert apertam dc immediatam ruinam Reipublicae, quaeve non tota Conversione Reipublicae redimi mereatur. Ex quo patet, serὸ non posse accidere ut ex vi materiei Lex fiat invalida nisi forte in spiritualibus; in quibus quando semistent Laici, facile Leges pei versas con dunt, vel per ignorantiam, vel per incu-

xiam.

Ex his deducitur, qudd, si quando

Lex videatur esse opposita AEquitati quae apparet esse praescindendo a Lege, respondendum si secundum Legem & non se cundum AEquitatem abstractam. Etsi enim

503쪽

474 Statera Morum

enim Lex saepiri est animadversio AEqui

quod secundum Naturam est inter Personas, tamen hoc non est perpetuum etiam in Iustis Legibus : Ex eo enim qubd Persenae sunt partes Communitatis seu Reipublicae, jam accidit aliud esse Justum ex consideratione Publici cujus partes sunt, quam quod foret si singulae tantum Persense respicerentur. Sed praetera etiam Injusta Lex praeferenda est AEquitati abstra se . Cum enim sit in potestate Legem ferentis, ut qui Voluntatem omnium subditorum in sese praehabet, facere particulares Personas imbipsam Universitatem cedere Iure suo, &reliis utri sit ipsi scili jiadicaxo quando hoc necessarium sit & quando non; palam est

Legem facere illud Justum quod de se est Injustum & Irrationabile , si tale sit ut Consensus totius Populi possit illud rationabile essicere.

t 4. Ex quo iterum fit clarum , si constet de integritate Legis quod verὸ Lex sit, non posse aliter vitari obedientiam ei debitam praeterquam causando eam non esse Legem in hac circumstantia; seu etsi voces Legis eam comprehendant , tamen Mentem Legis non se ad eam extendere. Cum enim Mens & non Vox constituat Legem, si clarum est Mentem non se eXtende

504쪽

re ad expositam causam, clarum quoque erit obedientiam non esse praestandam Vocibus.Consequenter patet cujus sit judicare an Mens Legis sit alia quam voces senent: Nam , cum nemo sciat quid si in Homine nisi spiritus hominis qui est in eo, evidens est: per se pertinereJ us declarandi Mentem Legistatoris ad Ipsiimmet, seu ad Supremum Magistratum Populi. Uerlim, quoniam sub Ipso sunt Judices mediati, usque ad singulos quorum est obedire, sed & in iis est Obedientia Rationalis, si quando vel levitas materiae vel dissicultas supremi Magistratos adeundi impedit ipsius interpre-

hac diminutione quδd sententia ipserum non faciat Legem, neque habere possit rationem Exempli seu prejudicii respectu alterius Iudicis, sed qubd finiat duntaxat litem pro hac vice, in qua Necessitas fecit

hoc Tribunal supremum. Ex natura autem causarum quae ad Iudices deferuntur, intelligitur quae qualitas materiae sit talis ut ad superiorem vel inferiorem deferri postu

lera

s. Ut autem ipse Obediens sit Iudex in causa sua, requiritur ut immediati Magistratus non existiment Legis executionem ad suam curam pertinere ; Vel certe non

505쪽

76 Maura Morum

eXerceant ejusmodi curam; vel qubd plerumque, vel .saltem in hoc articulo eidem non possint invigilare. Tunc enim pertinebit ad ipsum cui nulla est potestas seu ratio Magistiatus, quam potest prudentissime perpendere anVerbaPraecepti sint prae-

habenda Malo quod per ipsius impletionem eVenturum est, & ex ea consideratione descendere ad. agendum quod ipsi videtur. Virtus qua haec Interpretatio fit dicitur Dulia. Distinguenda autem est materia Diiliae a materia Dispensationis: Convenit enim utraque in hoc quod . comprehensae Vocibus Legibus, sed diserunt in eo qu5d 1 aeeri α Epi bim Ah actio aliquo modo noxia Reipublicae, scialicet vel immediatὸ, vel mediate; quate-δlis est ita noxia Persenae, ut non sit Utilis Reipublicae. Materia autem Dispensam tionis est: quando Substantia actionis est v tilis Reipublicae; sed propter aliquam circumstantiam extrinsecam praestet eam non facere. Posita itaque Lege in obsidionen E aperiantur Portae, ipsas ad auxilia admittenda aperire est adhus Epithiae, & infirmum comedere 'carnes est actus Epibhiae. Sed Principem Matrimonium cum cogn*ta contrahere , vel Scipionem aut Pompeium iste aetatem inire Magistratum casu&

506쪽

Examen octavum. 477

casus est Dispensationis, quia per accidens non per se mala sunt iis opposita, & proculdubio in intentione Legis comprehende

bantur.

