Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

asa Statera traforum

siderari quam iso. Exodi. Non deerunt auperes in terra habitationis tuae; idcirco ego praecipio tibi ut aperias manum Fratri tuo egeno pauperi qui tecum versatur interru. Deuteronomii 2 3', numerantur pecuniae , fruges, & additur neque aliam quampiam rem, dc Fratri tuo abseque usurdid quo indiget commodabis. Unde apparet clare se extendere hoc praeceptum ad Commodatum seque atque ad Usuram. E-zech. 8'. Pignus debitori reddere connumeratur cum acceptione Usurae; & praxis reperitur utriusque aequaliter apud Esdram , lib. Σ'. capit. s '. Ad idem spectat quod in Deuteronomio est, Cave nὸ subrepat tibi impia cogitatio , puta de adventu Anni Sabbatici in quo remittebantur de-hita. In Novo Testamento etiam praeceptum clarum est de Mutuo dando , ut Lucae 60. Benefac ite or mutuum date; & quod etiam in his spectet ad Pauperes evidens est, quia Matth. s'. dicitur, petita teda et, se volenti mutuari d te ne avertaris. Sicut itaque non dicitur ut demus Divitibus, sic neque ut gratis Mutuum ipsis faciamus; sed Pauperibus, utpossint vivere apud nos, ut explicat se sacer textus in veteri Le

ge .

. Clarum itaque est Theologos transferre

492쪽

Examen octavum. 63

ferre Praeceptum Misericordiae Actum ingratiam Pauperum ad mercimonia Divitum, de quibus nullum verbum, neq; Deus vel Christus Dominus de istis solliciti fuerunt: Imb in veteri Testamento licitum,&commendatum etiam fuit faenerari alienis, Deuteron. 23o, & Is'. Sic itaque patet S cras Literas math traduci ad hanc Quaestionem. Sed ipsa quoque QEaestio non legitimi tractatur; Sicut enim aliud est Commodatio aliud Elocatio, sic duo quoque sunt Mutuatio & Elocatio Pecuniae; & ucut pro Commodatione nihil accipi potest, quia non erit Commodatio sed Elocatio; sic neque in Mutuatione aliquid accipi potest, quia non erit Mutuatio si aliquid accipiatnr. Sed hoc non impedit quin Elocari pons ni Pecuniae; Commodatio estim & Mutuatio iunt quaedam Donationes , ut eXplicatum est; Locatio verb quartimcunque rerum est quaedam Permutatio, non minlis lucita. in Pecunia & rebus Fluentibus quam in Venditione ; in qua res vel Stans vel Fluens permutatur cum Pecunia. Toto itaque quod aiunt) coelo in hac quaestione averitate diversi abeunt Theologi. s. Objicies Concilium Uiennense cum Clemente Quinto definivisse Haereticum esse censendum qui pertinaciter asseruerit

493쪽

4M Staterae Cacorum

Usuras esse licitas. Respondetur, non pertinere ad nos ; quia intelligitur esse Haereticum asserere eas non esse prohibitas Iure Divino & Ecclesiastico, nos autem eX puro Rationis. dictamine procedimus. Adde quod Clementinae per errorem censentur esse Decreta ConciliiUiennensis,cum quaestiones illarum non sint ventilatae in Concilio; sed sit liber purh approbatus in Concilio, tanquam Catholicus, & Papa non indignus ; vel, ad summum, quod pro Iure Pontificio merith suscipi ab Ecclesia pos

siet: Nemo vero Theologus alicujus nominis pro definitis habet quaecunque in Iure Canonico scripta sunt. Tandem, quod difficultatem prorsias interimit, Papa accipit Usuram pro contradi u Vitiose Mutui, locatio vero Rei Fluentis de quo nos loquiamur tam distinctus Contractus est a Mutuatione quam Locatio a Commodatio

6. Interea, hoc constet, vehemens &Coa stivum esse praeceptum Mutuandi pauperibus, & etiam Dandi illis secundum potestatem singulorum illa quibus opus habent;& adeo proficuum saluti hominum, ut Christus Pharisaeis,quos de Vanitate caeremoniarum externarum S de avaritia & superbia arguebat, nihilominus dixerit, Date

