Dux vitae sive Statera morum, ethicopoliticotheologica, admirabili & nova methodo tradita & in 3. tomos divisa, 1. Mores circa amabilia homini, 2. Fortitudinem & iustitiam, 3. Virtutes supernaturales cum prudentia complectens. Authore T. H. Anglo

발행: 1672년

분량: 846페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

521쪽

or Statera Morum

proinde incommodum est. Unde fit ut Magistratus qui Liberalitatem conatur xercere in hujusmodi, non sellim de alienis velit esse liberalis, &in privatum commodum convertat Publica , Sed etiam Injuriam faciat; dum quo unum majorem sedicit, reliquos eo ipse minores reddit. Respiciendum itaque est Bonum Commune, &non nisi ex illius intuitu Dispensatio metenda est. 7. Attamen si Magistratus excesserit

quid agendum erit 3 Estne Valida Dispensatio8 Et non quaeritur quando Magistratus

credit se legitimam causam habere, tum enim clarum est Dispensetionem esse non Validam tant lim sed etiam Iustam; praesumendum quoque est,etiam quando evidens

est esse deceptum, quod bona fide procedat ; Hoc enim nisi concedatur nulla potest esse cόnstans administratio Reipublicae; sed quando profitetur Magistratus se ex pura Libertate & quasi Dominum Legis dispensere or uia uuis. In hoc casu dicendum est validitatem Dispensationis obnoxiam esse distinctioni. si enim Ualiditas accipiatur quasi negative, dc non significet aliud quam 'ubd nemo possit vel debeat impedire eum , cui data est, illa uti ; sic Vati-

- est Dispensetio ; Patet enim ali6qui

522쪽

administrationem Magistratus impediri r Si vero per Ualiditatem intelligatur talem esse ut secundum rectam Rationem is cum quo dispensatum est ea possit uti, Respondetur sic non esse Validam. .mniam enim jam firmatum est Dispensationem non sine legitima causa dari posse, clarum quoque est neque accipi posse I &, per consequens, . sicut iniusth egit Magistratus disipensan- do, sic & subditus exercendo datam. Quod intelligendum est, nisi summus Magistratus omnino obliget ad usum , ita ut in scandalum obedientiae transiret neglectus , tunc enim omne Iniustum euadit Justum, ut supra declaratum est. Verum , quod diactum est de summo Magistratu dispensanis te sine causa, explicandum est de supremo Magistratu qui sit immediatus Obseque ti: si enim alius Magistratus intercedat, observanda sunt Iura ipsius ut explic

tum est.

8. Exadverse, Naturale est ut Inferior dispenset in lege superioris , quia ad ipsum

pertinet quod ordinatum est in Communi applicare particularibus sibi concreditis Pro eorum capacitate &Necessitate.Spei hae itaque ad ipsum per se loquendo,quando opus est, dispensare in Lege Superioris quae Comm-s est oc extendens sese ad plures,de

523쪽

m Matre a Morum

propterea subdita erroribus nisi sit qpropitis inspiciat de accommodet ipse particularibus. Ex consequente patet Speriorem Magistratum regulariter niposse dispensare in Lege Inserioris, etianillam confirmaverit; quia, scilicet,non petinet per se loquendo ad Superiorem se quid particularibus secundum circulstantias particulares conveniat. Sed quties observatio Legis ab Inferiori latae iseri praejudicium Communi Utilitati Stditorum Superioris quod interdum evel praesertim quando bonum Legis conssin relatione inter subditos inferiorum Ngistratuum sub uno communi) aunc per pertinet Dispensatio ad Superiorem, cujest contemplari Publicas Utilitates qi praeferendae sunt particularibus; & in Ιjusmodi conditionibus potest Virtuti

dispensandi sibi retinere. Summus auli Magistratus non est, cum quo si dispenbile. Cum enim non observet Leges qsillae Justae sunt, sed quia Ipse justus est, Leges Justae sint quia ab Ipso iusto sunt

Ipse videat Legem non esse sibi observidam, seu potitis, non sibi faciendum qu Subditis facere competit ex Prudentia aquasi nulla Lex foret; &, si non videat e secundum Rationem ut aliter agat qu

524쪽

armen octavum.