6. Ad vetetendum ulterilis est, Leges alias ad aequalitatem inter Cives constituendam seu dicendam esse fixas , alias verbnon de ipsa AEquitate, sed de quibusdam quas Munimentis AEqui compositas esse. Hae fere sunt de formulis Iuris; qualia sunt, ut Testamentum non si Validum nisi tot adsint Testes, ut Notarii vel Iudicis sententia aliquid confirmetur , & smilia; qualia & necessaria sunt in Republica,& tamen non definiunt ipsam rationem Officii inter Civem&Civem, seu Civem& Rempublicam, sed quaedam accidentalia, & necessaria duntaxat per hominum avaritiam 8c nequitiam. De hoc secundo Legum genere notum est, aliquos a peritia Iuris per eas constituti esse liberos; ur, inter Romanos, erant Milites. Sic itaque siquis ab hac Juris Scientia liber quicquam bona fide egerit,palam est Epithiae vi Legis

rigorem evadere: Turpe enim homini est, vel esse potest, tantam Legum Maentiams ve habere si ve exercere, si non hula homi mini singulariter, certh secundum. Genus,

di plerisque: Quare dc hae Leges non com

507쪽

73 Statera Morum

prehendunt Ipses, etiamsi non sint expressi. Sed ii quos Ignorantia Iuris non eXcusat Obedire , tenentur ejusmodi Legibus. Di,ces si constat de Voluntate Contrahentis, Iudices secund um Voluntatem j udicaturos. Respondeo, si infrequenter Iudices hoc agant, praejudicant Legi ; si verb constanter egerint, induxerunt Consuetu-ὸinem contrariam Legi & destructivam ipsus ; nos autem de Lege vigente agi

mus.

7. Dices, posse Civem renunciare Legis beneficio, & per consequens sese debitorem constituere; non obstante libertate quam Lex et facit. Sed prorsus negandum est : Cum enim voluntas Subditi sit obligata Legi, non est in subditi potestate Contractum validum repugnante Lege facere; &, per consequens, non potest sese debitorem constituere. ει- test quidem tantundem refundere per modum doni gratuiti vel Gratitudinis, honoris sui gratia ; sed ex vi Iustitiae non potest vel debere , vel solvere. Et, si quis putet per has Leges intendere Magistratum pervenire ad aequalitatem rei quae servanda est inter hominem & hominem , atque proinde cessare Legem quo

ties hanc impedit, mala colligit. Sicut

enim

508쪽

enim duae sunt Leges ita duplex est intentio Reipublicae et Quare , non una duntaxat , sed utraque spe standa est. Et in posteriore intentione tendit strietius ad Bonum Commune; Leges enim haede Formulis Iuris habent pro fine suo ut aequalitas rei plerumque conservetur,& non in hac singulati persona; sed vel cum detrimento ipsius , quando sic expedit , ut medium Rei plerumque attingatur. Non itaque digabit Ratio ut forma Iuris violetur quo Pateticularis Persena sequalitatem sibi debitam obtineat. Quare recta Ratio non supponitIntentionem Legis vice Vocum , nisi quando utraque intentio concurrit; hoc est, quando est contra Intentionem immediatam nullius Legis.

509쪽

48o Statera Morum

SEXTA. De iisdem. t. X his procedi potest ad celebrem il-15lam quaestionem; Utrum Iudex

teneatur contra privatam Scientiam suam Condemnare eum, qui secundum formam Legis convictus est criminis. larum enim

est ex vi propositionis causae, Legem deforma J udicii esse oppositam aEquitati m teriali, quare, cum declaratum si illam,

utpote respicientem Bonum Communitatis, esse praeferendam, tenebitur Judex condemnare innocentem convictum. Neque sive pronunciando sententiam, sive exequendo, laedit rectam Rationem ; cum& Traditio Innocentis si expositio quaedam Partis pro Toto & per consequens rationabilis, & sententia data sit vera; ut pote cujus sensus non sit alius quam quod reus, ex vi allegatorum & probatorum , sit nocens seu obnoxius poenae a Legibus consti-

510쪽

constitutae. Neque specialis est ratiis Supremi Magistratus seli Legislatoris ; quia si semel putavit ordinationem Legum esse salutarem Reipublicae non potest

citra Inconstantiam judicare Executionem esse injustam & noxiam. Non tenet aurem hic discursus quando Poena Innocentis vergeret in gravius damnum Reipublicae quam observatio Legis Utilitatem afferret; quod, quia spectat ad comsiderationem Supremi Magistratus , non au em inferioris Iudicis, incit inter ipsos differentiam latam in ejusmodi articulis; qui non sunt frequentes, dc propterea non digni commemoratione Σ. Alia ratio qua Vox Legis compreis hendit aliquem ad quem non Videtur pertingere Intentio, est quando Lex unive saliter loquitur de adtione quae distributivΘΕxecutioni committitur. Ut si Lex ferat, ut omnes Cives .Excubias observent; dc sensus sit ut per partes hoc agant prouexocantur; h1c si quis possit efiicere ut non Vocetur, Legis Intentio non pertingitus que ad personam ipsius. Quaeritur, an qui fraude vel corruptela vel amicitia, posse Legis effectum a se avertere, censeatur satisfacereLegi & ossicio Boni CivisλEt claruest non satisfacere: Intentio enim Legis est X mode-

SEARCH

MENU NAVIGATION