494쪽

te Eleemosynam, se omnia munda sunt vobis. Hoc est, ex animo diligite Fratres & sucur- me necessitatibus eorum , & caetera pe cata vestra in venialia computabuntur, Charitas enim operit multitudinem peccatorum. Ex diistis facile est deducere conradi um Locationis Rei sive Stantis fi-ve Fluentis esse illicitum, & Rationi contrarium , quoties Necessitas Proximi poscit ut commodetur vel mutub detur. 4od si observetur, succisae erunt innumerae lites quae Oriuntur ex falsa notione traurari an tum enim pro Elocatione Rei Fluentis accipi possit, vel ex Decretis Reipublicae vel ex abacis Mercatoriarum computationum desumendum est; non ex conjema ris Thcologorum quorum est haec nescire.

495쪽

Statera Morum

a. 'in Tsi in Contractu Mutui nihil Lucribta possit sperari,iamen Amicitia, Gr titudo & promptitudo ad obsequium expectari possitnt; sed ea lege ui,si non eVeniant,

non propterea sit tardior mutuans ad iterum mutuandum; quia est actus Benevolentiae Mutuatio, pendens ex sela Bonitate Mutuantis & Egestate Mutuatarii; caetera vero sunt accidentalia. Similiter excitare Mutuatarium licet ad ea quae ossicii ipsius sunt, modo non sit species Coactionis, Est enim tanquam liber, & non per Imperium seu armatas preces movendus. Potest quoque deduci in Padi um ut restitutio fiat inesta specie,modd non gravetMutuatarium. Nihil potest accipi pro Damno Emergente, vel Lucro Cessante ex natura Contractus; quia ut de Commodato dictum est, ex eo quod contractus est Misericordiae &Beni-

496쪽

Examen octavum. Benignitatis, haec tanquam consequentia saeti simul donantur, nisi praedicat Mutuator : Tum enim, quia in voluntate est Mutuantis quantum Velit mutuare , fiet contractus medius inter Mutuationem Sc Locationem. Pro Periculo nihil potest a cipi , neque pro Carentia Pecuniae, haec enim faciunt Locationem ex Mutuatione. Est quoque expressh contra rationem Mu- tui cavere de poena, vel eam exigere, quia Mutuans non debet urgere , hcut eractor facit, sed debet expectare commodiatatem Mutuatarii. Verbo, dicendum Mutuum esse Contractum cum Paupere, vel in Necessitate posito, & debet habere omnes qualitates Eleemosynae. Non tamen debet eo usque esse misericors quisquam ut notabiliter sese laedat, nisi casus egeni hoc requirat.Sed quae diximus, ex natura Contractus , qualis plerumque est, sunt intelligenda. Σ. Patet rursus, Usurarium neri Dominum Uiurarum quas exigit; peccat e--nim quia facit Contractum Elocationis quando tenebatur Mutuum dare ; sed tamen Contractum validum facit , nisi ex Legibus sit illicitus; de quo non quaerimus in praesenti, sed de Natura Contractos. Est alius Contractus, quo qui tradit rem ali-

V 6 quam

497쪽

murae. quam stabilem vel Fluentem in magna quantitate, recipit majorem per partes post tempus debitum : Ut, si quis domum, vel villam , vel talentum permutet pro fructibus , operis, aut pecunia, solvendis certis temporibus; verbi gratia, singulis annis , vel in aeternum, Vel pro vita, aut alio. spatiis temporis. Et qui obligat vel agrum, vel operas suas, vel Personam suamaicitur Censuarius, . qui vero pretium dat censitor; & Contractus, contractus Cen--stus; Personalis, si Persena obligetur; Re lis,si Res aliqua, verbi gratia, ager vel vibla. Haec dico abstrahendo a Juribus ; has enim Permutationes esse possibiles nemo dubitat , an vero sint licitae, unusquisque Sc principiis suis disputat. Nolunt aliqui Permutationem Pecuniae pro Pecunia vel aliartam rerum Fluentium admittere, sed volunt Iura quaedam permutari in Censu: Sed parum interest, nemo enim dubitat m. tim in Contractu cujuslibet pecuniae vel altiaus rei Fluentis post tempus reddendae, pecuniam in praesenti datam comm tari cum Iure exigendi & habendi aliam Gnito i spatio de quo concordatum est ;. sive pecuniareddita sit eadem, sive major. Um, de non potest Census esse licitus, si Eloc -- tio. Pecuniae non sit licita,

498쪽

3. Permutatio Pecuniae pro Pecunia vocatur Cambium. aeritur an Lucrum ex Cambio sit justum : Et notandum est Cambium Male duplex esse ; prius, quando una species pecuniae pro alia permuta- . tur; posterius, quando indisserens est qu specie tradatur,. sed tradenda est alio Loco. In primo , quia clarum est propter liquam Commoditatem Pecuniae acceptae quaeri Permutationem , palam est origo

Lucri ; verbi gratia , si petat aurum pro

argento Vel argentum pro aere, Vel mo

netam regionis pro perefrina, Vel per grinam pro Patriae moneta, semper .aerens a Campsere melioratur .& Commoridum refert Unde non mirum si Cam- psor Lucrum sectet. Par est in Locali; quia, Quaerens pecuniam in alio Loco imdiget ea ibidem, dc vel propter inopiam amicorum, vel propter dissicultatem ilia neris non potest illam illo transferre,'& utitur opera Campseris; qui etsi vi- deatur aliquando aequale aliquando plus dare, tamen in ipsa re semper minus dat,

.dc lucratur.

Φ. Et jam quaeretur quo titulo minus. det λ Et, quamvis interdum vilior sit peci . nia in regione ubi redditur vel etiam Iilus. mercium pro eaedem pecunia emi

499쪽

-tera Morum

possit, neutrum tamen horum per se pertinet ad Campsorem, sed potius ad Mercatorem ; Campser autem non aliud respicit ex vi contractus Cambii,quam utrum Pecuniast magis necessaria in hac civitate quam in illa,&quantum magis necessaria sit.Ex quibus definit quo pretio debeat concedi ut Ipse semper lucretur, sive plus det sive minlisquam acceperit; & modus pretii est quamuNegotiatores plerique, qui in his circumstantiis versentur, nati uni offerre ut habeant pecunias paratas ad mercimonia sua exercenda. Consistit itaque Ars Camps.-ria in subtilitate superiori ad Mercatores. s. Sed quod nos attinet est, qudd illud quod Campsores vendunt sit illa Utilitas vel Excessus utilitatis quem habet Pecunia in his circumstantiis ; quae, quia quotidie variatur , idcirco necesse est mensuram Cambit in perpetua mutabilitate situm es- .se. Et quantum possint accipere, videant ipsi. Quod nos de Cambio habemus dice re est, qubd si Utilitas praesentis Pecuniae vendi non possit, illicita est tota Campso

um negotiatio. quae tamen cum magno Mercatorum fructu ubique exercetur: Si

autem vendi possi, tultra disputationem E- locatio Pecuniae quae est Venditio Usus Pecuniae pro ranis tempore, clare ex vi NM- j x turae

500쪽

'Examen octavum. Iaturae non est illicita. Tantundem liquet in Cambio cum Re-cambio ; Verbi gratia , qui non habet pecuniam Londini accipit pecunias velut soluendas Parisiis, ubi habet pecunias vel re vel potestate; & mandat Procuratori suo Parisiis ut post duos menses per literas Cambii sibi pecuniam mittat qua seluat debitum suum Londini. Ille Contractus censetur licitus, clim praeter ambages, non sit aliud quam post duos

menses soluere pecuniam acceptam cum

pretio Cambit, hoc est nisi inter divites fieret Contractus Usurarius.

TRUTINAT Io

DEynee Mente Legis.1. OnVertenda tandem oratio est ad uis Usiti propiora,&eam Justitiam quae inter Cives exercetur; dc quaerendum, quid ex impositione Legum aliter se habeat quam ex puris Naturae Legibus est justum Ad quod hoc inprimis memoria ferendum est,Legem esse vel vim habere cogendi

SEARCH

MENU NAVIGATION