subditi, non potest facere ut Iustum sit per aliquam Potestatem quam habet. 9. Similiter, non potest sibi aliquam gratiam facere,quia ad nihil tenetur, neque quicquam ei deesse potest quod in ipsius sit

potestate, ut evidens de se est. Confirmatio verd Superioris qua stabilitur Lex Inferioris, non tollit potestatem Inferiori diu pensandi in sua Lege, clim etiam in Superioris lege dispensare natus sit. Sed neque consensus internus Dispensantis requiritur ad valorem Dispensetionis, modo Actus Exterior sit persechus; cum Respublica non regatur per Invisibilia sed per visibiles actus; & clarum sit, eum cum quo dispensatur, bona fide uti Dispensatione,&eκ authoritate publicὶ acceptata. Vix necessarium scriptu est Di spen sationem cessare per justam Revocationem, vel per Renunciationem acceptatam; non autem per Monem Dispensantis, Vel per primum actum, si absoluth data sit.Est enim quaedam

Lex privata; unde non cessat per mortem Legem ferentis, sed benh per Revocationem; maxime si consensus Dispensatarii a cedat. Quod autem non cesset per unum achum est, quia objectum Concessionis non erat Unius actus ex vi Verborum ordina- xie sumptorum. Alioqui regulariter non

525쪽

m erae G rum.. est extendenda sed restringenda Dispensilid, utpote odiosa. Io .Privilegium est quaedam Dispensatio. Videtur autem a Lege derivatum quasi Mandatum Reipublicae factum de bono Privati ut illud conservent omnes. Quae' vis etiam in Dispensatione inest, quatenus

judices eam agnoscere & tueri tenentur. Solet dici Concessio alicujus gratiae specialis; sed, hoc ex necessitate includit quod materia Privilegii sit aliquid quod non licet aliis vel agere vel haberes &, per consequens, est Exemptio ab aliqua Lege quae prohibet aliis quod Privilegiato licet. Unde mirum est quomodo idem Dispensationes esse odiosas & restringendas,Privilegia vere, gratiosa seu favores, & amplianda doceant. Sed manifestum est, si Sum- .mus Magistratus habeat curam Boni Communis, non daturum Privilegia nisi rard & ex necessitate; & pertinere ad Iudices ea restringere, non ampliare; tamquam

odiosa, & impedientia vel imminuentia illam 9Equalitatem Civium quae est Finis Regiminis & Legum. Quando tamen Necessitas requirit, Privilegia indigentibusti bene meritia sunt concedenda.

526쪽

Examen o Fararum.

TRUTINATIO

osiatione Legis.

I. Andem opportunum est de Legum A Cessatione loqui. Neque enim vel Epithia vel Dispensatio vel Rivilegium Legem tollit : Haec enim Universalis est& non tollitur nisi cum Rempublicam desiis vit obligare ; Illa autem sunt Particularia ;&, si cum ratione impertita sunt, relinquunt Multitudinem subditam Legi. Si enim Dispensationes sint aded frequentes ut major pars exempta sit, vel certε multb major,non remanet ubi natura Legis exemceatur; per consequens, sublata est Lex per submotionem Populi; & Mandatum Dispensationis accipit naturam Legis,quomodocunque intelligatur ex modo administrationis. Neque enim Bonum Publicum est Lex, si non sese extendat ad plerosque. Et, exadverse, injuria est pauciores sine insta causis aggravare ; cum plerique ad quos ratio Legis dicitur maneant liberi N

527쪽

9s Statera inorum

Lex ergo, ut breviter dicamus,non tollitur nisi per Abrogationem. rogatio autem est Voluntas Reipublicae in oppositum. Haec autem contingit dupliciter;Scilicet,vel per Naturam quae praecedit vim contrahendi, vel per vim ipsam Contractus explic tam . Natura Ueratur quando Lex fit impossibilis; ut, u Turca vel alius Tyrannus cevictae Reipublicae suas leges imponat.Similiter, si per incendium vel terrae-motum aut similem casum destruatur Civitas, defiat impossibile & inconveniens Leges observare, palam est cessare Leges quae prius vim habebant. Per Contractum quoque duobus modis desinit Lex, Summo Magistratu eam revocante, vel positiVe peroppositam legem; vel negativE, permittendo ipsam in desuetudinem abire, sive perpuram omissionem sive per oppositam consuetudinem. Quando Natura agit cedendum est Naturae,adversus quam placita hu mana nullam potentiam habent. Unde ridiculum foret praetendere Jus aliquod, quod dominantibus Britonibus in Anglia firmum erat, iterum ex vi antiquae Institutionis firmum fore si quando rursus in Angliam dominentur. Simile est de quibusvis per integrae Reipublicae conversionem stabilem antiquatis. Rursus, si quando Lex aliqua per posteis

Corale

528쪽

posteriorem, sive vocibus sive quoad Sensum revocata est, palam est cessasse prio

rem.

Σ. Quidam credunt cessante Causa vel Motivo Legis eo ipse cessare Legem. Sed, non distinguunt inter haec duo;cessare actu Legem, &,Justum esse ut cesset Lex. Uerum enim est quod Magistratus tum Legem deberet saltem negativε revocare, hoc est, executionem ipsius non urgere; sed falsum est eo ipso cesi re Legem. Sicut enim Causa Essiciens quae caepit moveri ab Intella stu 'gente propter finem non statim ces, sat cecnte Intelle stu, sed aliquantulum eXvi ipsius concitationis & Causae Essicientis movetur ; Sic etiam in Legibus accidit ut Princeps , & multb magis Magistratus inferiores suo motu prosequantur executionem Legis, etsi Summus Magistratus qui Finem Legis contemplatur Legem non

urgeat; modo eam non revocet. Dum autem Inferiores Magistratus urgent Legem, illa obligativa est, quia manet principium quidditatis Legis seu condens Legem , etsi non maneat ipsum gruare Legis: Hi enim

inferiores Magistratus agunt ex vi motionis quam a Supremo acceperunt sibi impressum; quae manet donec Supremus vel eam revocet, vel permittat per Inferiorum

529쪽

soo Maurinorum

relaxationem interire.Dicendum itaque est non desinere Legem nisi per actualem Desuetudinem, si non revocetur. Ex quo constat Leges vim suam amittere, ubi non est aliqua Immediata Potestas quae eorum Executioni inuigiletinisi per voluntariam co sietudinem Populi conserventur: & tunc Desuetudinem esse perfectam quando immediati Magistratus plerumque nota invigilant neque aestimant ad suam curam pertinere an Lex observetur . necne ἔ&, si quis hoc curet, habeatur etiam ab hominibus probis esse inquietus &Molestus. 'Verum, plerumque non perit vis Legis per puram Desuetudinem, sed per contrariam Consuetudinem. Videndum proinde est quid requiratur ad Consuetudinem. Et in primis, Essiciens Consuetudinis debet esse ejusdem Naturae cum Efficiente Legis , quandoquidem Consuetudo vim LNis habet. Lex autem explicata est esse Consensus Populi seu Multitudinis sub Uno Capite cui obedientiam exhibet. Quare Efficiens Consilietudinis debet esse ejusmodi Multitudo quae Populi rationem habeat; hoc est , quae seleat determinare actiones suas per Commune Consilium & Consensum

530쪽

amni octa m. NI sensum Publicum ; Neque poterit pars ,

aliqua 'Populi facere Consuetudinem ni si in iis adtionibus quae non requirunt Consensum aliorum. Propterea , apud Nostrates, singulae Paraeciae possunt Conis suetudines habere in iis quae non excedunt Ordinationem Ministrorum Parae ctae ut vocant. Et supra Paraecias, similiter, illae Reipublicae majores partes quae communi Consilio actiones quasdam exercent, in similibus habent vim introducendi Consuetudinem obligativam. Tunc autem introducta est Consuetudo , quando si quis non exercet

a stionem consiletam , caeteri eum tanquam Delinquentum intuentur & avem santur. . Non autem opus est ut Consuescentes intendant sese obligare per asstus quos exercent ; hoc enim est proprium consentientium in Legem, seu Communi Statuto aliquid paciscentium. Consiletudo verb E contra quodammodb obrepit agentibus naturaliter & non praevidentibus sequelam , sed ex praesenti duntaxat opportunitate ad actum prorumpentibus. Sed neque Tempus aliquod vel Mul

titudo Actuum praescribi potest quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION